QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Refert circa hanc et quaestionem praecedentem quatuor sententias de suscipiendo magis, seu de intensione formae. Secundam retulit, et rejecit quaest, praeced. Item et tertiam, quae ponit formas in se indivisibiles, sed intendi ratione subjecti, quae censetur D. Thomae 1. 2. quaest. 51. artic. 1. et 2. et 2. 2. quaest. 24. art. 5. ubi Gajetan. Capr. 1. dist. 17. quaest. 2. Socin. hic q. 21. Javell. q. 6. quam fuse refutat Doct. 1. d. 17. q. 5. 6. et 3. Phys. q. 3. 4. 1. et 4. opiniones exoleverunt. Est et alia opinio Goffredi quodlib. 11. q. 3. Durandi 1. dist. 17. q. 7. et aliorum formam dum intendi dicitur totam perire, et aliam ei succedere, quam hic non refert Doctor, sed locis citatis late eam refutat
Circa istas duas quaestiones de magis et minus sic procedendum est. Primo recitandae sunt opiniones, et improbandae. Secundo, veritas declaranda est. Opiniones sunt tres. Prima ponitur, et improbatur ab Auctore 6. Principiorum, quod magis est propter incrementum subjecti, vel accidentis, vel utriusque tam in eodem quam in diversis. Probatur, gravius est, quod habet majorem gravitatem extensive. Contra, susciperet tunc magis, quia incrementum recipit secundum quantitatem, ut vir major puero. Item, quantitates solae per se, et figurae quae consequuntur, quia illae quae per se crescunt, reciperent magis, quod est contra Aristotelem in Praedicamentis. Tum in cap. de Quantitate et Qualitate. Tum infra, quadratum crescit gnomone circumposito, non tamen alteratum est. Item, omne majus album, esset albius, patet esse falsum.
Opinio alia de contrario prius ponitur cum improbatione. Item, improbatur de magis et minus in lumine in medio, ubi non est contrarium. Similiter de virtute sine omni vitio, et gratia sine peccato in statu innocentiae. Item, motus in magis est dealbatio;ergo terminus ad quem, non est tantum separatio nigredinis. Item, opinio tertia de magis secundum esse in subjecto ponitur prius. Pro hac Boetius in Praedicamentis. Contra ipsum arguitur : Prius in infinitum, etc. Istae duae opiniones negant in essentia magis per hoc. 6. principiorum, Forma est compositi, etc. Item, differentia formalis est specifica. Item, addito aliquo, non manet species. Contra illam conclusionem, illud prius factum habitibus praesentibus, etc. Item, illud contrarium in uno gradu est incompossibile alteri, in alio non; igitur in primo aliquid habet in essentia quo repugnat, non per subjectum. Opinio quarta Auctoris 6. Principiorum, quod magis est per accessum ad terminum, in quo fit incomposilio nominis. Contra, tunc nihil esset album albedine, nisi albissimum.