IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Epilogando, ex dictis his tribus distinctionibus colligit claram et completam definitionem Baptismi, et explicat singulas particulas ejus exactissime.
Ex dictis a principio distinct. 3. usque huc, potest colligi una ratio Baptismi exprimens omnia, quae sunt simpliciter necessaria ad rationem Baptismi, quia si ponamus relationem illam signi, quam importat Baptismus, fundari in illa ablutione, ut in fundamento totali habente tamen habitudinem ad verba, et alia concomitantia, potest talis ratio assignari ipsius Baptismi : Baptismus est ablutio hominis viatoris aliqualiter consentientis, vel libero arbitrio nunquam usi, facta in aqua elementari fluida, ab alio simul
abluente, et verba certa, actum et suscipientem, cum invocatione Trinitatis designantia proferente, tam in abluendo quam in proferendo intendente facere quod Christus instituit faciendum, vel quod intendit facere Ecclesia Christiana, efficaciter signans ex institutione divina ablutionem animoe a peccato.
Particulae hujus rationis patent sic : Ablutio, distinct. 3. quoestio 3. non dico persuasio, nec aspersio, nec immersio, et hoc vel trina vel unica, quia quodlibet sufficit ad veritatem Sacramenti. Sed minister tenetur servare modum Ecclesiae, in qua baptizat. Hominis, secundum totum corpus, vel partem principalem, vel quamcumque in casu necessitatis, ut patet distinctione 4. quaest. 2. Aliqualiter consentientis, patet ex eadem distinct. quoest. 4. Et forte non sufficit secundum communem opinionem habitualiter consentire, sine virtuali consensu ; tamen illud est dubium, quia minor consensus sufficit ad susceptionem Sacramenti quam ad meritum, sed ad meritum sufficit virtualis consensus. Similiter quod non utens ratione sit simpliciter capax Sacramenti, non habens aliquam dispositionem: et tamen utens ratione non habens illam, nullo modo sit capax, non videtur probabile, quia nulla dispositio videtur simpliciter necessario requisita, vel non requisita, propter usum rationis, vel non usum. Facta in aqua, etc. patet distinct. 3. quoest. 3. Per hoc autem quod dicitur elementari, excluditur quicumque humor mixtus, qui dicitur aequivoce aqua, ut aqua rosacea. Per hoc, quod dicitur fluida, excluditur aqua congelata, si manet aqua, vel qualitercumque mixta per juxtapositionem corporum grossorum, ut non possit abluere. Facta ab alio, patet distinctio. 6. quoestio 4. Et similiter illa quae sequuntur, Simul abluente et proferente, etc. patet distinct. 6. quoest. 3. Quod ultimo additur : Habente intentionem, etc. patet distinctio. 6. quoest. 5. et 6.
Et sic habemus tam suscipientem quam conditiones necessarias in suscipiente, quia hominem viatorem aliqualiter consentientem. Habemus conferentem, et conditiones necessarias ex parte ejus, scilicet quod sit abluens, et verba proferens, et hoc simul et debite intendens. Habemus materiam, quia est ablutio in aqua elementari. Habemus formam, quia verba certa exprimentia actum, et suscipientem cum invocatione Trinitatis. Habemus id quod pertinet ad rationem formalem Baptismi, scilicet, quia ex institutione divina efficaciter signans. Habemus correlativum, quia ablutionem animae a peccato.
Si autem ponatur relationem, quam importat Baptismus, non fundari in ablutione, ut in fundamento totali, sed in ablutione et verbis tanquam in uno fundamento instituto ad signandum effectum unum, tunc potest poni ratio Baptismi talis completa : Baptismus est Sacramentum ablutionis animoe a peccato, consistens in ablutione hominis viatoris aliqualiter consentientis, vel libero arbitrio nunquam usi, facta in aqua elementari fluida, cum prolatione verborum, actum et suscipientem, et ministrum cum invocatione Trinitatis designandum
ab alio simul abluente, et verba ista proferente et intendente facere quod facit. Ecclesia Christiana.
Et tunc eadem est ibi expositio particularum istius rationis, quae fuit et prioris, nisi quod in ista ponitur primo illud, quod pertinet ad formalem rationem Baptismi, cum dicitur Sacramentum, et correlativum ejus, cum dicitur ablutionis, et postea illa, quae pertinent ad fundamentum, cum dicitur consistens, etc. nec est differentia, nisi quia non ponitur totale fundamentum istius relationis utroque modo idem.
Utroque tamen modo idem principaliter importatur, quia sive per solam ablutionem, sive per ambo, scilicet ablutionem et verba, sunt tamen ambo unum signum integrum institutum quidem principaliter ad signandum principale signatum istius signi, scilicet ut abluatur anima a peccato, et hoc a Deo trino et uno, in cujus nomine baptizamur, cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.