REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Ait peccatum actuale consistere in privatione rectitudinis actualis, quam deberet voluntas habere juxta rectam rationem. Explicat duas definitiones peccati ab Augustino datas juxta hanc sententiam ; item, duplicem aversionem a Deo, formalem et virtualem ; haec in omni mortali includitur, estque principalius in eo, quam conversio ad creaturam.
Dico igitur, cujus boni est peccatum corruptio. Formaliter in voluntate nata est esse non solum rectitudo habitualis, sed actualis, ita quod actualiter conformatur regulae suae, ita quod actus suus eliciatur propter talem finem, quem judicat recta ratio quantum ad omnes circumstantias, quas recta ratio dictat, et bonitas in istis circumstantiis est perfectio secunda, et non conformari rectae rationi est peccatum, quod est formaliter corruptio boni, scilicet rectitudinis actualis. Istam rectitudinem tenetur voluntas dare actui suo, et ipsa est causa contingens respectu hujus rectitudinis, et respectu non rectitudinis, quia absolute est causa contingens respectu actus ; igitur in potestate sua est causare conformiter ad rectam rationem, vel difformiter, et si causat actum difformiter, privat se bono illo, quod fuit natum inesse, ut rectitudinis actualis, quae debuit inesse. Est igitur peccatum actuale privatio rectitudinis actualis, vel carentia justitiae actualis natae inesse cum debito habendi eam. Et sic intelliguntur auctoritates Augustini, quod peccatum est dictum, vel factum, vel concupitum contra legem Dei, ita quod dictum vel factum ponitur loco generis, vel subjecti, sicut definiuntur concreta ponendo subjectum loco generis, et contra legem Dei, est formale in peccato. Similiter peccatum est voluntas recipiendi quod justitia vetat ; voluntas recipiendi est subjectum, sed quid justitia vetat, est differentia, vel formale, ita quod vetitum est formale in peccato.
Ex his sequitur secundum, quod principale in peccato est aversio. Sed hoc potest intelligi dupliciter : Potest enim aliquid averti a Deo formaliter, vel virtualiter. Primo modo dicitur contrarie, vel negative. Contrarie, ut odire Deum, si hoc sit possibile in lentibus ; negative, non diligere Deum, quando oportet. Et neutro istorum modorum potest dici universaliter, quod omne peccatum est aversio a Deo formaliter. Alio modo dicitur aversio virtualiter, quando aliquis avertit immediate se ab illo, quod est necessarium ad salutem ; sicut quando aliquis negat conclusionem, quae virtualiter includitur in principio, ipse avertitur formaliter a conclusione, virtualiter a principio. Sic in ordinatis ad salutem necessario, quando aliquis avertit se ab aliquo, quod est ad finem necessarium aversione formali, virtualiter avertitur a fine, et quanto illud a quo avertitur formaliter, est propinquius fini, tanto pejor est illa aversio formalis, caeteris paribus ; ideo odium Dei, si est in natura, est maximum peccatum, deinde, aversio formalis a Deo negative, et deinde aversio virtualis propinquior. Graviora enim sunt quae sunt contra primam tabulam, quam contra secundam, caeteris paribus ; et sic omne peccatum est aversio a bono incommutabili virtualiter vel formaliter. Dico igitur quod principale in peccato non est conversio ad bonum commutabile: sed aversio a bono incommutabili, quare conversio ad bonum commutabile non formaliter opponitur dilectioni Dei. Hoc patet per Augustinum 12. de Civit. Dei cap. 4. Ideo malum, quia contra ordinem naturae ejus, a quo summe est ; igitur aversio est totum, quod est de ratione peccati, quia contra voluntatem Dei. Discordia igitur est mala regula sua, quia necessaria est ad salutem, et carentia virtualis est mala pro tempore, pro quo est rectitudo necessaria ad salutem. Per hoc patet ad secundum quaesitum.