REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Peccatum consistere in privatione ; ita Anselmus, et Augustinus hic citati, et communis, praeter paucos Thomistas, expresse Hilarius de Triuit. cap. 11 Nyssenus, homil. 2. Basil. Rom. 9. Epiphan. haeres. 24. Ambrosius de Parad. cap. 6. 7. Ponit tres sententias de bono, quo privat peccatum : Prima, ait corrumpere bonum naturae ; secunda bonum gratiae ; tertia bonum virtutis acquisitae. Refutat primam 5. rationibus, de quo vide ipsum in Oxon. dist. 37. quaest. I. num. 4. 5.
Ad primam quaestionem dico, quod corruptio potest accipi dupliciter, proprie vel communiter. Proprie, secundum quod corruptio terminatur ad non esse per se ; et isto modo peccatum non est formaliter corruptio, quia non oportet quod corrumpat gratiam, vel aliquid positivum praecedens, cum aliquis actu peccat, quia non habens gratiam potest actu peccare, et per consequens non oportet quod omne peccare sit expulsio gratiae praecedentis. Si accipitur corruptio secundo modo, scilicet pro privatione, sicut tenebra dicitur privatio luminis in quolibet instanti posteriori, sicut in primo instanti, sic dico quod peccatum est formaliter corruptio boni. Sicut enim caecitas non est nisi sola negatio, nec surditas, licet connotatum sit quid positivum, quia caecitas est in oculo, tamen illud connotatum non includitur intra privationem, quia illud est commune habitui et privationi, esse in tali connotato; sic peccatum sola privatio est, et non includit illud in quo est, cum illud sit commune peccanti et bene operanti. Idem vult Anselmus de Conceptu Virgin. cap. 4. et b. et de Casu Diaboli, 15. Omne
peccatum est formaliter injusti tia.
Item, omnis voluntas creata tenetur conformare se regulae, et ipsa non est regula sua ; igitur si potest concordare regulae, et non concordat, peccat. Non concordare regulae, si potest, est peccare proprie ; non concordare, et posse tantum importat negationem et posse. Posse non est intrinsecum, sed connotatum, quia posse est in bono actu ; igitur non est intrinsecum actui malo. Est igitur peccatum formaliter corruptio, quae est privatio alicujus boni.
Secundo videndum cujus boni est corruptio ? Videtur quibusdam quod boni naturae in qua est, quia secundum Augustinum in Enchirid. cap. 6. Peccatum est corruptio speciei, modi et ordinis. Et similiter vult Augustinus quod est corruptio illius boni, quo corrupto, landem corrumpitur ipsa corruptio. Illud non posset esse, nisi corrumperetur bonum, in quo est, quia corruptio non destruitur nisi destructo subjecto. Hoc idem vult Augustinus 12. de Civit. Dei, cap. 6. Pro hoc adducitur illa parabola Lucae 10. de illo, qui incidit in latrones, et fuit vulneratus in naturalibus.
Alia via ponit quod peccatum est corruptio gratiae.
Tertia via ponit quod peccatum est corruptio boni virtutis vel moris, et sic singula peccata aliquam virtutem moralem corrumpunt.
Contra primam viam : Omne finitum per ablationem finiti tandem consumitur ; igitur tandem corrumpitur tota natura.
Dicitur quod verum est, si esset ablatio partium ejusdem quantitatis;
ista autem ablatio est partium ejusdem proportionis.
Contra, omne agens aequale secundum intensionem, vel magis, passo remanente eodem modo disposito, vel aequale corrumpit, vel magis ; sed sequens peccatum potest esse intensius peccatum, vel aeque intensum, et natura est minus potens ad resistendum, vel non magis ; igitur per peccata aeque intensa, vel magis potest tota natura corrumpi.
Unus Doctor dicit quod natura potest considerari dupliciter, ut in se, vel quatenus habituata ; peccatum vero non corrumpit naturam in se, nec habilitatem secundum ablationem, sic enim tandem tota posset auferri, sed illa habilitas remittitur per peccatum. Exemplum : Dispositio materiae ad formam intenditur cum plures dispositiones insunt, quae disponunt ad formam inducendam, et illa habilitas remittitur cum pauciores insunt.
Contra illud, illa habilitas per ipsum non potest corrumpi per peccatum, quia sic lotum tandem corrumperetur ; igitur stat peccatum cum illa habilitate, quia non est per ablationem alicujus boni, et peccatum est privatio alicujus boni praesuppositi ; igitur privatio stat cum bono quo privat.
Item, ille Doctor repugnat sibiipsi, quia ipse dicit quod non remittitur ista habilitas per ablationem alicujus, et tamen designat qualiter intenditur per oppositum.
Item, quod ista habilitas non remittatur per peccatum, probo, quia si sic, hoc est, per corruptionem alicujus gradus ; sed quod est a solo Deo immediate a nulla creatura corrumpitur, quia corruptio illius quod capit esse per creationem est annihilatio ; igitur cum nulla creatura possit aliquid annihilare, sequitur quod homo in actu peccandi non potest minuere aliquem gradum habilitatis naturae, nec aliquid in ipsa remittere cum natura voluntatis, et quilibet gradus ejus sit a Deo per creationem.
Item, causa contingens alicujus effectus potest stare cum opposito illius effectus ; sed voluntas quaecumque ponitur causa peccati, est causa contingens actus meritorii, vel peccati, non enim est peccatum, si nullo modo vitari possit ; igitur per peccatum nunquam corrumpitur voluntas, nec aliquid, quod est causa contingens actus meritorii, vel pars causae.
Item, privationes habitus ejusdem speciei non differunt specie, quia privationes distinguuntur per habitus ; sed bona possunt esse ejusdem specii, quorum privationes sunt peccata specie diversa.
Et si dicas quod bona differunt specie, quia quoddam peccatum privat bonum speciei, quoddam bonum modi, quoddam bonum ordinis, secundum Augustinum ; ad illud patebit statim post, quia quodlibet peccatum privat ista tria.