CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Super quaestionem quartam Doctor quaerit quatuor. Primo : An possibile sit cum unitate essentiae divinae stare pluralitatem personarum. Secundo : An sint tantum tres personae in essentia divina. Tertio : An essentia divina possit stare in aliquo et ipsum esse productum. Quarto : An sint tantum duae productiones intrinsecae. Et primo respondet ad tertiam quaestionem, et primo declaro titulum quaestionis in qua quaeritur : An essentia divina possit stare in aliquo et ipsum esse productum.
Pro cujus intellectione praesuppono aliqua. Primo, quod essentia divina ex semetipsa est in Patre, id est, quod proprietas constituens primam personam, sine quacumque productione immediate oritur ab essentia divina, et est ratio formalis constituens primam personam in esse personali, et hoc diffuse patebit in isto primo dist. 28.
Secundo suppono, quod essentia divina non potest esse terminus formalis alicujus productionis, nisi per veram productionem sit communicata alicui supposito accipienti esse per productionem, quod clare patebit infra dist. 5. quaest. 2. et 26. dist. Et quia suppositum productum cui essentia divina communicatur, realiter distinguitur a supposito producente, quaerit Doctor quomodo essentia divina cum sit singularissima et perfectissime existens in prima persona, eadem possit communicari alteri supposito realiter distincto a prima persona, quin et ipsa ut in secunda persona realiter non distinguatur a seipsa ut in prima persona, quia ut in prima persona, est ratio formalis communicandi seipsam per productionem, et in secunda persona est terminus formalis sive terminus communicatas per productionem, cum in creaturis semper ratio formalis producendi aliquid realiter distinguatur a termino formali productionis, sive a termino formali communicato producto per rationem formalem producendi, ut patebit infra ; et ideo Doctor prius declarat productionem esse possibilem in divinis, quam probat multiplici ratione.