REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Refutat secandam sententiam tenentem peccatum esse privationem gratiae, sex rationibus claris, ostendens solide, peccatum non effective, sed demeritorio gratiam corrumpere, quia Deus decrevit posito peccato non amplius eam conservare. Refutat tertiam sententiam asserentem peccatum esse privationem virtutis acquisitae, quia constat habitus vitiorum manere in converso, et virtutum in lapso.
Contra secundam viam superius dictam, quod peccatum non sit corruptio gratiae, probatur, quia gratia est a solo Deo per creationem ; igitur per nullam creaturam potest corrumpi ; sed voluntas per actum suum potest peccare peccato actuali, et illud peccatum non est corruptio gratiae, cum non sit in potestate voluntatis causatae.
Item, peccatum non est corruptivum gratiae, nisi demeritorie, hoc autem non est effective, sed quia Deus subtrahit gratiam non conservando ipsam propter demeritum peccantis, ita quod simul tempore, tamen prius natura, peccat voluntas, quam Deus desinat conservare gratiam.
Item, gratia est causa contingens respectu actus meritorii ; igitur quantum est ex se potest stare cum opposito illius actus ; igitur non formaliter corrumpitur per peccatum.
Item, potest esse peccatum, etsi prius non infuisset gratia ; igitur illud peccatum non corrumpit gratiam.
Item, peccata non distinguerentur specie, quia gratia, cujus formaliter sunt peccata privationes, non est alia et alia specie.
Item, sequeretur quod post primum peccatum mortale non posset homo iterum peccare, quia nullum peccatum posterius corrumperet gratiam ; ideo ergo solum est, quod gratia non stat cum peccato, quia Deus eam non conservat propter demeritum peccantis.
Contra tertiam viam : Privatio est incompossibilis habitui ; sed non est aliquis gradus virtutis moralis, quin . cum eo stet peccatum mortale, quia si detur quod justitia moralis in nono gradu stet cum peccato, non autem in decimo, sequeretur quod per unum actum posset habitus virtutis corrumpi, et similiter generari, et idem de habitu vitioso.
Item, vitia moralia possunt stare cum gratia, quia aliquis multum habituatus in vitiis potest subito paenitere, et recipere gratiam, et tamen certum est quod non statim corrumpuntur habitus vitiosi, imo si remittuntur, hoc est valde modicum ; quantumcumque enim paeniteat, adhuc habet vehementiorem inclinationem ad actus malos, quos prius exercuit. Similiter habens habitus virtutis perfectae, si semel peccat, non statim corrumpuntur virtutes illae priores morales, quia tunc non facilius resurgeret a peccato bene moratus, nec virtuosus, cum semel caderet, quam vitiosus, nec majorem inclinationem haberet ad bene operandum.