CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Respondet primo ad quaestionem sextam, in divinis esse productionem probat quadrupliciter. Primo, quia principium ex ratione sua formali productivum in quocumque est a se, et perfectissime productivum erit ; intellectus habens objectum praesens est tale, ergo et idem de voluntate, ponit tres instantias contra nanc rationem. Prima, quod procedit de intellectu perfectibili, hanc rejicit, quia esse perfectibile est per accidens et imperfectionis in principio productivo, quod exemplo declarat, et sic non tollit quod est per se et perfectionis ab intellectu Dei. Secunda instantia, quod frustra in Deo esset notitia genita, quia cognoscit omnia per ingenitam, rejicitur, quia agens perfectissimum non ex necessitate, sed ex plenitudine perfectionis agit, et ideo dicitur agens ex liberalitate secundum Avicennam. Tertia instantia, quia impossibile est post productum adaequatum amplius producere, sed in intellectu paterno est quasi productum adaequatum, quia ante Filium videt omnia. Secundo, intellectus non est potentia factiva ; ergo extra se non producit. Respondet Scotus ad primum, esse ad oppositum, quia principium manet productivum donec actu habeat adaequatum productum, et non sufficit quasi productum, quod vere est improductum. Ad secundum, potentia omnis productiva potest producere in quocumque receptivo proportionale approximato, et si producibile aptum non sit recipi in alio, producetur per se subsistens si potentia est perfectissima, et sic est hic.
Quia sicut dixi (a), pluralitas declaratur ex productione, ideo primo respondeo ad quaestionem de productione, quae est tertia in ordine, et dico quod in divinis est et potest esse productio. Quod probo sic : Quidquid de ratione sua formali est principium productivum sufficiens. Illud in quocumque est a se et sine imperfectione, in eo est principium productivum. Istud (b) totum, scilicet intellectus habens objectum actu intelligibile sibi praesens ex ratione sua formali, est principium productivum notitiae genitae ; ergo in quocumque est illud, scilicet intellectus habens objectum actu intelligibile sibi praesens, ibi erit principium productivum notitiae genitae, et hoc secundum proportionem suae perfectionis ; sed in Deo est illud secundum veram rationem sui, ergo vere est ibi productio notitiae genitae.
Aliter potest argui sic : Quidquid de ratione sua formali est principium producendi, illud in quocumque est a se, in eo est principium perfecte producendi; sed memoria perfecta, sive quod idem est explicando, intellectus habens objectum intelligibile sibi praesens, ex ratione sua formali est principium productivum notitiae genitae, et patet quod
memoria talis est in aliqua persona divina et a se, quia aliqua est improducta; ergo illa persona poterit per tale principium perfectum perfecte producere. Vel sic potest argui : Omne suppositum habens a se quodcumque sufficiens principium producendi, potest producere productum adaequatum illi principio ; aliquod suppositum divinum habet a se principium quodcumque sufficiens producendi quod est memoria perfecta, igitur, etc. Major et minor declarantur consequenter.
Ulterius consequenter arguo : Nulla productio per memoriam perfectam potest esse perfecta, nisi sit notitiae adaequatae illi memoriae sive illi intellectui respectu talis objecti;memoriae autem sive intellectui personae divinae cum sit infinita, nulla notitia adaequatur respectu divinae essentiae infinitae ut intelligibilis nisi infinita, quia intellectus ille est comprehensivus illius objecti infiniti ; igitur aliqua persona divina per memoriam potest producere notitiam infinitam. Sed illa erit in natura divina, quia nihil aliud est infinitum: ergo in divinis per memoriam potest esse productio ad intra. Sed si potest esse, igitur est, tum quia ibi omne possibile est necessarium, tum quia illud principium est productivum per modum naturae;igitur necessario agit. Consequentia patet, quia non potest impediri, nec ab aliquo alio dependet in agendo. Omne enim agens ex necessitate naturae, necessario agit, nisi impediatur vel ab alio dependeat in agendo. Major primi Syllogismi apparet, quia quod principio productivo ex se non conveniat quod in illo sit productivum, non potest esse nisi propter alterum duorum, vel propter imperfectionem ejus in illo, vel quia ut
in illo acceptum est per productionem adaequatam illi principio, sicut est de potentia generatum si sit in Filio, et vi spirativa si sit in Spiritu sancto. Utrumque autem istorum excluditur per hoc quod dicitur in majori a se, quia nihil habet a se principium productivum, nisi habeat illud sine imperfectione, et etiam non communicatum per productionem competentem tali principio. Major secundi Syllogismi, quae fuit minor primi Syllogismi probatur, quia omni memoriae creatae hoc competit, non autem unde creata sive imperfecta, quia imperfectio nunquam est ratio producendi sive communicandi esse, quia hoc competit ex perfectione, non ex imperfectione. Conclusio absolute illata, scilicet quod memoria in prima persona divina est principium communicandi sibi concludit propositum, quia non est principium nisi per modum naturae, talis autem productio non est nisi ad intra.
Alio modo concludit magis propositum, quia est principium productivum notitiae genitae ;igitur ad intra. Et tunc debet major sic accipi : Quidquid de ratione sua formali est principium alicujus secundum rationem ejus formalem, in quocumque illud est a se, illud est principium productivum talis.
Tertio modo maxime concludit propositum major secundi Syllogismi, quia declaratur sic : Sicut non est perfecta memoria respectu alicujus intelligibilis, nisi illud objectum sit praesens in ratione actu intelligibilis quantum potest esse praesens ut intelligibile illi, ita non est perfecta proles talis memoriae nisi sit actualis notitia tanta illius objecti, quanta potest competere tali intellectui respectu objecti, et illam voco adaequatam intellectui respectu talis objecti;
igitur in quocumque est istud quod est intellectus habens objectum actu intelligibile sibi praesens, ibi est productivum notitiae genitae;sed in Deo est istud secundum veram rationem sui, igitur illi convenit productivum notitiae genitae.
Idem potest argui de voluntate, quia voluntas habens objectum actu cognitum sibi praesentatum ex ratione sua, est productiva amoris perfecti producti.
Contra istam (c) rationem insto ut declaretur, et majorem quidem rationis concedo, sed ad minorem diceretur quod illud totum non est ex se principium productivum, sed tantum quando intellectus potest habere ex se notitiam productam. Hoc autem est, quando potest habere notitiam aliam a se qua perficiatur ; intellectus autem divinus non potest habere notitiam distinctam a se qua perficiatur, et ideo non videtur quod ibi debeat poni principium productivum.
Et confirmatur ista ratio primo, quia notitia genita frustra poneretur. Secundo, quia impossibile est eam poni.
Primum probatur: In nobis est necessaria notitia genita, quia per eam intellectus perficitur, qui sine ea esset imperfectus: intellectus autem infinitus licet habeat objectum sibi praesens, tamen non formaliter perficitur per notitiam genitam, sed per notitiam ingenitam eamdem sibi realiter qua etiam formaliter intelligit.
Secundum, scilicet impossibilitatem, probo dupliciter. Primo, quia productivum vel producens habens productum adaequatum non potest aliud producere: ergo cum totum illud, intellectus habens objectum actualiter sibi praesens, habeat in intellectu paterno notitiam ingenitam sibi adaequatam quasi productam ex se, quia aliquo modo secundum rationem intelligendi, posterior est tali praesentia objecti, videtur quod nullam virtutem ulteriorem habeat ad producendam notitiam distinctam aliam ab ista.
Secundo probatur, quia intellectus est potentia activa, non factiva, ut dicitur 9. Metaph. igitur si potest producere productum, potest producere in se illud et non extra se, alioquin non haberet rationem activi ut distinguitur contra rationem factivi: iste igitur intellectus qui non potest producere notitiam in se, non potest producere aliquam notitiam ut videtur.
Istas rationes excludendo confirmo ratione, et ad excludendum responsionem ad minorem in se dico, quod intellectus noster respectu genitae notitiae habet potentiam receptivam, et ista potentialitas est imperfectionis, quia est potentialitas passiva. Nihil autem facit hoc ad rationem principii productivi, quia nulla imperfectio formaliter est de ratione principii productivi, et maxime quando principium productivum potest in se esse perfectum. Habet etiam intellectus noster rationem principii productivi respectu notitiae genitae, et hoc est ex perfectione ejus, quatenus actus primus virtualiter continet illum actum secundum. Primum istorum, scilicet recipere intellectionem, patet, quia convenit intellectui possibili. De secundo. non est ita certum an conveniat possibili vel agenti, de hoc alias inquiretur, nunc autem hoc indistincte acceptum de intellectu, quod est principium productivum notitiae genitae satis puto verum. Et declarabitur d. 3. p. 3. q. 2. et intellectus sic est in Deo, quia habet intellectum secundum omnem rationem intellectus, quae non ponit imperfectionem. Tunc arguo sic : Quandocumque (d) in aliquo concurrunt duo per accidens, scilicet ratio agendi et patiendi, ubi illud quod est ratio agendi est per se: si separetur a ratione patiendi et ponatur per se, nihil minus est ratio agendi, quod patet ex 2. Phys. de Medico sanante se; si separetur medicina ab infirmitate, nihil minus erit ratio sanandi, igitur si separentur praedicta duo in intellectu ab invicem, remanente eo quod erat per se ratio principii productivi, adhuc erit ratio producendi quantumcumque non sit ibi potentialitas passiva receptiva.
Exemplum hujus patet (e), quia si in intellectu nostro esset concreata vel substantialis notitia sui, secundum quod quidam intelligunt Augustinum de notitia condita, 14. de Trin. tunc licet intellectus non possit habere notitiam genitam qua cognoscat se formaliter, tamen in alio intellectu, puta Angelico vel humano beato in patria, posset gignere notitiam sui in ratione objecti, quia sic gignere competit sibi unde est in actu, licet non sit receptivus.
Tamen si potest habere aliquod objectum actu intelligibile sibi praesens, potest aliquam notitiam gignere in passo approximato, si quod tale sit, aut per se stantem, si haberet virtutem gignendi aliquid per se stans, ergo ab intellectu divino circumscripta ratione receptivi notitiae si remaneat ratio productivi notitiae, et hoc per se stantis, poterit talis notitia gigni, licet non recipiatur in intellectu qui est principium gignendi.
Ex hoc patet, quod glossa illius minoris nulla est. Ad confirmationem illius (f) glossae per frustra, dico quod in omni ordine agentium, praecipue ubi principium activum de se non est imperfectum, est status ad aliquod principium activum simpliciter perfectum, quod scilicet agens agit ex plenitudine perfectionis, et dicitur agens ex liberalitate secundum Avicennam 6. Metaph. cap. ult. nullum autem agens agit liberaliter propter hoc quod ex actione sua expectat perfici ; sicut enim in actibus humanis liberalis est ille, qui agit non expectans redditionem, ita simpliciter agens dicitur liberale, eo quod nullo modo perficitur a productione vel producto.
Ex hoc arguitur sic : In omni genere principii productivi non includentis imperfectionem, possibile est stare ad aliquod primum simpliciter perfectum: sed intellectus est tale principium et voluntas similiter, ergo in isto genere potest stari ad aliquod simpliciter perfectum, sed nihil est simpliciter perfectum agens quod non agit liberaliter secundum praedictum modum.
Ergo hic est aliquod agens liberaliter modo praedicto. Igitur in genere principii productivi est aliquod principium tale quod nullo modo perficitur per suam productionem, talis est intellectus habens objectum sic sibi praesens, et nullus alius est nisi ille qui non recipit nec perficitur per intellectionem quam gignit, sive quae virtute ejus gignitur: ergo non oportet intellectum omnem producere notitiam ut ea perficiatur, sed oportet esse aliquam priorem producentem non perfectibilem per productum. Et cum dicitur, tunc erit frustra, non sequitur, nam erit summum bonum, sed non est productum a producente ut producens per ipsum perficiatur, sed ex plenitudine perfectionis producentis.
Cum autem arguitur (g) post de impossibilitate, duco ad oppositum, quia etsi aliquod objectum praesens memoriae Patris habeat ibi aliquam notitiam actualem Patris quasi productam, non tamen habet notitiam adaequatam in Patre productam: nulli autem principio productivo ex se tollitur producere ut est in aliquo, nisi intelligatur illud principium producere vel produxisse aliqua productione adaequata virtuti talis principii productivi, et ideo quantumcumque memoria ut in Patre habeat quasi productum, adhuc potest producere productum. Sed verum est quod cum habuerit productum adaequatum, non poterit aliud producere.
Cum arguitur ulterius de activo et factivo, dico quod istae differentiae sunt accidentales potentiae productivae, scilicet activa vel factiva. Universaliter enim omnis potentia ex se productiva alicujus receptibilis in aliquo, in quolibet receptivo proportionato et approximato, producit vel potest producere illud producibile. Quod si producibile non sit natum in aliquo recipi, potentia productiva producit illud et non in aliquo, sed per se subsistens, si tamen sit potentia productiva sufficiens ad producendum nullo alio praesupposito. Ita est in proposito, quod Pater habet notitiam genitam non agendo, id est, non producendo aliquid in se, nec faciendo, id est, producendo aliquid distinctum essentialiter extra se ; sed quia productum in nullo natum est recipi, et intellectus est principium productivum sufficiens quia infinitum, ideo producit notitiam genitam in se subsistentem quae est persona. Et ita responsiones ad instantias sunt declarationes primae rationis, et per consequens etiam propositi principalis.