MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum II. Virgo habuerit pro privilegio, quod quolibet 1110(11
mereretur?
Post haec quaeritur, utrum habuerit pro privilegio, quod quolibet motu merebatur ?
Et videtur, quod non :
1. Gratia enim est principium merendi, non natura : sed constat, quod aliquando movebatur motu naturali : ergo non quolibet motu merebatur. Si diceretur, quod simul moveretur gratia et natura, hoc videtur non posse esse : quia si sic esset, unus motus esset meritorius et non meritorius. Si autem duo sunt. non esset uterque meritorius : ergo altero eorum non mereretur.
2, Item, Cognitiva ordinata est ad operativam, et scientia ad operationem : sed cognitiva non fuit perfecta respectu omnium ut sciret omnia : ergo nec operativa erit perfecta respectu omnium, ut quolibet motu mereretur.
3. Item, Secundum hoc Dominus Jesus Christus non excelleret ipsam in operando, si ipsa quolibet motu mereretur sicut ipse : ergo non quolibet motu merebatur.
Contra :
1. Ad Coloss. III, 17 : Omne quodcumque facilis in verb 0 aut in opere, omnia in nomine Domini nostri Jesu Christi. Item, I ad Corinth. X, 31 : Sive manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite. Aut ergo aliquis implet, aut nullus. Si nullus : ergo frustra praecipitur, vel consulitur, vel monetur. Si aliquis : ergo beatissima Virgo : ergo in omni eo quod fecit, merebatur.
2. Item, Omnia sunt in se referibilia : ergo si non referuntur, hoc est propter defectum subjecti. Si igitur subjectum non refert, hoc est, vel quia non vult, vel quia non potest. Si non vult : ergo peccat, vel ad minus est imperfectum in bonitate quam posset habere. Si non potest, hoc non est nisi quia habet contrarium in se, quod necessario aliquando inclinat ad contrarium, ut fomes ad veniale. Sed illud non fuit in beatissima Virgine : ergo potuit omnia referre.
3. Item, Sapiens non facit aliquid sine causa : ergo prudentissima Virgo fecit omnia propter primam causam.
4. Item, Quolibet motu mereri est quoddam bonum : aut ergo est communicabile alteri creaturae, aut non. Si est communicabile : ergo summa bonitas, scilicet Deus communicat alicui : ergo beatissimae Virgini. Si autem non est communicabile, hoc non videtur, quia idem de quolibet opere contingeret dicere.
5. Item, Per hoc est mereri, ubi nulla est necessitas peccandi venialiter : hoc autem fuit in beatissima Virgine : ergo ipsa potuit quolibet motu mereri.
8. Item, Ubicumque non potest in discernendo ratio errare, et voluntas non potest eligere malum, ibi.semper eligitur optimum et ultimum : sed utrumque horum fuit in beatissima Virgine : ergo omnia fecit propter optimum : ergo in quolibet opere merebatur.
7. Item, Sicut se habet anima ad corpus, ita ad animam charitas : ergo sicut elicit anima omnes operationes a corpore, ita charitas ubi plene habet esse formae, ibi elicit omnes operationes ab anima : et sic quolibet motu merebatur : hoc antem in beatissima Virgine : ergo quolibet motu merebatur.
8, Item, Philosophus: Intellectus semper rectus est, nisi quando se immiscet
phantasiis et deducitur ab illis : sed intellectus beatissimae Virginis numquam se immiscuit phantasiis ut deduceretur ab illis : ergo semper rectus fuit: sed rectum est, cujus medium non exit ab extremis : ergo semper fuit erectus in summum bonum : ergo semper merebatur ,.