MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum puritas in summo debeat assignari B. Virgini pro privilegio ?
Post haec quaeritur de hoc quod est puritas in summo, utrum debeat assignari beatissimae Virgini pro privilegio?
Et videtur, quod non: quia
1. Si intensio puritatis est recessus a contrario, sicut albius quod nigro est impermixtius, et purius quod est impuro impermixtius, tunc quaeritur, quid sit illud impurum per cujus impermixtionem sit puritas haec in summo ? Et videtur, quod non posset dici proprie aliud impurum nisi in corporalibus opacum vel opaco mixtum, in spiritualibus poena vel culpa. Si primo modo, tunc sol fuit purior beata Virgine. Si secundo modo, tunc in statu innocentiae, et omnes animae beatae a corporibus separatae, et etiam Angeli qui fuerunt sine poena, eamdem puritatem habuerunt. Si igitur tertio modo, tunc omnes sancti patriae etiam eamdem puritatem habuerunt, et etiam illi qui sunt in purgatorio, qui omnes sunt sine culpa.
2. Item, Si dicatur, quod haec puritas sit major post Deum a recessu originalis : quia Christus habuit recessum et puritatem ab origine talem quod numquam et nullo modo habuit originale, alii omnes baptizati habent puritatem ab originali, ita quod peccatum originale habuerunt, et adhuc aliquo modo habent quantum ad poenam fomitis. Sed inter nullo modo habere nec habuisse, et inter habere et habuisse, quodammodo medium est, scilicet quodammodo habuisse, et non habere: et haec fuit puritas beatissimae Virginis immediata post puritatem Christi. Si sic dicatur, contra est quod dicit Anselmus : " Non post Christum, sed post Deum. " Item, secundum hoc Angeli majori puritate lucerent : quia peccatum originale numquam habuerunt : vel secundum hoc etiam bruta et inanimata majori puritate lucerent: quia peccatum originale nec h a D e n t nec habere possunt. Item si dicatur, quod intelligitur de hominibus, hoc adhuc non potest stare : quia Adam in statu innocentiae secundum hoc majori nitebat puritate : quia tunc nullo modo habuit nec habuerat originale,
3. Item, Si puritas dicitur per recessum ab impuro, secundum hoc magis recedit quod recedit et quantum ad actum et quantum ad dispositionem, et adhuc plus quod recedit quantum ad actum et quantum ad potentiam et dispositionem omnem. Illud igitur purissimum est inter alia. Sed tale purum est sol, qui recedit ab impuro et quantum ad actum et dispositionem et potentiam, et quocumque modo dicatur impurum, sive dicatur ubi est mixtio naturarum contrariarum, opacae scilicet et luminosae, sive ubi est mixtio naturae et poenae, sive etiam naturae et culpae, sive etiam scientiae et ignorantiae vel nescientiae, nulla istarum impuritatum in sole est, qui nec in se mixtus, nec alteri miscibilis est, et non habet poenam, nec culpam, nec ignorantiam : et sic purior esset beatissima Virgine, si puritas haec esset recessus ab impuritate.
4. Item, Si forte diceretur, quod haec puritas dicitur per recessum ab impuro, ubi aptum natum esset inesse impurum, secundum hoc in Christo vel etiam Deo non est major puritas quam in quovis homine: quia vel in Christo vel in
Deo non potest aliqua impuritas esse. Ex his igitur patet, quod puritas non dicitur per recessum ab impuro tantum, sed etiam per approximationem et accessum ad summum purum : ergo, etc.