QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Ex materia et forma fieri unum per se, quia alterum est potentia per se, alterum per se actus secundum Philos. de quo Doct. 2. d. 12. q. i. explicatur per Thomistas, quod illud ipsum quod fuit in potentia per materiam est in actu per formam, quae expositio negat materiam esse actum entitativum, quod refutat Doctor cum communi loco citato, et supra 1. 7. q. 5.
Responsio, sicut unum in communi immediate consequitur ens in communi, ita quod nullum est medium nobis notius ad hoc demonstrandum, nec forte aliud medium in re, aliud a quidditate extremorum, ita singula entia secundum proprios gradus entitatis, consequitur immediate propria unitas: sicut ergo non omnis entitas est unius rationis, ita nec unitas. Nec est alia ratio diversae unitatis, nisi alia entitas, quam consequitur. Sicut ergo omnino simplex se toto est ens et unum, ita ens compositum ex principiis essentialibus ejus, sicut materia et forma, quae sola nata sunt aliquod ens per se constituere, est unum per se, et hoc propria unitate alterius rationis ab unitate simplicis, sicut et ab entitate, altera est entitas. Si ergo quaeritur quare ex materia et forma est unum per se? Respondeo, secundum Philosophum in littera, quia hoc actus, illud potentia. Hoc sic exponitur, quia illud idem, quod prius fuit in potentia per rationem materiae, jam est in actu per formam. Extractio autem de potentia in actum secundum Commentatorem hic, comment. 15. non largitur multitudinem, sed perfectionem. Et videtur expositio commenti consonare cum littera illa.
Sed ista via poneret quodlibet ens vere simplex: non enim albedo est magis composita, si prius fuit in potentia, et nunc in actu, quam si semper fuisset in actu. Compositio enim est ex partibus compositi, pars autem est aliqua res in toto. Et licet aliquo modo in potentia, non tamen sicut generabile est in potentia ante generationem. Haec igitur via, quae procedit per hoc, quod idem ante generationem est in potentia, et post in actu, non ostendit quomodo ex actu et potentia fit unum: sed quomodo idem est, quod quandoque est in potentia, quandoque in actu? Alia est enim unitas ex unitis, alia est identitatis unitorum.