QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Pro resolutione quaestionis quatuor ponit articulos. Primum dividit in quinque membra. Secundum in totidem. Tertium in tria. Quartum in septem. Quoad prim m docet primo secundum Aristotelem, in quidditatem non dari magis. Secundo, quod dicitur magis, esse in se majus. Terlio, solum secundum praedicationem denominativam aliquid dici magis. Quarto, omne majus habere latitudinem inter summum et infimum. Quinto, majus vel minus reperiri in omni creatura quia creaturae sunt sicut numeri.
Circa solutionem sic procedendum. Primo in universali absolute, elibi5. Primo, quae sit intentio Aristotelis hic : quomodo scilicet negatur, uno modo magis in substantia et acccidenle. Secundo, quod ubicumque est magis, est propter hoc quod aliquid est majus, non majoritate molis, sed perfectionis, vel in natura rei sive in complemento perfectionis, vel in potentia sive in fervore actionis. Prima dicitur naturalis bonitas. Secunda dicilur naturalis vigor. Tertio, quod non ubicumque est majus perfectione, ibi est magis. Quarto, in quo communiter consistit ratio ejus magis, quod est majus perfectione ? Quinto, quod majus sic invenitur in quocumque respectu alterius, vel minus, loquendo de diversis naturis, sive comparatis inter se, sive ad Deum.
Secundo, procedendum est in universali comparando majus et minus ad unitatem; et primo numeralem : Utrum idem numero possit esse majus et minus, et ibi prius declaratur quartus articulus praecedens. Secundo : Utrum idem specie possit esse majus et minus. Et juxta hoc i Utrum necessaria sit unitas speciei ; et tertio : An unum genere possit esse, etc Quarto : An unum Analogice. Quinto : An unum aequivoce.
Tertio, procedendum est in particulari. Primo, quo istorum modorum est majus in accidentibus. Secundo, in substantiis. Tertio, quomodo hic et ibi aliter
Quarto, specialius procedetur. Et primo, an in substantiis materialibus? Secundo, an in omnibus materialibus ratione formae ? Tertio, an in ratione materiae? Quarto, an in quantitatibus? Quinto, in quibus qualitatibus? Sexto, an in relationibus? Septimo, an in actione et passione, et sic consequenter de aliis Praedicamentis. De primo, Aristoteles loquitur de quidditate, inquantum exprimitur per definitionem, et sic non recipit magis, ita quod includat, quia abstrahit ab utroque oppositorum. Probatur per proprietatem praecedentem, quocumque addito, et est inquantum definibilis. Quod dicit, substantia secundum speciem, accipit pro quidditate in universali, sicut per lotum hic accipitur substantia. Quod dicit : siquidem cum materia, vel sunt duae dictiones, si substantia habet magis quidem cum materia, vel una dictio, siquidem cum materia, idest, in inferioribus, quae respectu ejus sunt materialia. Nulla ergo majoritas est in quidditate ut quidditas, quia abstrahit ab omni conditione individuali. Hoc verum est in substantia et accidente, 8 Metaph.
De secundo, ubicumque aliquid secundum aliquid dicitur magis, si utrumque esset indivisibile, esset impossibile magis; igitur alterum est in se majus, et communiter est illud, secundum quod aliquid dicitur magis. Majus et minus, est aliquorum comparatorum secundum propriam quantitatem virtutis vel molis. Magis dicuntur aliqua quae comparantur secundum illa, quae dicuntur majus et minus.
De tertio, quia nihil magis, nisi praedicatum denominativum, ideo, etc. Praedicatum enim dictum in quid aequaliter dicitur de quolibet subjecto, quia per se includitur in quolibet. Contra, non probalur prima. Item, per secundum probatur aequalis veritas cujuslibet compositionis, non autem aequalitas in praedicato. Ita dicetur in denominativa, si enim necessaria est consequentia ab abstractis ad concreta; sed omnis albedo est aequaliter albedo, licet non aequalis albedo, et omnit albus est aequaliter albus. Ad primum, Adverbium non est determinativum, nisi vi Verbi, vel habentis vim ejus; Participium includitur in concreto, ut habens, non autem in abstracto. Item in Grammatica notatur, quod adjectiva tantum recipiunt comparationem. Contra, tantum concluditur improprietas, non falsitas. Respondeo ad secundum, solvit primum, ubi dicitur, quod haec non est magis albedo, nec ut magis determinat compositionem, nec ut praedicatum, sed tantum est major albedo. Item, aut significat major cum albedine, quod magis cum albedo. Ideo cum aequaliter determinare possit praedicatum, hinc inde, non tenet consequentia. Nullum igitur abstractum dicitur magis, nec aliquid dicitur magis aliquid in abstracto. Responsio Logica, quia si magis determinet esse, falsa est. Si praedicatum, ratio Grammatica, illud non est determinabile per magis, sed tantum adjectivum;forma dicitur major alia, secundum quam subjectum habens, dicitur magis alio. Licet forma sit major alia, nihil secundum eam dicilitr magis, nisi denominet proprie, hoc est subjectum alterius naturae; ideo secundum formam substantialem nihil dicitur magis.
De quarto, necesse est illud, quod dicitur majus, habere latitudinem quamdam cujus sunt duo termini in summum et in imum, improbatur. Probatur ratione, quia non stat in indivisibili. Item auctoritate Aristotelis, determinatorum nullum recipit magis. Determinata dicuntur limitata ad gradum indivisibilem. Item, Simplicius, quadam infinitate. Item, auctor 6. Principiorum, ad terminum accessus, etc
De quinto, sicut creaturae procedunt a Deo, ut numeri, et ordinate, ita inaequaliter, quia multae numero, quia inaequales mensura, quia compositae pondus id est, ad dissolutionem inclinatio; igitur major haec illa. Sed inter se comparatio propria : Ad Deum comparatio excessiva. SCHOLIUM X.
Littera haec secundi articuli vix, aut ne vix capi potest, quia Alphabeti litteris eam signavit Doctor, quas posteri omiserunt secundum veritatem, quidquid dicat Henricus, videtur proprie tantum in singulari reperiri magis et minus. Ad tertium articulum cura Henrico vult magis in accidente, esse secundum partes non secundum indivisibile, de substantia hinc inde disputat; inclinat tamen quod intenditur per partes, atque ut generatio sit successiva in homogeneis, secundum Aristot. Ad quartum nihil certi colligo, nisi quod quantitas non habet magis, et quod singulae qualitatis species id habent praeter quartam. Ista brevissime et obscurissime ponuntur ut vix sensum capias.
Circa secundum principale. De primo, Henr. c. f. quod sit in accidentibus pars post partem, ideo ibi natura singularis habet latitudinem, et determinata ad singularitatem non determinatur ad gradum, nisi per motum potentem sistere in quolibet gradu. Quando ergo forma accidentalis una major alia, latitudo ponitur non tantum in natura specifica, sed in eadem singulari forma, et hoc non est secundum gradus indivisibiles, sed partes divisibiles habentes terminos indivisibiles vel quasi continuantes, alias non esset motus continuus, et continuatus per mutationem. Sed numquid infimus? non, quia non est dare primam mutationem in motu. item, nec ultimum nunc in esse; ergo infiniti gradus. Item, ergo summus infinitus. Item, ergo aliquis gradus erit inferior materia. Quaere solutionem O, 26. g. In substantiis non sic, sed sola natura universalis habet latitudinem, in quolibet singulari est determinata ad gradum ;ideo non est ibi motus, nec intensio, licet magis.
Contra, de gradibus aequalibus secundus non intendet. Item, ex sequenti et praecedenti, quomodo fit unum f Item, termini motus incompossibiles O. 26. g. Item, forma moveretur a magis in minus. Item, perfectior compositio realiter. Rationale videtur, quod ubicumque est magis, eodem modo se habeat ad minus. Quando autem in aliqua specie est, vel in substantia non ponitur compositius, quod est magis. Item, tenetur alia pars, quod nihil idem numero est magis et minus, sed differentia propinquior naturae est magis et minus, remotior differentia indivisibilis: perfectius autem, quod praecise virtualiter continet minus non realiter, sicut majus continet quam minus, nec tantum non continet privationem in minus, sed nec rem ipsam, quae subest. Contra, O. 26. g. sub de quantitate.
Contra, omnis differentia major numerali, per se ordinata ad ipsam, est specifica. Probatur, quia definitione expressibilis. Item, in eadem specie non sunt idem termini motus. Item, quomodo aliter in accidentibus quam in substantiis ? Respondeo 3. tertii, de secundo, differentia specifica etc. non stat in indivisibili.
De tertio, 8. Ethic. A, non oportet amicitiam dici univoce, quia magis et minus unde coloratior secundum genus, quia perspicuum magis terminat, et sapientior magis quam grammalicior.
De genere diviso per differentias additas, et per gradus naturae, quaere C D C E. Contra, 7. Physicor. de comparatione secundum speciem alomam.
De quarto sic : in ente comparantur substantia et accidens, 7. Metaph.
De quinto, Henric. G F. non secundum diversas rationes partibiles in comparatis, est magis et minus, sed requiritur una ratio communis univoca vel analogica, tum quia comparatio aequivoca abusiva, lux clarior tenebris, excessiva infiniti ad finitum. Contra 1. Caeli et Mundi.
Circa tertium principale, regula Henric. B F quod tantummodo quaecumque indeterminata determinabilia, non tamen ab aliquo intra essentiam, ut quanta, sed cum hoc ab eo in quo sunt, habent magis.
De primo et secundo sic, quia non in indivisibili. Item, arguitur per motum, sed in 3. artic. hoc patet, quomodo illud argumentum tenet contra secundum, forma substantialis perfectissima. Item, dat esse simpliciter;ergo adveniens est accidens.
Item motus in substantia. De tertio, tertius primi. Item, in accidentibus motus, licet non manente eodem singulari accidente in substantia, totum subito inducitur. Item, est differentia comparando ad contrarium, quia in accidentibus compossibile contrarium contrario remisso, in substantiis simpliciter incompossibile, ideo hic motus. Contra, sicut penes infinita individua est motus in accidente, quare non potest ita esse penes infinita individua substantiae in gradibus infinitis ? Item secundum infinita individua accidentis non est motus, nisi ex mutationibus, quia milio tempore est subjectum sub eodem. Item, de substantia demonstratio Arist. 6. quae est primum argumentum supra ad 1. quaest. Ad primum, aile nunc generationis nihil inducitur, tamen materia tota summe disposita;igitur simul generatio. Contra 13.2. sub et supra in conclusionibus. Tene quod Aristot. ponit generationem successivam sicut motum, et omnem successionem penes partes mobilis, nisi in Quantitate et Ubi.
Circa quartum principale. De primo Henrici, non B, E, contra Richardum.
De secundo in elementis, secundum Comment. 3. Caeli et Mundi. Probatur per corruptionem. Aliter ignis densior aqua ante generationem terrae ex igne, et densitas sine subjecto proprio;ergo etc. Item quomodo mixtio elementorum? Item de anima intellectiva, secundum articulum igitur perfectissime et imperfectissime; ergo omnes mediae. Arguitur ex operatione, et propriis accidentibus.
De tertio quaere in Henric. C. A. Magis male dicitur, cujus materia est virtualiter major, et tunc dicitur multa, quando autem actu extensa, dicitur magna.
De quarto, nulla quantitas, quia ratio ejus in extensione vel discretione substantiae. Contra, 10. Metaph. majus continuum, cujus motus indivisibilior.
De quinto, tantum in quarta specie non est magis;quare ergo non est motus in prima, nec secunda. Ad 6. non elc.Quaere.