REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Peccatum eo gravius specie, quo nobilior virtus opposita, et numero, quo majori conatu committitur, quia juxta conatum tenetur voluntas apponere majorem rectitudinem. Explicat quomodo peccatum sit intensive finitum, sed objective, quandoque formaliter, quandoque virtualiter infinitum ; item, quomodo voluntas posset in infinitum augere peccata, si infinita duratione maneret in via.
De quarto quaero: Utrum unum peccatum potest esse gravius alio? Dico quod illud peccatum est gravissimum, quod est immediate circa finem ultimum contrarie ; et si est immediate circa ea quae sunt ad finem formaliter, quanto illud bonum circa quod est peccatum, magis est necessarium ad ultimum finem, tanto est illud peccatum gravius, ita quod talis est ordo in gravitate inter privationes, qualis inter habitus. Una igitur rectitudo opposita peccato, est melior alia, quia propinquior fini ultimo, et sic esset respectu ejusdem objecti ; una curvitas in actu est major alia, licet non differant in genere actus ex hoc quod ex majori libidine est major conatus vel major delectatio, quia quanto actus est elicitus cum majori conatu, tanto tenetur voluntas habuisse majorem rectitudinem. Ista declarantur exemplo, quia error in intellectu dicitur major ex hoc quod falsum, quod creditur esse verum, est oppositum conclusioni propinquiori principio. Similiter esto quod possit in tellectus moveri ad eamdem conclusionem immediate a duobus objectis, nobiliori, et minus nobili ; esto quod esset error in utroque, major error esset in actu intellectus, quando moveretur a nobiliori, quam quando moveretur a minus nobili. Sic esto quod ab eodem sit actus cum majori conatu, et cum minori, major error est in actu, qui fit cum minori conatu, caeteris paribus.
De quinto quaesito : An malum in actu peccandi sit infinitum? Dico quod nullum peccatum est malum infinitum, proprie loquendo, quia nullum peccatum est majus malum, quam sit bonum, quod privatur per actum peccati. Sed nullum bonum potest privari per peccatum, nisi finitum, quia, ut dictum est prius, per peccatum non privatur nisi bonum in actu secundo, quod est accidens naturae in actu primo. Tamen, ut prius dictum est, aliquod peccatum est immediate circa finem ultimum formaliter, aliquod peccatum circa ea, quae sunt ad finem formaliter. Primo modo omne peccatum est finitum intensive in actu, quia causa eliciens actum est finita intensive, tamen illud malum est infinitum objective formaliter, quia formaliter est respectu boni infiniti ; peccatum tamen, quod est circa ea quae sunt ad finem, formaliter est finitum intensive quantum ad actum, et objective finitum formaliter, infinitum tamen objective virtualiter.
De sexto quaesito: An peccatum possit augeri in infinitum? Dico quod si conservetur voluntas creata in via per tempus infinitum, potest peccatum continuari in infinitum, et nunquam diminuetur natura volentis, quia causa, in qua virtualiter continentur infiniti effectus, si in infinitum conservetur, infinitos effectus potest producere. Nunc autem voluntas ex hoc, quod accepit gratiam, tenetur agere gratuite in omnibus, in quibus peccat mortaliter ; ideo voluntas potest peccare in infinitum, si in infinitum conservetur in via, quia voluntas est debitrix omnium rectitudinum, quae natae sunt inesse in actibus sequentibus, si conservasset gratiam collatam, et in omnibus actibus peccati tollitur aliquid, quod iniuit virtualiter, si non demeruissel conservationem gratiae, quia quaelibet rectitudo opposita curvitati peccati actualis, fuit virtualiter inclusa in voluntate, quando habuit gratiam.
Ad primum principale, patet per dicta in positione, et ad secundum similiter.
Ad tertium, dico quod passio inquantum ea patimur, non est peccatum, tamen alio modo est peccatum inquantum est a voluntate, ut a causa activa.
Ad aliud, dico quod non sequitur peccatum est corruptio boni ; igitur est malum infinitum. Et cum dicitur tantum est malum, quantum bonum contra quod peccatur, verum est tantum, et quantum, secundum proportionem, non secundum aequalitatem. Et ideo concedo quod contra majus bonum immediate est majus peccatum ; non tamen si est immediate contra Deum, propter hoc sequitur quod sit infinitum, quia non privat bonitatem Dei, quia illa non fuit nata infuisse creaturae, sed privat bonitatem in actu secundo, quae accidit naturae in actu primo.
Ad aliud, dico quod Anselmus declarat originale non magis et minus in uno quam in alio, quia per peccatum originale tollitur justitia originalis totaliter, et quilibet aequaliter est debitor justitiae originalis, ideo non potest esse plus in uno quam in alio. Sed in peccato actuali non sic est, quod unum peccatum actuale potest esse respectu unius boni, aliud respectu alterius. Et sic alia justitia actualis, quae privatur per unum peccatum, et per aliud ; etiam si sint duo peccata actualia respectu ejusdem objecti, unum potest privare justitiam actualem, quam tenetur voluntas conservare in una circumstantia ; et aliud peccatum actuale potest privare aliam rectitudinem in alia circumstantia ; et sic potest unum actuale esse majus alio, et gravius ex hoc quod propinquius ultimo fini, et aliud remotius.
Ad aliud, dico quod peccatum est corruptio alicujus boni secundi, et est corruptio alicujus, quod de eo dicitur denominative. Et cum dicitur, corrumpit illud cui nocet, dico quod nocet sibi in actu secundo, hoc est, illi, quod suscipit in hoc quod non est perfectum in actu secundo, quia caret perfectione, quae nata est sibi inesse, et informatur privatione ejusdem.