In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(c) Dico ergo ad quaestionem, etc. Conclusio et sententia Doctoris est characterem esse in voluntate, in qua est gratia, ut ipse docet in 2. dist. 26. Fundamentum est, quia est dispositio ad gratiam, quae est in voluntate ; ergo, etc. Negant aliqui antecedens, sed communiter conceditur, et patet, quia character ordinatur ad gratiam, tam proprii Sacramenti quam aliorum, loquendo de Baptismali, quo fit quis capax aliorum Sacramentorum; et non est ratio, cur character esset indelebilis, et redderet Sacramentum non iterabile, nisi sub ordinaretur gratiae tanquam forma prior, neque proprie potest subsistere configuratio animae aut imaginis, quae principaliter est per gratiam in solo charactere, nisi diceret ordinem ad gratiam, neque obligatio, quae denotatur per talem configurationem, ad Christum, potest abstrahere a mediis, per quae adimpletur in facto esse, qualis est gratia habitualis, in facio vel in fieri, qualis est gratia actualis Sacramenti. Alii, dato antecedente, respondent negando consequentiam, quia fides in intellectu est, quamvis disponat ad gratiam. Contra, fides exigit in voluntate habitum piae credulitatis, et actum proportionatum, secundum ipsos, ratione cujus eam statuit D. Augustinus in voluntate.
Deinde fides, ut habitus non disponit ad gratiam habitualem in Sacramento, sed potius consequitur, quia ad infusionem justitiae infunditur, et maxime ex sententia eorum, qui statuunt gratiam diversam esse a charitate, et ad eam sequi infusionem habituum Theologalium per modum quarumdam proprietatum; et quidquid de hoc sit, efficacia Sacramenti baptismalis primo et per se respicit gratiam sanctificantem, quaecumque illa sit ; reliqua vero, ut spectant ad integritatem, non ad essentiam justitiae, ut patet per Tridentinum sess. 6. cap. 7. ergo habitus fidei non est dispositio anterior ad justitiam, quae primo respicitur per Baptismum, non ita vero character.
Quod si autem intelligatur fides disponere ad gratiam in relapsis, qua restitui debet gratia, quamvis haec sit in diverso subjecto, hoc nihil ad propositum facit, quia ideo disponit ad gratiam sic receptam seu recuperatam mediante poenitentia, quia requiritur conversio peccatoris per proprios actus voluntatis retractantis peccatum ; voluntas autem in operando sive naturaliter, sive supernaturaliter supponit intellectum et applicationem objecti sui. Hic modus disponendi non facit ad propositum de charactere, qui est dispositio permanens, et prior, et cujus capax est ipsa voluntas, quae est subjectum formae, ad quam disponit: vel ergo omnino non est quaerendum de subjecto primo characteris, vel illud est statuendum, quod secundum proportionem similium dispositionum statui congruit.
Praeterea, character est dispositio non solum respectu gratiae, sed etiam respectu actuum, quia character baptismalis inducit obligationem animae ad Chrislum, ut servet legem ; haec autem obligatio est necessitas moralis operandi, ergo inclinatio quaedam ad ipsam operationem, non secus. ac lex, seu praeceptum, aut votum, et hujusmodi, quae opponuntur libertati operandi ad utrumlibet: character etiam Confirmationis inducit obligationem militiae et confessionis fidei; character vero Ordinis est principium operandi actum, quia est potestas activa: omnis autem obligatio cadit directe in voluntatem, ergo in ea debet statui fundamentum obligationis. Potestas activa characteris sacerdotalis applicari debet per ipsam voluntatem, et requirit intentionem operandi: ergo similiter debet in voluntate statui. Accedit ad haec quod omnis in universum potestas moralis operandi sit in voluntate, ut proximo subjecto, ergo, etc. Deinde Sacramenta spectant ad religionem: ergo et effectus ille, qui deputat hominem ad cultum, perinde spectabit ad religionem ; religio autem est in voluntate primo et per se, ergo etiam in ea magis congruum est statuere characterem.
Ex his patet ad fundamenta aliorum. quae levi congruentia fundantur. Prima sententia procedit ex falsa suppositione,
nempe quod gratia sit in animae essentia, vel quod character non ordinetur ad aliud tanquam dispositio, sed quod sit habitus bene disponens animam propter se. Secunda patet etiam non fundari, quia character est simplex qualitas et una, ac proinde requirit subjectum unum proximum cui primo insit. vide Doctorem responsione ad argumentum oppositum. . Hic finitur materia de Baptismi Sacramento ; de Baptismo flaminis et sanguinis obiler dictum est, prout littera suggessit et permisit ; in reliquis videantur moderni, quia est difficultas obvia. Laus Deo.