REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Ex rationibus allatis, probat peccatom non esse corruptionem alicujus boni naturae intrinsecam, quia secundum Dionysium in damnatis naturalia manent integra.
Concedo igitur quod peccatum non corrumpit aliquid naturale, quod est intrinsecum naturae, quia secundum Dionysium 4. cap. de Divinis nominibus : Naturalia in damnatis manent splendidissima, etc. Dices ex Augustino quod peccatum est corruptio speciei, modi et ordinis, etc. Dico quod in creatura sunt relationes ad Deum in ratione triplicis causae, efficientis, exemplantis et finalis, et hoc in actu primo, et non possunt istae relationes corrumpi manente natura creaturae. Alio modo potest voluntas considerari in actu secundo, et sic nata est habere modum, speciem et ordinem in actu secundo. Et ista tria possunt corrumpi manente voluntate in actu primo integra quantum ad naturalia.
Et cum allegatur in Enchirid. quod peccatum est corruptio illius boni, quo corrupto corrumpitur corruptum, dico quod res potest esse indivisibilis in essentia sua in actu primo, et manere integra, etsi non sit integra quantum ad perfectiones secundas natas inesse, quia bonum, quod est perfectio secunda, corrumpitur per malitiam ; et sic malitia potest esse intrinseca naturae, non pro quanto bonum est perfectio prima naturae, sed quatenus perfectio secunda tollitur per malum, et potest stare aliquod bonum in actu secundo cum peccato, quia malum est oppositum bono, quod non est, quando malum inest, et non illius gradus bonitatis, cum quo stat malum.
Ad aliud de vulnerato, dico quod differentia est inter vulnerationem et mutilationem in hoc, quod vulneratio dicit divisionem continui, et non ablationem alicujus partis, sicut mutilatio ; et ideo non est intelligendum per illam parabolam Lucae 10. quod aliquid aufertur a natura subjecta, cum quis peccat ; sed quod ibi est divisio specialis, in hoc quod ibi est inhabilitatio ad bonum opus, et semper major quanto gravius et pluries peccat.