CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Probat secundo in Deo esse productionem, quia objectum habens esse secundum quid et differens ab intellectu producit ; ergo et objectum simpliciter, et secundum se praesens ac indistinctum ab intellectu, quia ista duo sunt perfectionis, et illa imperfectionis. Tertio, sicut necessitas est perfectionis in ente, ita et in quolibet dividente ens quod non includit imperfectionem ; productivum est tale: ergo. Quarto natura limitata fundat relationes oppositas secundi modi, verbi gratia, voluntas respectu motivi et mobilis ; ergo in natura infinita possunt esse relationes producentis et producti, quae sunt ejusdem modi.
Secundo principaliter (a) ad conclusionem principalem arguo sic: objectum ut est in memoria producit seipsum ut est in intelligentia: vel est ratio producendi seipsum ut est in intelligentia. Quod autem objectum habeat esse utrobique secundum quid vel ab eis differens, hoc est imperfectionis, quia si memoria esset perfecta et intelligentia perfecta, objectum esset simpliciter utrobique idem utrique: ergo ablata omni imperfectione reservando illud quod est perfectionis simpliciter, objectum idem simpliciter memoriae gignet aliquid in intelligentia, cui est simpliciter idem quod est propositum.
Praeterea tertio (b) sic : In qualibet conditione entis, quae non est ex ratione sua imperfecta, necessitas est simpliciter perfectionis; igitur in productivo , quia illud non dicit ex se imperfectionem.
Probatio antecedentis, quia sicut necessarium est conditio perfectionis in ente inquantum ens, ita etiam est perfectionis in quolibet dividente ens, quod non est ex se necessario imperfectum sive limitatum: sicut enim quando ens dividitur per opposita, alterum dividentium est perfectionis in ente , alterum imperfectionis, ita in quolibet quod est imperfectionis cujuslibet divisionis, illud membrum est possibile. Quod est imperfectionis, alterum est necessarium, quod est perfectionis ; producens autem inquantum tale non includit imperfectionem, ergo non est producens perfectum in ratione producentis, nisi sit necessario producens: producens autem primum non potest esse necessario producens aliud a se et ad extra, sicut dicetur distinct. 8. quaest, ultima ; ergo ad intra.
Similiter arguitur de productione naturali, quia productio naturalis est prima productio , ergo competit primo producenti; non autem competit primo producenti ad extra, ut patebit alias; ergo ad intra.
Praeterea quarto sic (c) : Relationis oppositae de secundo modo relativorum possunt competere eidem naturae limitatae, sicut eidem voluntati competit ratio motivi et mobilis, quando voluntas movet se: sed relationes producentis et producti, licet magis repugnent quam relationes moventis et moti, tamen sunt relationes ejusdem modi, secundum Philosophum 5. Metaph. cap. de ad aliquid, ibi enim pro exemplo ponit calefactivum et calefactibile pro primis; Patrem et Filium sive genitum, et eum qui genuit pro secundis: ergo relationes producentis et producti sunt compossibiles in eadem natura.
Confirmatur ratio (d), quia sicut voluntas est quodammodo illimitata quatenus fundat relationes. oppositas, ex hoc scilicet quod virtualiter continet illud ad quod formaliter habendum est in potentia, ita multo magis essentia simpliciter illimitata potest simpliciter fundare relationes oppositas ejusdem modi licet magis repugnantes, quales sunt relationes producentis et producti; plus enim excedit infinitas divinae essentiae illimitationem qualemcumque cujuscumque creati, quam repugnantia quarumcumque relationum secundi modi, excedat repugnantiam quarumcumque aliarum ejusdem modi.
Confirmatur etiam (e) ratio, quia omnia relative opposita aequaliter includunt contradictionem: sed aliqua secundi modi non includunt contradictionem, igitur nec alia.