PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Dicit igitur:
" Et ecce duo ex illis, " scilicet discipulis, quorum unus infra dicitur Cleophas : alter aulem istius auctor erat libri Lucas. Mos enim est auctorum sacrae Scripturae, quod nomina sua in solemnibus factis non ponunt propter humilitatem. Sicut Paulus, II ad Corinth. XII, 2 : Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim (sive in corpore, nescio, sive extra corpus, nescio, Deus scit). Et non nominat se Paulum, cum tamen ipse ille homo fuerat.
" Ibant, " forte declinantes persecutionem, " ipsa die, "hoc est, ipsa die dominicae Resurrectionis, " in castellum, " ubi forte aliqui credentes amici discipulorum habitabant, " quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem. " Stadium autem a stando dicitur, eo quod Hercules gigas, tantum uno anhelitu cucurrisse dicitur, et stetisse. Continet autem stadium centum viginti quinque passus, et est octava milliarii pars. Milliare autem mille passus continet. Et est milliare dimidia leuca. Vel, ut alii dicunt, tria milliaria duas leucas perficiunt. Unde sexaginta stadia septem millia passuum et quingentos continent, hoc est, septem milliaria et dimidium ab Jerusalem civitate metropoli.
" Nomine Emmaus. "
Fuit autem Emmaus primo metropolis insignis Palestinae, quae post expugnationem Judaeae, sub Marco Aurelio et Antonio principe restaurata, cum stalu mutavit et nomen. Unde postea Nicopolis est appellata : quod urbs vicloriae inlerpretatur. Ibi autem domus Cleophae fuisse dicitur, ad quam ibant Lucas et Cleophas.
" Et ipsi, "
Scilicet duo discipuli, " loquebantur ad invieem. " Ad Ephes, IV, 29 : Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus ad edificationem fidei, ut det gratiam audientibus.
" De his omnibus quae occiderant " circa Dominum Jesum.
Loquentibus enim de bonis adjungit se Dominus.