PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Et hoc est quod sequitur :
" Et sabbatum illucescebat, " ad vesperam Parasceves : quia vesperum illucet in sabbati luce, eo quod praecedens vesperum cum sequenli die computetur. Semper enim secundum cursum naturalem, praecedens nox in sequentem diem illucescit. Psal. cxxxviii, 12 : Nox sicut dies illuminabitur : et, v, 11 : Nox illuminatio mea in deliciis meis.
" Subsecutae autem mulieres, quae cum eo venerant de Galilaea, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus ejus.
Et revertentes paraverunt aromata et unguenta, et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum. "
Hic tangitur qualiter devotae mulieres in Parasceve locum sepulcri notaverunt.
Et hoc est quod dicit : " Subsecutae " sunt " autem, " ad locum sepulcri, " mulieres, " in Parasceve, " quae cum eo, " Domino Jesu, " venerant de Galilaea, v Et, sicut superius dictum est , ministrabant ei de facultatibus suis : et pietatem quam exhibuerint vivo, non negaverunt mortuo, quia fideles erant.
"Viderunt, " hoc est, notaverunt monumentum : " et " notaverunt etiam
" quemadmodum positum erat " in monumento " corpus ejus, " hoc est, Domini Jesu. Matth. XXIV, 28 : Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilae.
" Et revertentes, "
Ipsa die Parasceves, " paraverunt aromata et unguenta. " Quamvis enim Parasceves est prima dies Paschae, Luna quartadecima (alias,quintadecima) et non licebat opus servile in eo fieri, tamen opera pietatis circa defunctorum corpora non prohibebantur.
Aromata autem dicuntur quasi aeromata, et illa corpori Dominico apponebant: in signum quia omni odore virtutum redolebat. Cantic. IV, 16 : Surge, Aquilo, et veni, Auster, perfla hortum meum, et fluent aromata illius.Unguenta autem paraverunt, in signum quod unctum erat unctione deitatis : et in proximo surrecturum oleo laetitiae delibutum. Eccli. XXXVIII , 7 : Un guentarius faciet pigmenta suavitatis, et unctiones conficiet sanitatis.
" Et siluerunt, " hoc est, quieverunt a visitatione sepulcri, " sabbato quidem, " in quo nihil operis servilis licebat fieri, " secundum mandatum, " scilicet legis. Isa. lviii, 13 : Si averteris a sabbato pedem tuum, facere voluntatem tuam in die sancio meo: et vocaveris sabbatum delicatum, et sanctum Domini gloriosum.
Sic ergo terminatur pars ista quae est de sepultura.