PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Et hoc est quod sequitur:
" Et factum est, dum fabularentur, et secum quaererent, et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis:
Oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent. "
Dicuntur autem hic tria, scilicet, qualiter de Domino ad invieem loquebantur : qualiter loquentibus de se, se junxit Dominus : et qualiter instruxit eos per Scripturas de sacramentis Passionis suae et Resurreclionis.
De primo dicit: " Et factum est, " praeter intenlionem eorum ordinatione divina, " dum fubularentur. " Non intendit dicere quod fabulam dicerent, sed quod mystica dicebant, quae in compositione sunt sicut fabula. Et mira de Jesu recitabant: ideo fabulari dicuntur, quia fabula componilur ex mysticis et miris. Et talia isti secum traclabant e Scripturis de Domino.
Et hoc est quod subjungit:
" Et secum quaererent, "
Mutuo unus ab alio. Nisi enim myste- ria tractarent, secum non quaererent. Quaerere enim est alicujus profundi intellectum indagare. Psal. XXIII, 6 : Haec est generatio quaerentium eum, quaerentium faciem Dei Jacob, hoc est, notitiam. Eccli.XXXIX, 1 et 2 : Sapienliam omnium antiquorum exquiret sapiens, et in prophetis vacabit: narrationem virorum nominatorum conservabit.
" Et ipse Jesus appropinquans, "
Plus et verius interius quam exterius. Jacob. IV, 8 : Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Deuter, IV, 7 : Non est alia natio tam grandis, quae habeat deos appropinquantes sibi, sicut Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris.
" Ibat cum illis. "
Matth. XVIII, 20 : Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Proverb. VIII, 31: Ludens in orbe terrarum : et deliciae meae esse cum filiis hominum, hoc est, rationabilium, et rationabilia per inlellectum tractantium.
" Oculi autem illorum, "
Scilicet discipulorum, " tenebantur, " non quidem a Domino, sed interiori dubitatione : sicut quando homo non conlidit de aliquo quod appareat, et judicat impossibile quod ille sit, statim interior aeslimatio speciem visam ante oculos convertit ad aliud. Et de talibus dicitur, II ad Corinth. iii, 15, quod velamen positum est super cor eorum. Nec est verum quod quidam dicunt, quod percussi fuerint acrisia: sicut Sodomilae contrectare impudice volentes Angelos : et illi qui missi fuerant ad cupiendum Eliseum . Sapient. XIX, 16: Percussi sunt autem excitate, sicut illi in foribus justi, cumsubitaneis cooperti essent tenebris. Nihil enim taliutn passi sunt discipuli. Sed potius, sicut videmus in tiraentibus et dubitantibus, quod modicas juncturas et valde dissimiles propter imaginationem interiorem, putant esse animalianociva et fugiunt: aut forte aliquiddesiderabilium, et tunc accedunt. Ita dubitatio Resurrectionis, et timor incussus ex Judaeis, faciebat quod nihil cognoscebant de apparitione Domini extra: quia etiam manifestante se Domino coram oculis eorum, non poterant eum discrete cognoscere. Et hoc moiovtenebantur oculi eorum,"
" Ne eum agnoscerent, "
Hoc est, agnoscere possent. Exterius quidem videbant: sed quasi in exstasi dubietatis existentes, interius judicium discretae cognitionis de ipso facere non valebant. Isa. lix, 10 : Palpavimus sicut cxci parietem, et quasi absque oculis attreclavimus. Job, XXXVI, 25: Omnes homines vident eum : unusquisque intuetur procul: quia longe se fecit per dubitationis elongationem.
" Et ait ad illos : Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes?
Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei: Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus?))
Hic incipit instructio illuminationis.
Et habet partes duas : in quarum prima accipit occasionem ex dictis a discipulis : in secunda, ponit illuminationem instructionis.
In prima autem tria continentur : in quorum primo a collatione eorum ponitur quaestio : in secundo, admiralionis responsio, si res tanta ignoretur ab aliquo : in tertio autem, reiteratur quaestio, et ponitur facti narratio.
In primo horum duo quaeruntur : quae sit collatio, et quae tantae tristitiae sit causa, qualis apparebat in ipsis.