MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum qualibet passione merebatur?
Post haec quaeritur, utrum qualibet passione merebatur?
Et videtur, quod non.
Philosophus dicit, quod passionibus non meremur.
Item, Nullum necessarium non voluntarium est meritorium : ergo passionibus non meremur.
Item, A parentibus contraximus passiones : ergo non sunt meritoriae.
Contra :
Passio latronis fuit necessaria, et tamen meritoria. Item, II ad Timoth. II, 12 : Si sustinebimus, et conregnabimus, et caetera plurima.
Ad hoc dicimus, quod beata Virgo quolibet motu liberi arbitrii ad agendum vel patiendum merebatur : unde non motibus naturalibus in quantum naturalibus, sed rationalibus gratia informatis : unde motibus gratuitis liberi arbitrii merebatur, ubi etiam liberum arbitrium et gratia operabantur. Sed liberum arbitrium est ut jumentum, gratia ut sessor secundum Anselmum. Unde Apostolus, I ad Corinth. XV, 10 : Non ego autem, sed gratia Dei mecum. Et sic merebatur secum, et sic merebatur in quolibet motu quo contingit mereri. Non tamen in hoc Domino nostro Jesu Christo aequabatur in operatione, qui operabatur naturalia et supernaturalia et sine sui indigentia, et hoc improportionabili charitate. Passionibus autem in quantum ab extrinsecis inferuntur, vel necessario contrahuntur, non meremur : sed in quantum voluntas rationalis informata gratia ad illarum sufferentiam libertate propria inclinatur. Ex his patent solutiones ad objecta.