CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Quia sicut dixi, etc. Et antequam exponam rationes Doctoris praemitto unum, quod hic non intendit probare Trinitatem personarum via naturali, ut aliqui volunt imponere, et ut Alphonsus in primo distinct. 2. et similiter Occham et multi alii. Doctor enim praesupponit productionem personarum esse possibilem in divinis tanquam articulum fidei ; hujusmodi tamen possibilitatem per has rationes intendit persuadere tam fideli quam infideli, nec intendit hoc demonstrare via naturali, quia statim sibi contradiceret, nam expresse quaest. 14. Quodlib. prolixe declarat quomodo est impossibile cuicumque intellectui creato, etiam Angelico, posse naturaliter cognoscere distincte ipsam Trinitatem. Hoc idem habet in 2. dist. 3. quaest. 9. Si tamen sint aliquae rationes possibiles ad hoc persuadendum, praecipue sunt istae positae a Doctore, quae ita subtiles sunt quod videntur concludere evidenter propositum, et ex hoc multi moti sunt ad imponendum ei, quod his rationibus intendat naturaliter demonstrare Trinitatem personarum, non intelligentes mentem ipsius, ideo incipiamus declarare has rationes quarum prima ponitur ibi : Quia sicut dixi, etc.
Prima ratio est haec : Quidquid de ratione sua formali est principium productivum, etc. Sed quia minor quantum ad omnes terminos, infra in ista quaestione, respondendo ad quaedam dubia diffuse declaratur, pro nunc omitto illam, sed declaro majorem quae continet multas particulas. Prima ibi: Quidquid de ratione sua formali est principium productivum. Quia tota perfectio et ratio producendi est a principio formali, sequitur quod illud tale ex sua ratione formali et quidditativa habet, quod dicatur principium formale producendi. Exemplum, dicimus quod calor, puta in ligno, dat ipsi ligno ut possit calere, et ideo dicitur quod calor est ratio formalis calefaciendi, et quod sic sit ratio formalis calefaciendi est ex sua ratione formali et quidditativa: sicut etiam dicimus quod albedo det homini esse album, vel sit ratio formalis qua homo dicatur albus, hoc est de sua ratione formali et quidditativa ; quod ergo aliquid sit alteri ratio formalis agendi, puta supposito in quo est, hoc habet ex sua ratione formali et quidditaiiva.
Sequitur in littera : Illud in quocumque
est a se, etc. In ista majori Doctor intendit loqui de productione, quae est in aliquo sine imperfectione, id est, quae terminantur ad aliquod in se vere subsistens. Si enim producens esset in potentia receptiva respectu producti, sicut intellectus noster respectu intellectionis quam producit, ibi productio esset cum imperfectione, quia cum potentialitate recipiendi terminum productum. Si etiam productum reciperetur in materia extrinseca, sicut ignis producit calorem in ligno, adhuc productio esset cum imperfectione, quia non posset habere productum perfectum,sed esset cum potentialitate ad recipi in materia extrinseca. Intelligit ergo quod respectu productionis, perfecta ratio formalis producendi sit in aliquo supposito sine omni imperfectione, et sit producti perfecte in se subsistentis, cujus producti terminus formalis non recipiatur in aliquo, sicut est in generatione naturali qua generatur compositum, ubi terminus formalis, scilicet forma quae est pars compositi, recipitur in materia. Et quod addit a se, intendit simpliciter quod tale principium productivum non praehabeat productum tanquam terminum sibi adaequatum, nam in Filio in divinis est idem simpliciter principium productivum quod in Patre, quia simpliciter eadem memoria fecunda quae est principium productivum Filii, ut patebit in praesenti quaestione, et tamen Filius, mediante illo principio, non potest producere alium Filium, quia hujusmodi principium ut in Filio, praeintelligitur habere productum sibi adaequatum, scilicet ipsum Filium. Et si in Filio non haberet terminum sibi adaequatum, etiam in illo esset vere productivum alterius notitiae genitae. Et quia Pater habet illud principium a se, ideo in illo priori per illud potest producere, cum illo priori ut in Patre non habeat produ ctum sibi adaequatum. Et si fieret instantia de Spiritu sancto, quia Filius habet principium producendi Spiritum sanctum non a se, sed a Patre; ergo Filius non potest producere Spiritum sanctum, quod est falsum. Ideo dixi, quod Doctor per illud a se principaliter intendit excludere quod illud principium non praeintelligatur, in quo est habere productum ut sibi adaequatum, et sufficit sibi exemplificare per illud a te, quod clarum est in Patre respectu Filii. Et ex his patet, quoad instantiam quam facit Alphonsus Toletanus in 1. dist. 2. quaest. 1. art. 3. et similiter ad instantiam quam facit Occham in 1. dist. 2. et sic patet ista major.
(b) Sed minor est ibi : Istud totum. scilicet intellectus habens objectum, etc. Ad hanc minorem respondet Alphonsus ubi supra, quod Philosophi hoc negarent, nec hoc potest demonstrari via naturali. Dico, quod nec Doctor intendit hoc demonstrare naturaliter, sed quantum possibile est hoc persuadere, quia si memoria nostra fecunda potest esse principium formale productivum notitiae genitae cui accidit, ut recipiatur in ipso producente, a fortiori in divinis memoria fecunda poterit esse principium producendi notitiam genitam per se subsistentem.
(c) Contra istam rationem insto. Hic Doctor adducit aliquas rationes contra minorem primae rationis, et hoc, ut illa minor magis enucleetur, et prima ratio satis clara est. Ad istam primam rationem respondet Doctor ibi : Istas rationes excludendo confirmo rationem. Et dicit, quod intellectus noster respectu notitiae genitae dicit rationem receptivi et rationem productivi. Primum est imperfectionis, quia dicit potentialitatem respectu notitiae a qua perficitur. Secundum est perfectionis, quia ratio productivi ut hujusmodi, non in ?
onem, quia si sic, non posset reperiri in primo ente, ut supra declaravi in prima quaestione hujus distinctionis. Et quod intellectus noster dicat rationem productivam respectu notitiae, patebit infra dist. 3. quaest. 7. Et an hoc conveniat intellectui agenti vel possibili, non est necesse hic declarare, sed in Quolib. quaest. 15. prolixe declarabit, ubi videtur declinare ad hoc, quod tam possibilis quam agens sit productivus, agens tamen principaliter, et possibilis minus principaliter; quia ergo intellectus noster de necessitate includit imperfectionem, cum sit ens limitatum, ideo imperfectionis est quod sit receptivus alicujus imperfectionis, licet perfectionis sit, quod sit productivus ejusdem. Cum ergo intellectus divinus sit perfectissimus et formaliter infinitus, et similiter essentia divina, ut supra probatum est quaestione 1. praesentis distinctionis, sequitur quod nulla potest ibi esse imperfectio, et per consequens non potest esse in potentia receptiva alicujus notitiae qua perficiatur, sicut est intellectus noster, et es alia parte ipsa memoria fecunda Dei est ratio formalis producendi notitiam sui. Probo, quia hoc competit memoriae nostrae, et hoc est perfectionis non includentis necessario imperfectionem ; ergo talis ratio producendi perfectissime reperitur in memoria divina, et quia non potest producere illam notitiam in seipso, quia tunc intellectus divinus esset in potentia receptiva ad illam, sequitur ergo quod poterit ipsam producere ut per se stantem sive in se subsistentem, et talis notitia genita in divinis nihil aliud est realiter et formaliter, nisi idem quod Filius sive Verbum in se subsistens et nulli inhaerens, nec aliquid perficiens, sed res in se perfecta et perfecte in se subsistens, realiter distincta a supposito divino producente, non realiter tamen distincta a principio produclivo quod est intellectus et essentia divina, ut aliqualiter patuit supra et magis patebit infra.
(d) Quandocumque in aliquo concurrunt duo per acciiens. Hic Doctor intendit probare, quod si illud quod est ratio producendi vere separetur ab illo, quod est ratio patiendi cui accidentaliter conjungitur, ipsum separatum adhuc erit vere ratio producendi, et patet de Medico sanante se, 2. Physic. text. com. 2. et 86. quia si infirmitas separetur a Medico, quae est ratio patiendi, adhuc medicina sive ars medicinae in Medico erit ratio sanandi, ut patet, quia mediante illa poterit alium sanare, quia accidit Medico ut Medicus est, quod sit infirmus. Cum ergo in divinis ratio producendi notitiam genitam necessario sit separata a ratione patiendi, sequitur quod intelleclus divinus qui est ratio producendi hujusmodi notitiam, quamvis non sit receptivus ejusdem, et per consequens nec ratio patiendi ab illa, quia haec sibi repugnant, tamen adhuc est perfectissima ratio producendi notitiam genitam, et hoc est quod dicit.
Si dicatur hic, ut multi dicunt, quod intellectus divinus est bene ratio non proprie producendi, sed quasi producendi notitiam essentialem, quae tamen non dicitur vere producta, quia non distinguitur realiter a supposito habente talem intellectum, sufficit enim intellectui divino quod habeat notitiam, qua perfectissime intueatur essentiam suam.
Contra, quia adhuc stat ratio Doctoris, quia si intellectus noster est simpliciter ratio producendi notitiam essentialem, et hoc perfectionis est non includentis necessario aliquam imperfectionem, multo magis intellectus divinus (in quo omnis perfectio, quae non necessario includit imperfectionem, perfectissime et formaliter reperitur) poterit ,esse ratio producendi, non dico secundum quid, sed simpliciter notitiam essentiae divinae, et sic cum talis notitia sit vere producta, erit necessario in se subsistens,ut patuit supra. (e) Exemplum hujus patet, etc. Exemplum hoc est valde ad propositum, quia posito quod anima habeat notitiam sui concreatam, et per consequens ingenitam, tamen si ipsa anima potest habere aliquod objectum, puta actu intelligibile et aliquod passum sibi approximatum, puta quod ipse intellectus et ipsa anima in ratione objecti intelligibilis sint perfecte praesentes alteri intellectui, licet non possit producere notitiam sui in se, cum habeat illam ut concreatam, tamen erit ratio producendi notitiam sui in alio intellectu in quo potest recipi, et hoc diffuse patebit in 2 distinct. 9. de locutione Angelorum. Nam ibi habetur, posito quod Angelus perfecte cognoscat se tantum approximatus intellectui alterius Angeli, ipse Angelus in ratione objecti potest causare notitiam sui in intellectu alterius Angeli, ut diffuse ibi glossavi. Sic dico in proposito, quod quamvis intellectus divinus habeat notitiam ingenitam essentiae divinae, habens tamen essentiam divinam, ut objectum praesens, in ratione intelligibilis poterit vere producere notitiam, ita quod essentia divina concurrat in ratione objecti ; talis notitia erit vere genita, et non poterit esse formaliter in supposito producente illam per intellectum, cum habeat aliam ingenitam qua perfectissime cognoscit essentiam; nec talis notitia poterit recipi in alio intellectu creato ut patet, quia talis notitia erit adaequata essentiae divinae formaliter infinita de qua producitur, et sic infinita ut patet praesenti dist. et infra dist. 10. et 38. et in 2. dist. 1. quaest. 1. et in Quolib. et alibi saepe. Modo notitia infinita non potest .recipi in intellectu limitato et finito ; ergo talis notitia genita erit per se subsistens, quod est propositum, et sic debet intelligi littera Doctoris.
(f) Ad confirmationem illius glossae, etc. Confirmatio illius rationis erat ista, quia si in divinis poneretur notitia genita, frustra poneretur, quia notitia ponitur ad hoc ut intellectus perficiatur tali notitia, vel ut suppositum habens intellectum perficiatur illa notitia, et in nobis intellectus noster vere perficitur notitia genita, quia realiter distinguitur ab illa, et est in potentia receptiva ad illam. Sed si notitia genita poneretur in divinis, intellectus divinus vel suppositum habens hujusmodi intellectum non posset perfici ab illa, quia tunc esset in potentia receptiva ad illam, quia esset realiter distincta a tali supposito: sed suo modo intellectus divinus vel suppositum habens intellectum, dicitur perfectus per notitiam ingenitam eamdem sibi realiter, et sic patet quod talis notitia genita frustra poneretur in divinis.
Ad hanc ergo instantiam sive ad confirmationem respondet Doctor ibi : Ad confirmationem illius glossae. Et responsio est, quod in omni genere principii non includentis imperfectionem principii, est status ad aliquod simpliciter perfectum. Et dicit non includentis imperfectionem, quia aliqua Includunt imperfectionem, scilicet illa quae agunt dependenter, et similiter illa quae perficiuntur actionibus suis, et boc, vel in se formaliter ut intellectus noster et aliae potentiae cognitivae et appetitivae in rebus; vel in suo simili ut homo producit hominem, ut conservetur species humana saltem in suo simili: vel si tale principium est pars universi, tunc producendo ali quam speciem in universo per quam ipsum universum fit perfectius perficitur, cum sit pars universi, quia quanto totum est perfectius, tanto paries sunt perfectiores, omnia ista agentia includunt imperfectionem.
Adverte etiam, quod haec propositio forte potest intelligi ex parte producti, scilicet quod in omni ordine principiandi non includentis imperfectionem, nec ex parte principii, nec ex parte principiati, est status ad unum simpliciter perfectum, scilicet tam principium quam principiatum. In proposito tamen magis videtur regula applicari primo modo, et dicit quod tale principium simpliciter perfectum agit ex plenitudine perfectionis, id est, quod est tantae perfectionis, quod suam perfectionem alii communicat quantum potest. Et dicitur agens ex liberalitate secundum Avicennam 6. Metaph. cap. ultimo, et sic Pater in divinis producendo Filium erit summe liberalis, accipiendo liberalitatem pro hoc solo, quod communicat suam perfectionem quantum potest Filio, nihil ex tali communicatione expectando ; non quod communicet ex liberalitate, quae est actus voluntatis, quia producit Filium per modum naturae, et non per modum voluntatis ut infra patebit, nisi dicatur quod Pater bene producit Filium volens, non quod voluntas sit principium formale productivum Filii, ut patet infra dist. 6.
In proposito tamen accipitur liberalitas summa pro communicatione, qua aliquid communicatur alteri, non expectando ex tali communicatione quo perficiatur, sive modo illa communicatio sit per modum naturae, qualis est generatio Filii, sive per modum voluntatis, qualis est spiratio Spiritus sancti. Tunc ultra ad propositum, sed intellectus et voluntas sunt principia non includentia imperfectionem, et hoc loquendo de intellectu et voluntate transcend enter, quia ut sic, nullam includunt imperfectionem: quia si sic, tunc intellectua divinus esset imperfectus, et non loquendo de intellectu limitato, qualis est omnis intellectus creatus. Si ergo intellectus, unde intellectus est agens non includens imperfectionem, ergo in rerum natura erit in existentia reali, aliquis intellectus perfectissime activus et talis erit, qui erit productivus alicujus per se stantis, cui communicabit seipsum perfectissime, et tale productum erit notitia genita non. perficiens intellectum, sed per se stans. Hoc idem dico de voluntate.
Nota etiam cum dicit esse standum ad aliquod simpliciter primum perfectum, non debet intelligi quod stetur praecise ad actum simpliciter perfectum, quia sunt duo principia simpliciter perfecta et prima, scilicet voluntas divina et intellectus, sed debet intelligi in eodem ordine, puta in ordine agentium per modum naturae, status est ad unum simpliciter primum perfectum, et talis est intellectus divinus ; et similiter in ordine agentium per modum voluntatis, status est ad primam voluntatem simpliciter perfectam, vel sic, in ordine agentium per modum libertatis, status erit ad unum simpliciter primum perfectum. Et sic patet ista ratio Doctoris.
(g) Cum autem arguitur post de impossibilitate. Nunc Doctor respondet ad secundam partem illius confirmationis. Prima pars erat quod talis notitia genita poneretur frustra, quae soluta est. Secunda pars, quod erat impossibile ponere talem notitiam genitam, quae impossibilitas duplici ratione probatur ibi. Prima stat in hoc, quod ex quo intellectus divinus habet notitiam essentiae divinae quasi productam, et talis notilia in ratione quasi producti adaequatur intellectui divino ut principio quasi productivo; si sic, ergo non potest habere ulteriorem notitiam genitam essentiae divinae, quia illa alia esset sibi adaequata in ratione producti, quod videtur impossibile. Secunda ralio impossibilitatis erat ibi : Secundo probatur, quia intellectus est potentia activa, non factiva, etc. et per consequens non potest producere hujusmodi notitiam, quia tunc esset receptivus ejusdem , et sic esset in potentia receptiva, quod est impossibile, quia hoc esset imperfectionis.
Ad istas duas rationes respondet Doctor. Ad primam ibi: Cum autem arguitur post de impossibilitate. Et ratio stat in hoc supponendo unum , quod sicut impossibile est idem principium quasi productivum notitiae genitae, habere duo quasi producta sibi adaequata sive duas notitias quasi productas, respectu ejusdem objecti sibi simpliciter adaequatas, sic est impossibile idem principium vere productivum habere duo vere producta, puta duas notitias vere productas simpliciter sibi adaequatas respectu ejusdem objecti. Sed non est impossibile, quod si habet unam quasi productam sibi adaequatam, quod non possit habere aliam vere productam sibi adaequatam, et ideo argumentum est ad oppositum, quia stante prima quasi producta, adhuc est principium vere productivum alicujus notitiae vere productae.
Ad secundam rationem respondet ibi: Cum arguitur ulterius de activo et factivo. Et nola hanc responsionem , dicit enim Doctor quod potentiae vere productivae accidit quod dicatur activa vel quod dicatur factiva, quia hoc non est ex ratione formali potentiae productivae, sed accidit sibi ex aliquo posteriori, quia si effectus productus natus sit tantum recipi in ipso producente, dicitur potentia productiva activa. Si vero effectus productus tantum sit natus recipi in materia extrinseca, dicitur potentia productiva factiva. Nam potentia productiva habet tantum productum pro termino, et tantum respicit illum, quod modo productum recipiatur in ipso producente vel in materia extrinseca, hoc non est ex ratione formali producti ut producti, vel producentis ut producentis, sed ex ratione accidentali. Et vide Doctorem in quaest. 13. Quodlibelorum. ubi diffuse declarat differentiam potentiae activae et factivae. Si vero potentia productiva habeat productum in se subsistens, ita quod in nullo recipiatur, tunc talis potentia tantum dicitur productiva, et sic est in proposito, quia memoria fecunda in divinis est tantum productiva notitiae genitae, quia talis notitia genita non est nata recipi in aliquo tanquam in subjecto, sed erit in se vere subsistens, et sic patet ista responsio quam bene nota. Stat ergo ratio prima Doctoris in robore suo, et rationes positae contra fuerunt pro majori declaratione minoris primae rationis.