1. Psalmi hujus titulum, cum pronuntiaretur, audivimus; et quid sibi velit, de Scriptura Dei, hoc est ex libro Genesis, non
est difficile cognoscere: in titulo enim tanquam admonemur in limine quid intus quaeramus. Inscriptus ergo est ita:
Laus cantici ipsi
1181 Sic Mss. Edd. vero,
ipsius.
David, in diem ante sabbatum, quando fundata est terra. Recordantes ergo per omnes dies quid fecerit Deus, quando creavit et ordinavit universa a primo die usque ad sextum diem
(septimum enim sanctificavit, quia in illo requievit post omnia opera, quae fecit bona valde), et invenimus eum sexto die
fecisse (qui dies hic commemoratur, quia dicit,
ante sabbatum) omnia animalia in terra: deinde ipso die fecit hominem ad imaginem et similitudinem suam. Non autem sine causa illi dies
sic sunt ordinati, nisi quia et saecula sic cursura erant, antequam requiescamus in Deo. Tunc autem requiescimus, si facimus
opera bona. Ad hoc exemplum scriptum est de Deo,
Requievit Deus septimo die, cum fecisset omnia opera bona valde (Gen. I, et II, 1-3) . Non enim fatigatus est, ut requiesceret, aut modo non operatur;
cum aperte Dominus Christus dicat:
Pater meus usque nunc operatur (Joan. V, 17) . Dicit illud enim Judaeis, qui carnaliter sentiebant de Deo, nec intelligebant quia Deus cum quiete operatur,
et semper operatur, et semper quietus est. Ergo et nos, quos in se voluit Deus tunc figurare, post omnia opera bona habebimus
requiem. Et quidem opera bona nostra, fratres, quae hic operamur in saeculo ante requiem, quasi cum labore sunt; et requies
illa in spe est, nondum tenetur in re: et nisi esset in spe, deficeremus in labore; sed transeunt opera laboriosa et bona.
Quid enim tam bonum, quam porrigere panem esurienti? et quod audiebamus modo, cum Evangelium legeretur, quid tam bonum, quam
id quod admonebat generaliter,
Omnis qui habet duas tunicas, det non habenti; et qui habet escas, pascat esurientem (Luc. III, 11) ? Nudum vestire, bonum opus est: numquid semper erit hoc opus bonum? Habet aliquantulum laborem, sed habet
solatium in spe futurae quietis. Quantum autem laborem habet quod vestis nudum? Bonum opus non multum laborat: malum opus
habet laborem. Qui enim vestit nudum, si habet unde faciat, non laborat: si non habet unde faciat,
Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Id. II, 14) . Qui autem vult spoliare vestitum, quantum laboret, quis numerat? Et tamen et ista transitura sunt, cum venerimus
ad illam requiem, ubi nemo esurit qui pascatur, nemo nudus est qui vestiatur. Ideo quia et ista transitura sunt opera bona,
et sextus iste dies, quando perficiuntur opera
1182A bona valde, habet vesperam. In sabbato autem non invenimus esse vesperam, quia requies nostra non habebit finem: vespera
enim pro fine ponitur. Sicut ergo sexto die fecit Deus hominem ad imaginem suam; sic invenimus sexto saeculo venisse Dominum
Jesum Christum, ut reformaretur homo ad imaginem Dei. Primum enim tempus, tanquam primus dies, ab Adam usque ad Noe: secundum
tempus, tanquam secundus dies, a Noe usque ad Abraham: tertium tempus, tanquam tertius dies, ab Abraham usque ad David: quartum
tempus, tanquam quartus dies, a David usque ad transmigrationem Babyloniae: quintum tempus, tanquam quintus dies, a transmigratione
Babyloniae usque ad praedicationem Joannis. Sextus dies jam a praedicatione Joannis agitur usque ad finem, et post finem sexti
diei pervenimus ad requiem. Modo ergo sextus dies agitur. Si sextus dies agitur, videte quid habeat titulus:
In diem ante sabbatum, quando fundata est terra. Jam audiamus
1182B Vetus liber Corb.,
audivimus.
ipsum Psalmum; ipsum interrogemus quomodo fundata est terra, ne forte tunc facta est terra: nec in Genesi sic legimus. Quando
ergo fundata est terra? Quando, nisi cum fit quod lectum est modo in Apostolo:
Si tamen statis in fide, ait,
stabiles et immobiles (I Cor. XV, 58) ? Cum omnes qui credunt per universam terram immobiles sunt in fide, fundata est terra: tunc fit homo ad
imaginem Dei. Quod significat sextus ille dies de Genesi. Sed quomodo illud fecit Deus? quomodo fundata est terra? Christus
venit, ut fundaret terram.
Fundamentum enim nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus (Id. III, 11) . De illo ergo cantat Psalmus: