CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quid sit epicheia et epiches ?
De epicheia et epiche qualiter se epi- cheia quidem ad justitiam, et qualiter se
habet epiches ad justum, proximum est dicere post praedicta. Dictis enim omnibus quae ad justitiam pertinent per se dictam, relinquitur dicere de justitia quae dicitur per similitudinem ad illam. Eorum autem quae per similitudinem dicuntur, quaedam sunt justo quidem meliora, quaedam autem justa quidem non sunt, justum autem quoddam imitantur. Epicheia autem melior est quodam justo : et ideo primum dicendum est de illa.
Dicitur autem epicheia ab AdminBookmark quod est supra, et - AdminBookmark quod est justitia, quasi su-
pra justitiam: et epiches, quasi super justus . Cum omnia recta ratione ordinentur, communiter loquendo epiches est, qui recta ratione quaecumque sunt, ad ordinem optimum redigit. Propter quod dupliciter d communiter scilicet et proprie. Communiter quidem est, quando ea quae in communi ratione ordinata sunt, aliquis vi rationis in particularibus optime dirigit. Verbi gratia, communi ratione ordinatum est ex ferro in medio flexibili et in extremis duro fieri gladium qui et optime secet. Ex hoc autem ferro vel illo talem vel talem fieri gladium, vel in quo tempore magis valeat gladius, vel cui utenti gladio quis gladius magis expediat, communi ratione ordinari non potuit. Et ad hoc epiches est super principia artis existens, qui principia artis ad particularia componens, quid magis expediat optime elicit. Finem enim artis attendit, qui in gladio est incidere : et si Ille quidem ex principiis artis finem attingere potest, principia artis custodiat. Si autem propter malitiam materiae principia artis ad finem applicare non possit, dummodo finem servet, principia artis solvit et dimittit, et materiam secundum tur, Materia enim operabilium nobis confestim, mox nominata talis est : ex ipsa enim ratione humanorum operabilium statim apparet quod instabilia sunt, et nunquam in eodem statu permanent.
Cum igitur lex universaliter dicat de aliqua : in hoc autem particulari negotio aliud accidit quod est praeter ea quae lex universaliter praecipit : tune in hoc casu recte habet justum epichis. Quod enim logispositor universaliter et simpliciter dicens et ponens legem reliquit, cuilibet particulari adaptare non potens : et in hoc peccavit, quia occasionem peccati dedit si lex observaretur : hoc dirigere quod in talibus particularibus deficit, est illius justi quod vocatur justum epichis. Et hoc quidem etiam legispositor sic utique faciendum diceret, si illic praesens esset, et si praesciret futuros emergentes casus, pro certo in lege posuisset. Verbi gratia, quando dixit non esse ascendendum super murum peregrino, si praescivisset quod peregrinus hostem suffodientem murum effugasset, pro certo legem ponens excepisset, et dixisset, " Peregrinus ascendens murum morte plectatur, nisi per peregrinum hostis murum suffodiens effugctur. " Propter quod epicheia justum quoddam est, et quodam justo quod legale vocatur, melius est. Non est autem melius eo justo quod simpliciter justum est et naturale justum vocatur : sed est melius eo justo quod aliquando peccativum sive peccati occasio est, per hoc quod simpliciter et universaliter positum est.
Haec igitur est natura justi, qui epicheiosus est: et justum est quod, sicut diximus, est directio legis ubi. lex deficit, propter sui universalitatem. Universale enim ut in ratione universali est simplici acceptum., non utique partibus adaptari potest. Et haec eadem causa, est, quod non omnia humana secundum unam et
eamdem legem esse possunt: quoniam quaedam ita deformia sunt, quod eis impossibile est ponere unam legem, sed. in particularibus accepta speciali indigent sententia. Sententiam autem dicimus rationis decretum, quod secundum emergentes casus pro tempore et loco tunc est utilissimum. Generaliter enim verum est quod indeterminati etiam indeterminata regula est, quemadmodum Lesbiae aedificationis regula plumbea est. Plumbea enim regula propter sui flexibilitatem ad omnem figuram lapidis transmutatur, et non manet in eadem rectitudinis rigiditate, sicut regula ferrea maneret. In insula enim Lesbia lapides dolabilcs non sunt, et ad intentionem latomi non dividuntur, sed franguntur aliquando in concavum, aliquando in gibbosum. Et quia boni caementarii est ex quibuslibet datis lapidibus optimum aedificium facere, rigiditatem regulae ferreae temperat : et cum lapis regulam sequi non possit, facit regulam quae lapidem sequatur. Et hoc modo sententia quae decretum rationis est, se habet ad res et negotia, quod ubi scilicet res rationem sequi non potest, ratio sequatur rem, de re decernens melius quod fieri potest.
Ex his igitur manifestum est quid sit epiches, et quoniam justum epichis quoddam justum est, et quod quodam justo quod legale vocatur, est melius. Manifestum est autem ex hoc ipso quis ex habitu et opere epiches sit. Epiches enim est talium electivus et operativus ex habitu. Epiches autem non est acerbodieaeos. Acerhosus enim idem est quod certus, dicaeos idem est quod justus : et dicitur acerbodicaeos tam certus in justitia legis et praesumens, quod justum legis etiam in detrimentum vergens observare contendit, et ideo nititur semper ad deterius, et paenas legis intendit : sed epiches minorativus est paenarum legis, etiam quando legem habet adjuvantem ad. puniendum. Et causa est, quia naturale ju- stum sequitur quantum potest : hoc autem paenarum est minorativum. Habitus
autem ipse quo epiches disponitur, epidieta vocatur, et est justitia quaedam, et non alter genere habitus a justitia.