QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Adducit tria media cura Henrico suadentia unam formam substantialem esse majorem alia ejusdem speciei, et hoc quoad primam quaestionem. Quoad secundam, an eadem numero forma substantialis possit intendi, posset negari cum Henrico contra Commenta et hinc tertia quaestio, scilicet quibus mediis, an continuis, vel indivisibiliter, non haberet locum, si vero affirmative respondeatur ad secundam quaestionem. Ad tertiam etiam dicendum, quod continue intendetur forma, de quo nihil resolvit Doctor.
Possent ergo formari tres quaestiones de susceptione magis et minus in formis substantialibus. Prima :An forma substantialis sit major alia ejusdem speciei? Sic Henric. universaliter, Averroes particulariter. Secunda, dato quod sic : An idem numero intendatur, Henric. non, Averroes sic. Tertia si sic : An per media continua, vel lanium indivisibiliter? Quia quilibet gradus indivisibilis si divisibiliter, licet successive acquiratur forma perfecta, quod non est inconveniens in generatione, nisi concedatur successio supra, non tantum motus propter subjectum, quod non est, sicut currit utraque ratio Arist. in 5. non contra successionem, sed quod generatio non est in diversis partibilis. Nota, quod quaestio prima mota de substantiali forma, nullam habet rationem cogentem pro, nec contra. Pro, est articulus vigesimus primus, igitur de intellectiva, et Averroes in 3. Caeli et Mundi,de forma elementari. Ex his concludit de mediis quod sic. Contra non est Aristot. hic, quia solvitur ante ad D. in Praedicamentis videtur contra. Sed potest exponi, sicut ad E et G, quia in cap. de Qualitati negat justitiam dici magis et minus, nec principium sex principiorum, infra ipse in termino loquitur de nomine, non de re. Vide qualem simplicitatem probat in essentia, sicut 8. Metaph. t. com. 10.
Pro, videntur tria media. Unum est ex qualitate propria comparata ad elementum, cujus est propria. Aliud comparata ad aliud subjectum. Tertium ex actione inaequali, quae sibi competit ratione formae substantialis. Ex primo sic : calidum intenditur et remittitur, igitur ignis. Probatur consequentia, quia propria passio saltem consequitur formam, tanquam per se causam, causa similiter se habente, et causatum. Secunda probatio est Averrois 3. Caeli et Mundi, quia qua ratione ignis manens non remissus, potest remitti secundum unum gradum caloris, pari ratione, et secundum omnem. Haec posset esse ratio, quaest, per se, quare manent in mixto: igitur in se remittuntur. Sed antecedens est dubium, et Avicenna negat consequentiam. Sed probatur, quia quomodo illae in se intensae sunt potentiales respectu formae mixti, cum quaelibet sit nata sic perfecta constituere per se ens ? Itaque haec ratio de mixto est particularis, et concedenti antecedens est probabilis.
Ex secundo medio arguitur, in alteratione praecedente corruptionem aquae in ignem, inducitur calor; igitur et forma ignis non perfecta, ergo remissa. Primum patet, quia tunc cessaret actio, vel saltem post primum gradum caloris inductum, nulla esset generatio. Prima consequentia probatur per primam probationem prius, quia passio : vel per secundam, saltem videtur accidens proprium. Et per tertiam, quia tunc tolus calor igneus posset esse in aqua. Et confirmatur, quia si non inducitur in aqua calor incompossibilis aquae per alterationem, non sequitur corruptio, quia forma non expellitur, nisi pergradum sibi incompossibilem, si inducatur, igitur habet colorem excedentem aquam. Alia probatio est, quod aqua manens aqua erit multoties calidior igne manente igne. Probatio, sit enim supremus gradus caloris ignei decimus, aqua ante corruptionem habet 9. gradus, alias non summe disponitur. Item, ignis corrumpendus frigescit ; igitur ante corruptionem non habet nisi unicum gradum, quia alias non summe disponitur ad corruptionem: aqua ergo corrumpenda excedit ignem corrumpendum in 8. gradibus caloris, et est novies calidior
igne. Alia probatio est ex 2. de Anima ubi probat, quod corpora non tangunt se immediate in aere vel aqua, quia extrema eorum sunt humida ; ergo est aer vet aqua.
Ex tertio medio arguitur : ignis remisso calore non aeque ignit, nec vinum aquaticum convertit semper aquam in vinum, nec caro secundum materiam conuertit alimentum in carnem. Et tamen illae generationes fiunt per formam substantialem generantis.
Contra, videtur unum medium, ex auctorilaie,quia negatur motus in Substantia, sicut conceditur in Qualitate, non penes partes mobilis, quia sic generatio est successiva 13. 6. supra: ergo penes partes, et imparilitatem formarum. Aliud medium, dat per se esse. Qui teneret sic tantum propter articulum, posset ad secundam quaestionem motam dicere quod non, cum Henrico, et tunc tertia quaestio nulla esset sibi, nec multo magis quarta egeret ad salvandum Aristotelem de non esse motum in subsanlia. Sed qui tenet propter alterum medium dicat consequenter quantum utrumque concludit, quod utique est. Ad secundam quaestionem, quod sic. Et ad tertiam similiter quod sic, patet enim quod si intensio qualitatis concludat intensionem formae elementaris; igitur continua intensio in fluxu ejusdem qualitatis concludit continuam intensionem influxu ejusdem formae ignis. Alioquin in aliquo instanti non correspondet proprius gradus formae ignis proprio gradui qualitatis in instanti illo, et tunc statim receditur a mediis illis, quia simpliciter non concluderent. Itaque, qui tenet propter auctoritatem Averrois, cum ille probet propositum per primum medium, habet dicere consequenter quod sic, ad primam, ad secundam et tertiam quaestionem, et non restat ad bene salvandum Philosophum, quod non sit ibi motus nisi quartum. Igitur Henric. non dicit consequenter, cum ponat conclusionem propter Averroem. Et ad secundam quaestionem respondeat negative, nisi intelligat de aliis substantiis ab elementis. Sed nec de illis
potest qualitas intendi continue sine continua intensione formae substantialis.