REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Explicat quomodo peccata distinguuntur specie et numero, juxta distinctionem rectitudinum, quibus privant.
De tertio, supposito quod peccatum sit formaliter aversio a Deo, quomodo distinguuntur peccata specie ? Dico quod privationes distinguuntur specie per habitus, sicut surditas et caecitas distinguuntur specie per hoc quod habitus oppositi distinguuntur. Sic aversio virtualis a Deo circa diversa objecta formalia distinguitur, imo circa idem objectum, quia rectitudo est alia et alia, quam tenetur voluntas observare respectu hujus objecti, et respectu illius, et respectu ejusdem objecti quantum ad diversas circumstantias. Primum patet, scilicet quod aversiones differunt specie propter diversa objecta, quia aliter praecipitur in uno praecepto respectu illius objecti, aliter respectu alterius. Aliam igitur rectitudinem tenetur voluntas habere respectu unius, et alterius ; et si careat, alia est aversio virtualis a Deo, propter carentiam unius rectitudinis et alterius.
Secundum patet, scilicet quod respectu ejusdem objecti possint esse diversa peccata specie, quia rectitudo in operatione respectu unius objecti requirit omnes circumstantias, quas recta ratio dictat, quia bonum est ex causa integra, secundum Dionysium, et peccatum potest esse ex omissione cujuscumque circumstantiae ; cum igitur circumstantiae differant specie, privationes different specie. Ex hoc patet quod plura accidentia differentia tantum numero possunt esse simul in eodem, quia sicut plures rectitudines secundum speciem privantur per plura peccata secundum speciem, sic plures rectitudines numero privantur per plures privationes solo numero differentes, ut si ille hodie occidit hominem, cras alium, post cras tertium, plures privationes secundum eamdem speciem insunt eidem simul. Nec illud est inconveniens de peccatis, quia dictura est in 4. quod post actum non remanet nisi reatus, scilicet obligatio ad paenam ; et sic plura peccata remanere quantum ad reatum, non est aliud, quam plures non rectitudines ejusdem rationis simul manere in eodem.