PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Mulieribus ad Christi monumentum consternatis quod ejus corpus non invenirent, Angeli ipsum resurrexisse nuntiant, et illae Apostolis, qui id tamquam deliramentum accipiunt : Petrus ad monumentum currens et ipse admiratur qtiod corpus non invenerit : duobus in Emmaus euntibus, Jesus Scripturas interpretatur, et in fractione panis ab eis agnoscitur : congregatis discipulis palpandum sepraebet, et cum eis edens operit sensum ut Scripturas intelligant, ac promisso Spiritu sancio in caelum ascendit.
I. Una autem sabbati valde diluculo, venerunt ad monumentum S portantes quae paraverant aromata :
2. Et invenerunt lapidem revolutum a monumento.
3. Et ingressae non invenerunt corpus Domini Jesu.
4. Et factum est, dum mente consternatae essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti.
5. Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram dixerunt ad illas : Quid quaeritis viventem cum mortuis?
6. Non est hic, sed surrexit : recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilaea esset,
7. Dicens : Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere .
8. Et recordatae sunt verborum ejus.
9. Et regressae a monuntento nuntiaverunt haec omnia illis undecim, et caeteris omnibus.
10. Erat autem Maria Magdalene, et Joanna, et Maria Jacobi, et caeterae quae cum eis erant, quae dicebant ad Apostolos haec.
11. Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non crediderunt illis.
I2. Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum, et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit, secum mirans quod factum fuerat.
I3. Et ecce duo ex illis ibant ipsa die I in castellum , quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem, nomine Emmaus.
I4. Et .ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae accidcrant.
I5. Et factum est, dum fabularentur, et secum quaererent, et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis.
16. Oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent.
I7. Et ait ad illos : Qui sunt hi sermoncs, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes?
I8. Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei : Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus?
I9. Quibus ille dixit: Quae? Et dixerunt : De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo :
20. Et quomodo eum tradideruntsummi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum.
21. Nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israel : et nunc super haec omnia, tertia dies est hodie quod haec facta sunt.
22. Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum.
23. Et non invento corpore ejus, venerunt, dicentes se etiam visionem Angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere.
24. Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum : et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt.
23. Et ipse dixit ad eos : O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt Prophetae I
26. Nonne haec oportuit pati Christum, et ita in gloriam suam?
27. Et incipiens a Moyse, et omnibus Prophetis, interpretaba tur illis in omnibus Scripturis, quae de ipso erant.
28. Et appropinquaverunt castello quo ibant, et ipse se finxit longius ire.
29. Et coegerunt illum, dicentes:Mane nobiscum, quoniam adve- sperascit, et inclinata est jam dies. Et intravit cum illis.
3o. Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis.
3I. Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt cum : et ipse evanuit ex oculis eorum.
32. Et dixerunt ad invicem : Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas?
33. Et surgentes eadem hora, regressi sunt in Jerusalem : et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum illis erant,
34. Dicentes: Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni.
35. Et ipsi narrabant quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.
36. Dum autem haec loquuntur I, stetit Jesus in medio eorum, et dicit eis : Pax vobis : ego sum, nolite timere.
37. Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre.
38. Et dixit eis : Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra?
39. Videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum : palpate, et videte : quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.
40. Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes.
41. Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus prae gaudio, dixit: Habetis hic aliquid quod manducetur?
42. At illi obtulerunt ei partem piscis assi, et favum mellis.
43. Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias, dedit eis. 44. Et dixit ad eos : Haec sunt verba
quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me.
45. Tunc aperuit illis sensum, ut infligerent Scripturas.
46. Et dixit eis : Quoniam sic scriptum est , et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die :
47. Et praedicari in nomine ejus paenitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerosolyma.