MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum B. Virgo fuerit a peccato immunis ?
Post Haec quaeritur de suis privilegiatis gratiis, quas ipsa sola et nulla alia creatura possidet,
Primo igitur quaeritur de hoc privilegio quod est peccati immunitas, utrum hoc fuerit privilegium imperatricis?
Et videtur, quod non :
1. Joan. I, 8 : Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, Item, Job, xxv, 4 : Numquid potest apparere mundus natus de muliere ? Item, Job, xv, 15 : Caeli non sunt mundi in conspectu ejus. Item, Apostolus, ad Romanos, III, 23 : Omnes peccaverunt.
2. Item, Luc, VII, 42 : Quis ergo eum plus diligit ? Et respondetur, v. 43: aestimo quia is cui plus donavit. Sed beatissima Virgo plus omnibus dilexit: ergo ipsi plus donavit: ergo et ipsa peccavit,
3. Item, Ad Roman. viii, 28: Scimus quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocali sunt sancti. Glossa : " Etiam peccata. " Sed omnia quae cooperantur in bonum, habuit beata Virgo : ergo peccata habuit. Item, Glossa ibidem : " Sine quibus non vivitur. " Item, Glossa: " Impossibile est quemcumque sanctum aliquando non cadere, "
4. Item, 1 Joannis, I, 7 : Sanguis Filii ejus emundat nos ab omni peccato. Glossa: " Tamen nos non debemus putare, quamdiu vivimus, omnino posse a peccato mundari. "
5. Item, Joan. II, 4 : Quid mihi et tibi est, mulier ? Super hoc dicit Chrysostomus, quod aliquid humani passa fuit, quasi propter vanitatem voluerit Christum miraculum facere.
6. Item, Proverb. xx, 9: Quis potest dicere: Mundum est cor meum ? Item, Eccle. vii, 21 : Non est homo justus in terra qui faciat bonum et non peccet. Item, Proverb. XXIV, 16 : Septies, scilicet in die, cadet justus.
Iterum, Quod non sit ipsius privilegium videtur, quod
1. Non convenit ei soli: quia multi Angelorum numquam peccaverunt.
2. Item, Aliquis infans baptizatus statim evolat si moritur I ergo ille numquam peccavit actualiter.
Item, Job, XXVII, 6 : Neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.
Contra :
1. Augustinus dicit: " De qua propter honorem Filii cum de peccatis agitur, nullam volo fieri mentionem . ''"
2. Item, Bernardus : " Ego puto, quod copiosior, etc. "
3. Item, Ut supra de sanctificatione in utero.
4, Item, Peccatum veniale non habuit: ergo, etc. : quia ubi aliquid de peccato veniali, ibi aliquid vacuum de gratia: "sed ipsa plena gratia fuit: ergo nihil de peccato fuit in ipsa.
5. Item, Augustinus : " Inde scimus, quod plus ei gratiae collatum sit ad vincendum omni ex parte peccatum : quoniam concipere et parere meruit, quem constat nullum habuisse peccatum. "
6. Item, Necessitas peccandi relinquitur in exercitium eorum qui cadere possunt: sed ipsa cadere non potuit: ergo illud exercitium habere non debuit.
7. Item, Anselmus : " Ea puritate beata Virgo nitebat, qua sub Deo major nequit intelligi . " Sed major potest intelligi si peccavit. Ergo non peccavit.
Quod per omnia verum esse credimus.
Et ad auctoritates in contrarium adductas, respondemus quod omnes illae de peccatorum juste loquantur viatorum homi num. Illud autem beatissimae Virginis est proprium et speciale privilegium respectu omnium viatorum, et speciale derogat generali. Quod autem Chrysostomus dicit, quod aliquid humani passa fuit, hoc est verum : quia ut homo hominibus compassa fuit. Sed quod aliquid vani passa fuit, per omnia falsum est, et contra Augustinum.