QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Tandem inclinat quoad primam quaestionem unam formam substantialem esse perfectiorem alia ejusdem speciei, et sic eam sequitur Mauritius hic dicens, communiter sequaces ita sentire. Auton. Andreas ex professio lib. 11. q. un. de quo egi tract. de An. disp. 1. sect. 10. ubi hanc partem problematice teneo, quia sic ridetur tenere Doctor, licet magis inclinet in affirmativam, et juxta haec exponendus est 3. d. 15. num. 18. ubi ait animam Christi esse omnium excellentissimam. Sed quoad secundam quaest, cum Henr. contra Averroem tenet eamdem numero formam substantialem non intendi, nec remitti. Solvit argumenta ex tribus mediis adducta n. 27. 28. quatenus faciunt contra ejus responsionem. Ad secundam quaest, qui attente legerit hanc quaest, non mirabitur, Mauritium hic dixisse, Doctorem quasi ultra humani ingenii vires speculatum fuisse, quod passim in hisce Metaphysicalibus praestat.
Tenendo primum medium, potest dici quod non solum elementa, sed multa mixta habent qualitates proprias, respectu quarum forma substantialis eorum sibi ipsi derelicta, hoc est, excluso contrario agente extrinseco, est causa naturalis activa secundum proportionem perfectionis suae, quia causa naturalis sibi derelicta et sufficiens,ex quo agit secundum ultimum potentiae, si est perfectior, effectum perfectiorem producit, et talis qwdilas apparet perfectior in uno individuo speciei sibi derelicto quam in alio;igitur, etc. Itaque non teneo primum medium, quod omni gradui qualitatis propriae, quae inest per actionem agentis extrinseci, correspondeat proprius gradus formae, quia tunc sequitur illud inconveniens prius positum;sed gradus qualitatis in esse quieto, sequitur determinatum gradum formae. Unde breviter sic arguo : una substantia ejusdem speciei habet qualitatem necessario convenientem speciei, intensiorem quam alia, et hoc excluso omni agente extrinseco ;ergo forma substantialis unius est perfectior alia. Antecedens patet in individuis ignis et aquae, etc. Patet in carne et carne, vino et vino, et multis aliis. Consequentia patet, causa naturalis alicujus, quando non impeditur, agit secundum ultimum potentiae; igitur aeque perfecta non impedita necessario habet effectum aeque perfectum ;forma substantialis potest esse causa naturalis qualitatis consequentis, quia sive in generatione qualitas illa sit a generante, sive non, saltem potest esse per actionem formae circumscripta extrinseco ;sicut patet quando primo per contrarium qualitas talis remittitur, et postea sibi derelicta redit ad gradum perfectum qualitatis illius reditus non videtur causa efficiens, nisi individuum, ut habens formam substantialem.
Itaque ad secundam quaestionem ibi dico quod non, propter idem medium, quia si remissa qualitate remitteretur forma substantialis ;igitur amoto contrario remittente, nulla esset causa intrinseca redeundi ad gradum intensum ;nam forma substantialis remissa, per te, non est principium agendi ad qualitatem intensiorem, quia illa non est sibi proportionalis, sed ille gradus remissus. Similiter nec forma remissa per te est principium intendendi seipsam, et sic ex consequenti qualitatem, patet quod nihil intendit se effective. Consimiliter dico, quod qualitate tali innaturaliter intensa per contrarium praesens, sicut quando aer calefit contra gradum naturalem, non intenditur forma aeris, quod tunc amoto igne non esset causa intrinseca, per quam aer rediret ad perfectum calorem remissum, patet etiam, quod non. Ad secundam quaestionem in animabus, de quibus est articulus, et videtur similiter in aliis, nihil enim concludit, formam substantialem sic intendi.
Ad argumenta prima. Ad primum, prima consequentia non valet, quia causa naturalis est impedibilis per contrarium praesens et agens, et ita per illud contrarium potest effectus ejus remitti, licet causa non remiltatur; quod hic patet, quia aeque sibi derelicta causat effectum perfectum, ut prius. Sed valet consequentia, sic arguendo : Calor est major in hoc igne sibi derelicto quam in alio ;ergo haec igneitas est perfectior, sicut prius arguitur. Ad probationes consequentiae. Ad primam dico, quod non est propria passio, quia nec indivisibiliter sequens, nec sibi inhaerens; sed est qualitas necessario consequens formam, necessitate absoluta, secundum aliquem gradum determinatum, sed non secundum gradum certum necessitate tali, qualis est connaturalis ad agendum, quae scilicet manet causa sibi derelicta, non autem manet contrario impediente. Tunc illa est falsa, causa si-militer habente et causatum, nisi inlelli- r galur causa similiter se habere ad extra, scilicet impediendo quam similiter in se. Probatio secunda Averrois nihil valet, quia multa simpliciter necessario requirunt qualitatem infra latitudinem aliquam, non tamen necessario in hoc gradu. Exemplum, vita requirit sanitatem aliquam, igitur requirit hanc proportionem praecisam humorum ad hoc, ut sit haec vita ? Tunc sequeretur, quod corpore meo aliqualiter infirmato,anima meaintellectiva remitteretur, quia illa formaliter vivo ; nec sequitur, ejusdem rations est unus gradus qualitatis, et omnes: ergo aeque potest individuum carere omni ut uno, quia non aeque necessario requiritur ad illud. Sed quae causa, quare necessario requirit aliquem gradum, ut in omni corrupto forma corrumpatur, cum quilibet accidat?
Ad secundum medium, nego consequentiam, quia qualitas illa licet primo insit igni ex se, non tamen soli, quia est causa aliis caloris, 2. Metaph. Ad secundum, probationes patent. Ad tertium, sive ponatur quaecumque indivisibilia nihil esse nisi privationes continuorum, sive ponatur per ultimam mutationem nullum gradum novum induci, sed in tempore calorem induci, in instanti inductum esse, concedenda est conclusio, quod tantus calor est in aqua in fieri, quantus in igne in quieto, et tunc
confirmatio non est contra. De hoc est instans per se, propter motum localemin instanti, arguendo de raritate et augmento, quaere. Si autem per mutationem ultimam concedatur novum gradum induci caloris, consequentia non valet, quia sicut prius latitudo est necessaria, non tamen supremus gradus, quando contrarium impedit, ita aliqua latitudo qualis est compossibdis aliquis gradus supremus, quia sibi repugnat infimo necessario huic non est incompossibilis.
Ad confirmationem dico, quod in loto tempore alterationis non inest aliquis gradus incompossibilis ipsi aquae, quia non repugnans necessario gradui ipsius aquae, alioquin repugnantia, ut repugnantia simul erunt, vel aqua maneret sine frigore sibi necessario, quia manet in tota illa alteralione, nec sequitur ; ergo aqua non corrumpitur in ultimo instanti, quia tunc reducitur gradus incompossibilis. Sed sequitur, quod in tempore alterationis non corrumpitur. Et concedo aliam consequentiam, quod ignis quandocumque in via ad corruptionem in aquam, sit minut calidus quam aqua in via ad corruptionem in ignem, concedo, alias neutrum sufficienter disponeretur ad corrumpi in aliud, sed non est sic in quieto esse. Similiter, si tu diceres formam ignis intendi cum calore in materia aquae corrumpendo , sequeretur etiam quod dum manet aqua, magis esset illud corpus ignis quam aqua, et in alia corruptione ignis minus esset ignis quam illud hic.
Ad aliam probationem de secundo de A-nima, dico quod si tangens esset formaliter humidum, bene posset immediate tangere carnem aliam humidam, sicut calida potest immediate tangere calidam, qualitas enim inhaerens non prohibet immediatum tactum corporum. Sed intentio Philosophi est ista, quod caro tangens aliam in aere vel aqua, est humida humiditate non inhaerente, sed adhaerente carni: hoc apparet ad sensum in aqua, et ibi supponitur in aere, qui non est ita sensibilis, tamen ita adhaerens, humiditas autem adhaerens non est in carne, ut in subjecto, quia tunc inhaereret, non adhaereret) ergo in alio subjecto non est ibi ponere nisi aerem et aquam, ergo in principio non est tactus immediatus. Sed si diu adhaereant donec calor dissolvat illud corpus humidum adhaerens, ita ut exhaletur, bene tunc tangunt se immediate. Si etiam statim tangens vehementer applicetur alii tanta virtus posset esse, quod corpus humidum adhaerens necessario sibi cederet, et tangeret se immediate, sicut quando cultellus tangit cutem non est verisimile, quod aere vel aqua mediante scindat cutem, sed expellitur virtute motiva applicanle cultellum, ne possit intercipi. Haec dicta sunt pro intentione Aristotelis ibi. Sed ad propositum sufficit, quod non intendit humorem inesse soli aquae et aeri, sicut nec calorem soli igni et aeri, sed ibi tangentia communiter humida sunt humiditate sibi adhaerente in extremis, et per consequens non immediate tangunt. Ad tertium medium, patet quod bene concludit de substantia sibi derelicta, quae inaequaliter agit hac et illa actione formae substantialis. De non derelicta non valet, quia illa inaequaliter agit propter impediens extrinsecum.
ANNOTATIONES.
Sequitur quaestio tertia de intensione, vel graduatione formae substantialis, text. comm. 10. quae specialior est, et magis determinata communiter, quam Anton. Andreas, non hic, sed super 11. hujus posuit. Ubi primo recitat opinionem communem fere omnium loquentium in hac materia, tenendo partem negativam auctoritatibus, et rationibus innitentem, quaere Henr. Quodlibeta 4. q. 15. et Hug. de Cas. Nov. in 2. dist. 15. et modernos, cap. de Substantia in Praedicamentis, et super 5. Physicor. et Thomam 1. part. q. 76. et 93. et super 5. Physicorum, et
11. Metaph. et Averroem 3. et 5. Phys. et 3. Caeli, et Avicembron, et alios quam plures antiquos et modernos.
Deinde impugnat illam positionem, et breviter ponit aliam quam sustinet, quod videlicet secundum esse individuale, licet non quidditativum , suscipit substantia magis et minus, differunt ab accidente ratione acquisitionis divisibilis, indivisibilisque, et solvit motiva alterius viae valde notanter, et cuncta notabis attente.
Consequenter sequitur illa littera : Notandum pro primo argumento, etc. quam usque ad finem quaestionis assignant multi, ut additionem vel Extra, quae tamen mirabilis subtilitatis et indaginis est, licet in aliquibus locis difficilis correctionis et intricata, ubi suo modo humanum ingenium transcendit, qui poterit ergo capere capiat, sed aliquantulum insistam circa dicta pedetentim, licet non ad plenum exponendo. In principio enim illius litterae, et per longum processum pertractat dicta Aristotelis 6. Physicor. de divisibilitate seu partibilitate motus suo modo; aut valet ex parte mobilis, aut ex parte formae vel termini, debet attendi, et sustinet quod ex parte mobilis primo, quare non sequitur inconveniens, quod infert argumentum principale : Sed instat et replicat, et restringit dicta quando et qualiter etiam ex parte formae attenditur, sed ex hoc non sequitur intensio, sed extensio tantum maxime in substantiali, quod dictum est probabile tantum. Totum illum processum habet in 2. dist. 2. quaest. 9. in digressu, quem facit in solvendo 2. principale, quaere sequaces ibidem.
Infra ibi : Ideo finaliter oportet dicere, etc. post illa verba : necessaria est haec, vel illa sub disjunctione, sequitur in aliquibus originalibus sic : Arist. 1. Physic. dicit, quod omnes motus ejusdem speciei, possunt esse aequales, et tunc quaeritur
quare hoc est in alteratione cum ipsa fiat in qualitatibus, et aequalitas non nisi in quanto? Respondetur, quod diversitas, vel aequalitas, vel identitas aliquorum, potest considerari comparando res inter se, vel comparando subjecta in quibus sunt, et dicit Commentator commento 33. in exponendo responsionem , quod utrumque considerandum est in judicando de alteratione. Et dicit etiam, quod non est perfecta aequalitas duorum, motuum alterationis sive ejusdem speciei, sive diversarum specierum, nisi attendendo passionem ipsam, similiter et subjectum, et sequitur, si enim A simul alteretur, etc. quae littera non videtur multum necessaria, nec communiter habetur, quare vel dimitte, vel lege, videtur omnino additio vel Extra.
Deinde ibi : Contra E arguitur, ubi aliqui libri habent Q, sed E littera recte ponitur, adverte quod consuetudo hujus erat quotare propositiones, et membra distinctionum, et responsiones per ordinem maxime ad idem argumentum multiplices, et alia loca saepe per litteras Alphabeti , more antiquorum ; unde saepe hic quotando Aristotelem ponit post C, A, vel B, C, etc. ad denotandum, quod est in principio, vel prope, vel in medio, vel in fine, vel circiter, in originali ergo proprio, ut credo, scripserat hujusmodi litteras, sed alii omiserunt eas, vel saltem implicite subintelligebat eas, et exprimit consequenter ipsas in applicando, vel solvendo, vel instando; sic ergo intellige hunc locum recurrendo ad dicta in praecedentibus, ubi plura sub quibusdam divisionibus, et notationibus, et propositionibus tetigit, ibi supra : Notandum, quod aliud est ponere, etc. vel potius ad illas plures responsiones ad argumentum de alteratione datas debet hic locus referri, et ad objectiones ibidem consequenter, et similiter dic de F, infra cum dicit, relinquitur ergo F, haec reddunt valde intricatam litteram plerumque hic, et in Theorematibus, quod credo scriptoris incuria, et longitudine temporis, et brevitate dicendi hujus accidisse: lector ergo hic necessario habet supputare has propositiones et loca diligenter.
Similiter infra ibi : Est ergo contra probationem, vel propositionem E, 13. vel ut alii habent K, hic 13. si sic, valet, quaeratur bene supputando ; vel si est K, die ut prius in Theorematibus, et in tabulis Physicorum et conclusionibus multoties inquiri debent ea, quae dicit sic obscure se remittendo et supputando.
Locus iste est obscurus valde usque ibi: Sed primum argumentum, ideo exponatur caste. Exponit miro ingenio Philosophum, et currit ad astra cum Physice Sophisticanlibus ; quaere Swiset et alios, ut nosti. Ab illo vero loco usque ibi: Nola quod via tenens successionem alterationis, etc. introducit pulchram disputationem de successione alterationis, et an pars alterata alteret aliam ; an certe omnes ab extrinseco simul vel successive, et utramque partem moderando dicta sustinet, et ibi notanter de duplici contactu et praesentialitate, et qualiter dantur actu infinita, et qualiter non, et plura alia singularia dicta, vide in 2. ubi supra, et d. 9. et 14. ejusdem, et in 4. dist. 44. et alibi saepe ad haec, in fine vero epilogat resolute dicta hactenus.
Consequenter ibi : Nota quod via tenens, etc. comparat duas vias de successione alterationis inter se, et instat ostendendo in substantia fore motum, et solvit valde notanter, et replicat pluries, et solvit. Ubi adverte ad quamdam instantiam, quam non solvit aperte, ibi : Contra, igitur motus sine mutatione, etc. et die bene investigando ex dictis, et sequentibus, et alibi, ut scis.
Objectio ultima 5. ultimarum ibi debet praecedere penultimam, et ad illam quaest, quinta est, dic consequenter, ut nosti.
Sequitur illa pars : Ex predictis nola, etc. ubi sex conclusiones notabiles, de prioritate, posterioritate et simultate, atque parlibilitate seu successione transmutationum proponit, ubi A, B, D, accipit, ut in littera exponit aliter quam in praecedentibus, et consequenter instat, et replicat, et evadit valde notanter, ubi omnia verba ponderabis, et maxime in fine de causa successionis in motu, quaere in 2. ubi supra.
Sequitur illa pars : Circa duas istas quaestiones, etc. ubi accedit ad propositum magis, et pertractat ordinate, et resolute quid tenendum in his duabus quaestionibus propositis. Totum quod praecessit ab illo loco : Notandum pro primo argumento, etc. fuitincidentaliter pertractatum, et tanquam praeambulum quoddam, et quodammodo alienum a quaesitis, sed quantae utilitatis et subtilitatis dicant Paduani; principaliter ergo duo facit, primo, recitat quatuor opiniones, et brevibus arguit pro et contra: secundo declarat veritatem quaesiti secundum propriam opinionem in 4. articulis principalibus, quorum duo primi in 5. tertius in 3. quartus in 7. membra subdividuntur, in quibus paucis multa comprehendit, et singularis valde doctrina continetur, maxime in primo principali, in 2. 3. et 4. principalibus est valde brevis, et per consequens obscurus, ubi saepius se remittit ad Henric. et alios, et ad dicta sua et alibi, et quotationes atque litterarum Alphabeti assignationes reddunt litteram valde intricatam. Adverte ergo, quod Henric. dicta ubi supra ipsum quotavi, et in summa dividit per A, B, C, etc. et dicta sua in hac solutione dividit per quosdam numeros et conclusiones Physicorum praesupponit, atque Theoremata, unde nisi videatur originale suum proprium cum magna difficultate haec littera ad plenum disponetur ; in dies quoque Deo duce omnia in lucem clarius adducentur et disponentur, nam principium, quod plusquam rei medietas censetur, jam habetur: substantia tamen litterae et sententiae principales clare habentur. De quotationibus et remissionibus minor cura est; posuit enim et litteras et numeros ad particulas, conclusiones, objectiones et solutiones in hoc toto processu, quos posteri omiserumt; breves ergo instantiae non solutiones etiam quas alibi dicit quaerere, notentur diligenter a sagaci lectore, et continuentur eleganter. Primo, in primo principali membro 3. ibi : Contra, tantum concluditur improprietas, etc. secundo infra ibi, in secundo principal membro, 1. Quaere solutionem. Illa etiam littera parum post ibi : Rationale videtur, etc. usque illuc : Item tenetur alia pars, etc. assignatur Extra. Tertio infra ibi : Contra O. 26. vel sic, 4. et 6. sub de quantitate 4. ibi : Responsio 3. tertii, 5. ibi : De genere diviso, et 6. ibi : Confra 7. Physicorum de comparatione secundum speciem 1. ibi : Contra primo cael. et mund. vide text. comment. 36. et circiter 8. in 3. principali ibi : De 3. tertius primi, etc. quae sequuntur pro et contra, et specialiter ibi : Contra 13. 2. sub et supra, etc. 9. in 4. principali, ibi : Contra 10. Metaph. etc. 10. ibi. Ad 6. non etc. quaere; haec omnia bene ponderentur, et ubi prius notavi, quaerantur quaerenda, et solvantur solvenda ingeniose: ea namque quae alibi prolixe apud auctores, et in dictis suis propriis inveniuntur, hic mirabili brevitate fragmentis quibusdam adducit, quare lector lento passu hic procedat, aliter offendet.
Deinde in illa parte, possent ergo formari tres quaestiones etc. specialiter prosequitur de formis substantialibus in tribus quaestionibus,et ad partes Henricet Averrois, Avicen. atque Aristot. fundamentis, et aliorum incedit. Finaliter autem tenet in formis substantialibus non esse magis et minus de mente Aristot. licet aliam viam probabiliter defendere videatur, et sequaces ejus ut plurimum ipsum imitantur, ubi ponderabis articulum Parisiensem de anima intellectiva, quem quotat 21. sed cujus cap. adde, vel absolute loquitur omnes enumerando, et auctoritates atque media pro opinione Averr. sunt apparentia, omnia tamen solvit infra ibi: Ad argumenta, etc.
In aliquibus originalibus habetur quaedam littera ante illa verba : Secunda probatio est Averrois, etc. quae sic incipit: Quod motus sit idem, etc. quam adde si placuerit, totum processum consequenter ibidem ad unguem examinabis.
Infra ibi : Contra videtur unum medium ex auctoritate, etc. sustinendo aliam viam, considera solutionem illius medii et sequentis ibidem, vide in q. trium principiorum notanter ad propositum, et super Praedicamenta, et alibi apud modernos.
Inferius solvendo argumenta alterius viae scilicet Aver. ibi. Sed quae causa quare necessario requirit aliquem gradum, etc. pondera solutionem illius dubii, quaere in 4. d. 12. q. 3. et 4. ut nosti, et alibi saepe ad haec.
Consequenter ibi, de hoc est instantia per se, etc. et sequitur, quaere, vide in Physicis, et apud Calculatorem, et in 4. d. 12. et 43. quaest. 5. ponderabis optime illas solutiones, et maxime ubi singularissime exponit Aristot. 2. de Anima. et adde hic multa alia si placuerit. Nam difficiliora tetigit, tu vero resolves, et terminos nolificabis, ut scis. Controversiae, si quae apparebunt in dictis Doct. alibi et hic faciliter solventur solertia ingeniosi lectoris.
De dubitatione vero dicta circa definitiones et numeros, quae causa essendi unum, deinceps dicendum esse videtur. Omnium enim quaecumque plures partes habent, et non est, ut acervus, quod totum, sed inest aliquid totum praeter partes, est aliqua causa. Text. com. 15.