PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Dicit igitur:
" Et ait " Dominus " ad illos " discipulos, quaerens illuminandi eos occasionem. Joan. I, 9 : Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Joan. VIII, 12 : Qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae.
" Qui sunt hi sermones quos confertis ad invicem ?
Hoc est, de qua materia sunt? Nec quaerit ignorans, sed ut detur locus in structioni. Signum enim amoris est loqui de magistro. Et signum est honorum discipulorum semper tractare de doctrina magistri. De primo dicitur, Matth. XII, 34: Ex abundantia cordis os loquilurJjk Psal. CXLIV, 7: Memoriam abundantiae suavitalis tuae eructabunt. De secundo dicitur, Joan. VIII, 31 et 32 : Si cos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, et cognoscetis veritatem, et verilas liberabit vos.
" Ambulantes, et estis tristes, "
Hoc est, quae est istius tristitiae causa, quod in tristitia video vos ambulare ? Hujus autem tristitiae causa fuit, visa in Domino paena, et dubitata Resurrectio, et metus a Judaeis incussus. Joan. XVI, 20 : Mundus gaudebit, vos autem contristabimini: sed tristitia vestra verlelur in gaudium. Psal. XXIX, 6 : Ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia.
" Et respondens unus, cui nomen Cleophas. "
Ad cujus domum tunc ibant: quia domus ejusdem fuit in Emmaus castro. Dicit autem Ambrosius, quod secundus, qui socius fuit Clcophae, vocabatur
Amon, (alias, Amaon) filius Rusi. Communior autem opiaio est, quod fuit ipse Lucas, sicut superius diximus.
" Dixit ei,"
Domino:
" Tu solus peregrinus es in Jerusalem ? "
Hoc est dicere: Esne solus peregrinus? hoc est, alienus " in Jerusalem ? " Et ibi est interrogatio.
Et post sub alia inlerrogatione.
" Et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus?
Quasi dicat: Hoc est valde mirabile, si tu solus es alienus ab his quae facta sunt, et non cognovisti ea quae tam famosa facta sunt his diebus. Sic ergo legenda est littera.
Quod autem dicit: " Tu solus peregrinus es, " boc est, alienus, significat quod jam a cordibus eorum propter dubitationem peregrinabatur a meatibus eorum. Isa. XXVIII, 21 : Peregrinum est opus ejus ab eo. Hoc Jeremias, XIV, 8, in admiratione spiritus praevidit, dicens : Quare quasi colonus (alia littera, peregrinus) futurus es in terra, et quasi vialor declinans ad manendum ?
In hac specie omnes sancti se peregrinos efficiunt : quia non se reputant hic habere manentem civilatera, sed futuram inquirunt. Ad Hebr. XI, 13 : Conpetentes quia peregrini et hospites sunt super terram.
Hoc etiam peregrinorum est proprium, non habere in loco peregrinationis mansionem, sed inquirere futuram. Peregrinari etiam est continuo transire et non manere. I Petr. II, 11: Obsecro vos tamquam advenas et peregrinos, abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam.
Tertio, peregrinorum est signa viae cognoscere, et tendere in hoc quod quaerunt. II ad Corinth. v, 6 et 7 : Dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino : per fidem enim ambulamus, et non per speciem.
Adhuc, quarto loco : qui peregrinatur in loco peregrinationis, paucis ad solam sustentationem (pertinentibus est contentus. IV Reg. VIII, 1: Surge, vade, tu et domus tua, et peregrinare ubicumque repereris. Ita dictam est Sunamiti, quae captiva interpretatur.
Quinto etiam, peregrinus est exsul, et in exsilio se esse reputat. Genes. xv, 13 : Scito praenoscens, quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua. Sed secundum illam rationem peregrini ponuntur hic, quod alienum se discipulis ostendit, ut instrueret quod per dubitationem alienatus fuit a mentibus eorum. Sed litteralis sensus est, quem diximus superius.
Quod autem dicunt: Et noti cognovisti, etc. Tanta enim illa facta fuerunt in cordibus eorum, quod nullum hominem putabant ea ignorare, sed omnibus nota esse, quae per publicum judicium in praesentia turbae facta sunt. Act. I, 19: Notum factum est omnibus habitantibus Jerusalem : ita ut appellarelur ager ille lingua eorum Haceldema, hoc est, ager sanguinis.
Et hoc quod dicunt:" Et non cognovisti quae facta sunt illa his diebus. " Joel,
I, 2: Audile hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terrae : si factum est istud in diebus vestris, aul in diebus patrum vestrorum." Quibus ille dixit: Quae ? Et dixerunt : De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo:
Et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes, et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum.
Nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israel: et nunc super haec omnia, tertia dies est hodie quod haec facta sunt.
Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum,
Et non invento corpore ejus, venerunt, dicentes se etiam visionem Angelorum vidisse, quae dicunt eum vivere.
Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum : et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt. "
" Quibus ille dixit, " Dominus discipulis : " Quae ? " ut occasionem instruendi acciperet.
" Et dixerunt, " certatim lunc ambo respondentes: quia audaciam ex collocutione acceperant.
" De Jesu Nazareno, etc. "
In ista facti narratione quinque continentur, quorum primum est magnificatio ejus qui occisus est : secundum, qualiter et a quibus interfectus est: lertium, quid sperabatur de ipso : quartum autem, relatio mulierum de Resurrectione : quintum autem, experimentalis probatio discipulorum.
Dicunt igitur :
"De Jesu, " qui secundum nomen suum maximus fuit in salutem electorum Dei, sicut dicitur. Eccli. xlvi, 1 et 2.
" Nazareno, " qui ex parentali et patrio nomine totius fuit flos pulchritudinis et honestatis. Eccli, XXIV, 23 : Flores mei fructus honoris et honeslabis.
" Qui fuit, "
Non ab ante heri, et nudiustertius: sed ab omni praeterito, " vir " a mentis virore. Job, I, 3: Erat vir ille magnus inter omnes Orientales. " Propheta, " conscius omnium Dei secretorum. Joan.
I, 18 : Deum nemo vidit umquarhlA Unigcnitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit.
Et attende quod isti non agnitum Dominum finientes, timent eum Filium Dei et Deum dicere, sed ut prophetam conscium divinorum secretorum. Deuter. XVIII, 15 : Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus: ipsum audies. Luc.
VII, 16: Propheta magnus surrexit in nobis: et quia Deus visitavit plebeml suam.
" Potens. "
Matth, XXVIII, 18: Data est mihi omnis potestas in caelo et in ierra. Matth. VII,
28 : Loquebatur sicut potestatem habens.
" In opere " miraculorum et virtutum. Psal. CXXXIV, 6 : Omnia quaecumque voluit Dominus fecit, in caelo, in terra, in mari, et in omnibus abyssis.
" Et sermone. " Joan, VII, 46 : Numquam sic locutus est homo, sicut Mei homo. Fecit enim quod docuit. Matth. v, 19 : Qui fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum.
" Coram Deo. " Matth. iii, 17, et XVII, 5: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Unde, Joan, XII, 28: Venil vox de caelo : Et clarificavi, et iterum clarificabo.
" Et omni populo " Luc. VI, 19 : Omnis turba quaerebat eum tangere, quia virlus de illo exibat, et sanabal omnes.
" Et quomodo tradiderunt. "
Istud est secundum.
" Summi sacerdoles, " aucloritate et consilio, " et principes nostri, " per adhibitionem potestatis. Joan. XVIII, 55 : Gens tua et pontifices tui tradiderunt te mihi : quid fecisti ?
" In damnationem mortis " Act. III, 14 et ib : Petistis virum homicidam donari vobis, auclorem vero vilae interfecistis.
" Et crucifixerunt eum, " ut horrori mortis, crucis confusionem cumularent. Act. IV, 10: In nomine Domini nostri Jesu Chrisli Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscilavil a mortuis, in hoc iste adstat coram vobis sanus.
" Nos autem sperabamus. "
Terlium est de spe Sanctorum de ipso. Psal. lxx, 5 : Domine, spes mea a juventute mea.
" Quia ipse esset redempturus Israel. " II ad Corinth. 1, 10 : In quem speramus, quoniam et adhuc eripiet. Jerem. XVII, 17: Spes mea tu, supple, es. Proverb. XIII, 12 : Spes quae differtur, affligil animam. Israel autem redemit de manu diaboli, et mortis, et inferni. Osee, XIII, 14: De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos.
" Et nunc super haec omnia, "
Quae diximus, " tertia dies est, " in qua se praedixit surrecturum a morte, quae est dies peremptoria nostrae consolationis. Matth. xx, 19 : Tertia die resurget. Matth. XII, 40 : Sicut fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et Iribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae. Sophon. III, 8 : Exspecta me, dicit Dominus, in dieresurrectionis meae in futurum.
" Quod haec facta sunt : " nec adhuc recepimus desideratam nobis consolationem. Isa. lxvi, 13 et 14 : Ego consolabor vos, et in Jerusalem consolabimini: videbitis, et gaudebit cor vestrum. Joan.
XVI, 22 : Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.
" Sed et mulieres quaedam. "
Hoc est quartum de annunliatione mulierum, de quibus superius dictum est.
" Ex nostris, " quia discipulae Domini fuerunt, sicut et nos, et sequenles eum nobiscum. Eccli. XXVI, 19 : Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata.
" Terruerunt nos. " Ista autem territio fuit de hoc, quod nuntiaverant eum se non invenisse. Psal. lxxxvii, 17 : Terrores tui conturbaverunt me. Vel, quia terribilem visionem Angelorum nuntiaverunt quae quasi mortuos effecerat custodes. Ideo dicit: " Terruerunt nos. " Psal. lxxv, 8 : Tu lerribilis es, et quis resistet tibi ? Ex tunc ira lua.
" Quae ante lucem, " ne ab omnibus viderentur," fuerunt ad monumentum. " Marc. XVI, 2 : Et valde mane una sabbalorum , veniunt ad monumentum. Joan. xx. 1 : Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc lenebrae essent, ad monumentum.
" Et non invento corpore ejus, "
Quod ungere volebant. Cantic. iii, 1 : Per noctes quaesivi quem diligit anima mea : quaesivi illum, et non inveni.
" Venerunt " ad nos redeuntes de sepulcro, " dicentes " nobis laeto nuntio. IV Reg. VII, 9 : Haec dies boni nuntii est : si Iacuerimus et noluerimus nuntiare iisque mane, sceleris argueremur.
" Se etiam vidisse, " quasi secundo signo Resurreclionis ejus. Primum enim fuit quod corpus non invenerunt, cum tamen linteamina jacuerunt in sepulcro. Secundum autem signum fuit visio Angelorum.
" Visionem Angelorum. " Genes.
XXXII, 2 : Castra Dei sunt haec. Sicut enim Angeli instruxerunt patriarcham, et legislatorem, et ducem : ita nunc recedentes ab illis instruunt Ecclesiam. Unde Josephus dicit, quod ante destructionem
Jerusalem auditae sunt voces Angelorum in aere dicentium : Transeamus ab his sedibus. Psal. xc, 11 : Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis.
" Quae " scilicet mulieres, " dicunt eum, " Jesum scilicet, " vivere. " Unde, supra, v 5 : Quid quaeritis viventem cum mortuis ? Joan. v, 26 : Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam insemetipso.
" Et abierunt, etc. "
Istud est quintum in relatione ista. " Abierunt quidam ex nostris, " Joannes et Petrus, sicut superius dictum est, " ad monumentum, " ut probarent dicta mulierum. I ad Thessal. v, 21 et 22 : Omnia probate, quod bonum est tenete. Ab omni specie mala abstinete vos.
" Et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt " de angelica visione., " ipsum vero, " Dominicum corpus, " non invenerunt. " Joan. IV, 42 : Mulieri dicebant: Jam non propier tuam loquelam credimus : ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi.
" Et ipse dixit ad eos : 0 stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt Prophetae !
Nonne haec oportuit pati Christum, et ira intrare in gloriam suam ? "
" Et ipse dixit ad eos, " incipiens docere eos ex verbis eorum. Matth. v, 2 : Aperiens os suum, docebat discipulos suos.
Dividitur autem haec pars in duas : in quarum prima agitur de Scripturarum instructione : in secunda autem, agit de Domini agnitione.
In prima harum tria iacit. Primo enim ponit incredulitatis exprobrationem : in secundo, veritatis ostensionem : in tertio autem, ponit ejusdem veritatis per Scripturas demonstrationem. Dicit ergo :
" 0 stulti!"
Stulti dicuntur quasi stolidi, ex hoc. quod ex longo magisterio Christi tam parum profecerunt. Isa. XXXII,6:Stultus fatua loquetur. Ad Hebr. v, 12 : Cum deberetis magistri esse propter lernpus, rursum indigetis ut vos doceamini quae sint elementa exordii sermonum Dei, et facti estis quibus lacte opus sit.
" Et tardi corde ad credendum ! "
Marc. XVI, 14 : Exprobravit incriedulilalem eorum et duritiam cordis : quia iis qui viderant eum rcsurrexisse, non crediderunt.
" In omnibus quae locuti sunt Prophetae. "
Prophetae enim maxime praenuntiaverunt de gratia, et sacramentis factis per Christum. Et de verbis illorum saepe tractavit Christus cum discipulis suis. I Petr. I, 10 et 11 : De qua salute exquisierunt alque scrulati sunt prophetae, qui de futura in vobli gratia prophetaverunt: scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi, praenuntians eas quae in Christo sunt passiones, et posteriores glorias. Quia hoc ergo saepe tractavit cum eis Spiritus Christi, propter hoc arguuntur de tarditate credendi " in omnibus quae locuti sunt prophetae. "
" Nonne haec oportuit pati Christum ? "
Passio enim est ostium gloriae, quia sanguis Christi romphaeam amovit. Psal. CVI, 16 et 17 : Contrivit portas aereas, et vectes ferreos confregit : suscepit eos de via iniquitatis eorum. Item, hoc modo sibi corporis gloriam promeruit. Ad Phi- lip. II, 9 : Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen. Hoc etiam modo nobis reconciliationem invenit. Ad Roman. v, 10 : Cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus. Adhuc autem, quia hoc pretio et non alio mundus redimi potuit : quia illud plus quam totus mundus valuit. I Petr. I, 18 et 19 : Non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Chrisli. Adhuc autem, sic nobis formam patientiae et spei dedit. I Petr.
II, 21 : Christiae passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vesligia ejus. Tandem eliam sic maximam esse futuram gloriam ostendit, quae tot et tantis passionibus non est digna, sed melior in infinitum. Ad Roman. VIII, 18 : Non sunt condignae passiones hujus lemporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis. II ad Corinth. IV, 17 et 18 : Id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis, non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur.
" Et ita intrare in gloriam suam. "
Ad Hebr. II, 9 : Videmus Jesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum. Jacob. I, 12 : Cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se." Et incipiens a Moyse, et omnibus Prophetis, interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quae de ipso erant. "
Ecce per Scripluras ejus quod dixit probatio.
Dicit igitur : " Et incipiens a Moyse, " hoc est, a Scriptura Moysi. Unde, Joan.
v, 45 et seq., dixit Judaeis : Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem : est qui accusal vos Moyses, in quo vos speratis. Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi : de me enim ille scripsit. Si autem litteris illius non creditis, quomodo verbis meis credetis ?
" Et omnibus prophetis. " Unde de omnibus prophetis dicit, Eccli.XXXVI, 18 : Da mercedem, Domine, suslinenlibus te, ut prophetae tui fideles inveniantur. Et ideo cum Domino, Matth. XVII, 3, Moyses et Elias apparuerunt, ut legis testimonium haberet et prophetarum.
" Interpretabatur illis, "hoc est, exponebat mysteria in omnibus Scripturis, " quae, " hoc est, quia illae " de ipso erant. " Marc. IV, 34 : Seorsum discipulis suis dissererebat omnia. I ad Corinth.
XIV, 29 : Prophetae duo aut tres dicant, et caeteri dijudicent. Hoc est sicut, Genes. XL, 8 et seq., ubi captivi somnia viderunt, et Joseph interpretabatur. Psal. XVII, 12 : Tenebrosa aqua in nubibus aeris, hoc est, doctrina in prophetis : sed . in fulgore ejus, hoc est, in interpretatione ejus, nubes transierunt, quia obscura luminosa fecit. Job, XXVIII, 11 : Abscondita in lucem produxit.
" Et appropinquaverunt castello quo ibant: et ipse se finxit longius ire.
Et coegerunt illum, dicentes : Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Et intravit cum illis. "
Hic tangitur qualiter agnitus est Dominus a discipulis.
Dicuntur autem hic quatuor : in quorum primo meritum comraendatur hospitalitatis : in secundo, dicitur qualiter coguoverunt eum in fractione panis : in terlio, reversi ad se, signa adverterunt praesentiae suae, cum adhuc essent in itinere ambulationis : in quarto autem, ostenditur laetitia tam jueundae nuntiati onis.
In primo horum quatuor dicuntur : ad hospitium appropinqualio, Domini ut longius iret fictio, ad manendum cum discipulis coactio, et Domini cum discipulis mansio.
Dicit igitur : " Et appropinquaverunt, " itinere cito perfecto, " castello quo ibant, " ubi fuit domus Cleophae, ut dicitur.
" Et ipse se finxit longius ire, "
Scilicet Dominus finxit se velle ire longius.
Altende autem quod licet fictio nullo modo conveniat veritati, hanc veritatem haec fictio habuit, quae hoc praetendit quod in mentibus eorum jam fuit. Longius enim aberat a mentibus eorum. Et hoc haec fictio praetendebat. Et sic fictio exterior, interioris veritatis erat fictio. Unde fictio dicitur hic compositio habitus exterioris, ad ostendendum interiorem habitum mentis. Eccli. XIX, 24 : Est justus qui inclinat faciem suam, et fingit se non videre quod ignoratum est. Tamen fingere, sicut dicit Gregorius, componere dicimus : unde luti compositores, figulos vocamus. Ad Roman. IX, 20 : Numquid dicit figmentum ei qui se finxit : Quid me fecisti sic ?
Ista autem compositio fit in bono, et fit in malo. In bono quidem, aliquando in Sapientia fingente sapienter in creaturis. Psal. xxxn, 15 : Qui finxit sigillatim corda eorum, qui intelligit omnia opera eorum. Aliquando autem fingit in praeceptis prudenter, in quibus componit difficultatem, ut per obedientiam deleat iniquitatem. Psal. XCIII, 20 : Numquid adhaeret libi sedes iniquitatis, qui fingis laborem in praecepto ? Aliquando componit ad nobis ostendendum cordis nostri dispositionem, sicut hic, sicut jam diximus. In malo autem sumitur, quando hypocrita componit simulationem. Sapient. I, 5 : Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum.
Compositione ergo habitus ostendentis discipulis qualiter a cordibus eorum elongatus fuit, dicit : " Et ipse se finxit longius ire. " Marc. VI, 48 : Circa quartam vigiliam noctis venit ad eos, ambulans supra mare, et volebat praeterire eos.
" Et coegerunt illum, dicentes. "
Gregorius : " Ostenditur quod hospi-"tes non solum invitandi sunt, sed et " trahendi et cogendi. " Hoc modo adorando et tenendo Abraham Angelos, quos homines esse putavit, compulit ad secum manendum . Ad Hebr. XIII, 2 : Hospitalitatem nolite oblivisci. Per hanc enim latuerunt quidam, Angelis hospitio receptis.
" Mane nobiscum, "
Hospitalitatis gratia. Ad Roman. XII, 13 : Hospitalitatem sectantes. Hic dicit Beda: " Laicus si unum vel duos recipit, " hospitalitatem implevit : Episcopus si " omnes non recipit, inhumanus est. "
" Quoniam advesperascit, "
Et jam tempus hospitandi, et hora advenit. Job, XXXI, 32 : Foris non mansit peregrinus, ostium meum vialori patuit." Et inclinata est jam dies, "
Sole ad occasum tendente. Jerem. VI, 4 : Declinavit dies, quia longiores factae sunt umbrae vesperi. Nox enim est tempus quietis hominis, et discursus bestiarum. Psal. CIII, 20 : Posuisti tenebras, et facta est nox : in ipsa pertransibunt omnes bestiae silvae. Et post pauca, vv.22 et 23 : Ortus est sol, et congregali sunt,et in cubilibus suis collocabuntur. Exibit homo ad opus suum. Sic etiam detinendus est Dominus cum vita declinat ad vesperum : et dicendum illud Psalmi lxx, 9 : Ne projicias me in tempore senectutis : cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me, Domine.
" Et intravit cum illis "
Hospitium. Genes. XXIV, 31 : Ingrede re, benedicle Domini, cur foris stas ?
" Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis.
Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum : et ipse evanuit ex oculis eorum.
Et dixerunt ad invicem : Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas? "
Ecce secundum. Et continet tria, sci-Iicet, qualiter Dominus panem fregit, qualiter in hoc ipso agnitus fuit, et qualiter ab eis evanuit.
Dicit igitur : " Et factum est, " divina ordinatione, " dum recumberet, " quasi lassus ex itinere commode sederet, quamvis tunc lassari non posset. Cantic. I, 11: Dum esset rex in occubitu suo, nardus mea dedit odorem suum, hoc est, odorem humilis hospitalitatis.
" Cum eis, " in bonis eorum quaerens refectionem. Apocal. III, 20 : Si quis operuerit mihi januam, intrabo ad illum, et caenabo cum illo, et ipse mecum.
"Accepit panem, "
Ut ex tactu manus virtutem divinam contraheret. " Et benedixit, " aliqua be- nedictione illis nota : " ac fregit, " ut cuilibet proportionata pars esset: " et porrigebat illis, " ut ad usus suos caperent. Matth. XXVI, 26: Accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, et dedit discipulis suis . Sic et a nobis panis verbi vel Sacramenti, devote est accipiendus, et cum oratione benedicendus : et cum intellectu et expositione frangendus: et postea cum omni reverentia aliis porrigendus. Sed nunc deficientibus discpulis Domini, heu I dicitur, Thren. lv, 4 : Parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis.
" Et aperti sunt oculi eorum, "
Remoto velamento quod superius diximus. Act. IX, 18 : Confestim ceciderunt ab oculis ejus tamquam sqicamae, et visum recepit. Ungulae enim dubitationum remotae sunt, et tunc viderunt eum, quem praesentem habuerunt.
" Et cognoverunt eum, "
Quem dubietas quis esset absconderat. Hoc autem duobus maxime factum fuerat, declaratione scilicet sermonis. Psal. cxviii, 130: Declaratio sermonum luorum illuminat, et inlellectum dat parvulis : et obedientia mandatorum in merito hospitalitatis. Psal. cxviii, 104: A mandatis tuis intellexi.
" Et ipse evanuit ex oculis eorum, "
Ut gloriam immortalium non subjacere oculis mortalium ostenderet. I ad Co rinth. II, 9 : Quod oculus non vidit, nec auris audivil, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus iis qui diligunt illum. Dicit etiam Glossa quod ideo evanuit, ut doceret quod non quaererent sui gloriam coram hominibus.
Matth. VI, 1 : Attendite ne justitiam
vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis.
" Et dixerunt ad invicem. "
Hoc est tertium, in quo ad se revertentes, advertunt signa praesentiae Domini : etiam dum non cognoverunt eum.
" Nonne cor nostrum,"
Ex quo vita et motus et sensus procedunt. Proverb. IV, 23 : Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit.
" Ardens erat, " ardore charitalis. Cantic. VIII, 6 : Lampades ignis alque flammarum. Adhuc autem, ardore veritatis divinae. Psal. cxviii, 140 : Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud. Adhuc autem, ardore Spiritus. Act. II, 3 : Apparuerunt illis dispertitae linguae iamquam ignis, seditque supra singulos eorum Spiritus sanctus. Adhuc autem, ardore zeli. Sophon. iii, 8 : In igne zeli mei devorabitur omnis terra.
Sic ergo ardens erat, " dum loqueretur in via " verbis ignitis. Psal. XI, 7: Eloquia Domini eloquia costa, argentum igne examinatum, probatum ierrae, purgatum sepluplum.
" Et operiret nobis Scripturas, " hoc est, mysteria Scripturarum per intellectum spiritualem, qui solus est clavis Scripturarum. Isa. XXII, 22: Dabo clavem domus David super humerum ejus: et operiet, et non erit qui claudal, et claudet, et non erit qui operiat.
" Et surgentes eadem hora, regressi sunt in Jerusalem : et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum illis erant,
Dicentes: Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni.
Et ipsi narrabant quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis. "
Hoc est quartum: in quo ostenditur qualiter gaudium suum aliis communicaverunt.
Dicuntur autem hic quatuor : quorum primum est, qualiter in impetu spiritus in Jerusalem sunt regressi. Secundum, qualiter adhuc non separalos ab amore fraternitatis discipulos invenerunt. Tertium, qualiter praeventi a discipulis, gaudia Resurrectionis ab eis acceperunt. Quartum autem, qualiter vicem illis rependentes gaudia nuntiaverunt.
Dicit igitur : " Et surgentes, " in impetu spiritus in gaudio. Ezechiel.I, 12: 3 Ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur. Hinc est quod, Joan.xx, 2, etiam Maria, modestiae fcemineae oblita, cucurrit, et venil ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum. Hinc est quod sicut, ibidem, v 4, dicitur : Petrus, princeps Apostolorum, et Joannes, maturitatis Apostolicae non recordati, currebant duo simul.
Tta et illi continuo surgunt " eadem hora, " quia nescit tarda rerum molimina Spiritus sancti gratia. Proverb. VI, 3 : Discurre, festina, suscila amicum tuum.
" Regressi sunt in Jerusalem. " Psal CXXI,3et 4 : Jerusalem, quae aedificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum. Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini.
" Et invenerunt congregatos, "
In cor unum et animam unam, " undecim. " Et sic oportuit quod Thomas esset cum eis. Psal. xlix, 5 : Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant teslamentum ejus. Psal. cx, 1: In consilio justorum et congregatione. Genes. xlix, 2: Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israel, patrem vestrum." Et eos qui cum illis erant. " Act. I, 15 : Erat autem turba hominum simul fere cenlum viginli. Omnes enim quos
Dominus congregaverat, carilatis non obliti, simul manebant.
" Dicentes : Quod surrexit Dominus vere. "
Ecce qualiter in nuntio gaudii ab aliis sunt praeventi. Isa. XII, 5 : Annuntiate hoc in universa terra. Apocal. XXII, 17 : Qui audit, dicat: Veni.
" Vere " autem dicunt surrexisse, ne phantastica credatur Resurrectio. Vera autem quae ostendit carnem et ossa, et loca clavorum in corpore, quae in phantasmate et spiritu esse non possunt.
" Et apparuit Simoni, "
Primo quidem inter viros.
Sed tanieu ante hoc omnium primo apparuit Mariae Magdalenae , de qua ejecerat septem daemonia: quia illa multum diligebat: et ideo luctus ejus consolationem habere debebat. Luc. VII, 47 : Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Item, quia peccatrix fuerat, et per hoc spem peccatoribus dabat. Matth. IX, 13 : Non veni vocare justos, sed peccatores. Tertio, quia illa in devotione eum sola unxerat, et ideo ei gloriam beatae delibutionis ostendebat. Psal. XLIV,8: Propterea unxit te Deus, Deus luus, oleo laetitiae, prae consortibus tuis. Quarto, quia illa diligentius quaerebat, et ideo etiam invenit quem quaesivit. Canlic. iii, 4 : Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea.
Secunda apparilio fuit, quando Mariae Magdalenae cum aliis mulieribus apparuit. Matth. xxvm, 9 : Et ecce Jesus occurrit illis, scilicet mulieribus, dicens: Avete. IIlae autem accesserunt, et ienuerunt pedes ejus.
Tertio autem, eodem die apparuit Petro. Quod quia factum sit, hic dicitur : qualiter, et quando, et ubi non invenitur, nisi quod scitur quod ideo inter Apostolos primo apparuit Petro, ne desperaret ex negatione.
" Et ipsi, "
Scilicet duo discipuli, " narrabant, " toti illi congregationi, " quae gesta erant in via, " de confabulatione et interpretatione Scripturarum: " et quomodo, " in hospitium declinantes, recumbentes " cognoverunl eum in factione panis. "
Et haec est quarta apparitio, eodem die Resurrectionis facta.
" Dum autem haec loquuntur, stetit Jesus in medio eorum, et dicit eis: Pax vobis: ego sum, nolite timere.
Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre. "
Hic agit de quinta apparitione, quae facta est eodem die, scilicet, ipsa die Resurrectionis.
Hic autem tria dicuntur: qualiter scilicet apparuit, qualiter turbatos confortavit, qualiter se vere resurrexisse probavit.
De primo dicit tria, scilicet, qualiter venit, qualiter communiter se eis ostendit, quam benigne salutavit.
Dicit igitur: " Dum autem haec," gaudia duplicis apparitionis, " loquuntur, " et unus aliis exponeret, et aliter alia gaudia referret : quia semper de se tractantibus adest Dominus : " Jesus " qui materia erat sermonis. Jesus enim, ut dicit Reatus Bernardus, erat eis mel in ore, melos in aure, et in corde jubilus. Dicit etiam Psalmus cxviii, 103 : Quam dulcia faucibus meis eloquia tua ! Super mel ori meo. De secundo autem, Cantic.
II, 14: Sonet vox tua in auribus meis : vox enim tua dulcis. De tertio dicit, Psal. lxxxviii, 16: Bealus populus quiscit jubilationem. Job, VIII, 21: Impleatur risu os litum, et labia tua jubilo.
Jesus ergo qui sic corde, et ore, et aure sonabat et insonabat inter eos,
" Stetit in medio eorum. "
Intellige, quod sicut dicitur, Joan. xx, 24 : Thomas unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus. Fuit tamen cum eis quando duo discipuli de Emmaus castello supervenerunt, sed statim egressus fuerat ad actus suos agendos: et alii sifnul remanserant. Et ideo illa visione est privatus. In Sanctorum enim congregatione semper invenitur Dominus. Unde Beatus Bernardus : " Falleris, Thoma sancte, si " putas te invenire Jesum extra congre-" gationem Sanctorum. " Psal. ex, 1 et 2 : In consilio justorum et congregatione magna opera Domini.Stetit ergo, qui jam per mortalitatis passiones inclinari non potuit. Stetit, qui jam totus ad caelum directus fuit. Stetit, qui omnem virtutis et justitiae rectitudinem implevit. Stetit, qui nihil umquam curvitatis in seexhibuit. Stetit, qui jam de hostibus perfecte lriumphavit.
De primo horum dicitur, Habacuc, iii, 6: Stetit, et mensus est lerram. Mensus enim fuit terram hujus mortalitatis et ponderis, ad caelestis gloriae immortalitatem. Ad Roman. VI, 9 : Christus resurgens ex mortuis, jam non moritur: mors illi ultra non dominabitur.
De secundo, Psal. v, 5 : Mane adslabo tibi, et videbo quoniam non Deus volens iniquitatem tu es. Mane enim surgenlis aurorae Resurrectionis sic Patri adstitit, quia totus ad caelestis Patris voluntatem directus fuit.
De tertio dicitur, Cantic. II, 9 : En ipse stat post parietem nostrum, hoc est, post corporis nostri fragilitatem, implens et ostendens omnem virtutis et rectitudinis justitiam. Matth. III, 15 : Sic decet nos implere omnem justitiam.
De quarto dicitur, Joan. I, 26 : Medius vestrum stetit, quem vos nescitis. Nos enim nescimus nisi infirmos et cui vos in peccatis. Et rectitudinem ejus qui solus in medio vestrum stetit, qui peccatum non fecit, nec est inventus dolus in lingua ejus, miramur quidem : sed non plene tantam in nobis cognoscimus perlectionem.
De quinto dicitur, Sapient. XI, 3, de ipso et suis : Slelerunt contra hostes, et de inimicis se vindicaverunl. In illo enim statu quaerit commilitones. Psal. XCIII, 16 : Quis consurget mihi adversus malignantes, aut quis stabit mecum adcersus operantes iniquitatem ?
Sic ergo " stetit Jesus in medio " discipulorum, in medio virtutis. Patris, et hominum. In medio quidem discipulorum, ut sine personarum acceplione aequalem curam omnibus impenderet. In medio autem virtutis, ut omnem perfectionem virtutis se altigisse demonstraret. In medio Dei et hominum, ut se mediatorem Dei et hominum esse comprobaret.
De primo quidem dicitur, Joan. xx, 19 : Venit Jesus, et stetit in medio eorum, scilicet discipulorum suorum. Sapient. VI, 8 : Pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est illi de omnibus. Docuit autem per hoc, ut in medio semper haberent fidei praedicationem, et sacramentorum dispensationem. Jacob.
II, 1 : Nolite in personarum acceplione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriae. Deuter. I, 17 : Ita parvum audietis ut magnum, nec accipietis cujusquam personam, quia Dei judicium est.
De secundo dicitur, Luc. IV, 30 : Jesus autem transiens, per medium illorum ibat. Transiens enim Dominus Jesus inter peccatores hujus vitae, semper attigit medium virtutis, quod est medium hominum, hoc est, ad quod nati sunt homines. Et hoc docuit Isaias, xxx, 21 : Audienl verbum post tergum monentis : Haec est via, ambulate in ea : et non de-clinetis neque ad dexteram, neque ad sinistram : quia
Medio tutissimus ibis .
De tertio dicitur, ad Galat. III, 20: Mediator unius non est : Deus autem linus est. I ad Timoth. II, 5: Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus. Unde talem mediatorem se non habere deplanxit Job, dicens : Non est qui utrumque valeat arguere, et ponere manum in ambobus . Sic dicitur, ad Hebr,
IX, 11: Christus assistens pontifex futurorum honorum. Et ibi dicit Glossa : Assistens Patri, et assistens nobis. Patri ad intercedendum: nobis autem ad miserendum. Sic advocat pro nobis, quia advocatus medius est inter reum et judicem. 1 Joan. II, 1 et 2 : Advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum: et ipse est propitiatio pro peccatis nostris.
His igitur modis " stetit Jesus in medio eorum, "
" Et dicit eis: Pax vobis. "
Eulogium salutationis praemittit ad suos. In cujus signum, Pontifex quando primo se convertit ad populum, " Pax vobis, " dicit: quia ille specialis est Vicarius Jesu Christi.
Pacem autem sexiuplicem exhibuit Deus suis. Pax enim est, sicut dicit Augustinus, concordia fruendi vel ulendi Deo vel invicem in Deo.
Prima pax est ablatio ejus, quod hanc concordiam impedit. Et hoc est peccatum. Et ideo dicit Apostolus, ad Roman.
I, 7 : Gratia vobis et pax a Deo, Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Ubi dicit Glossa, quod pax est reconciliatio ad Deum. Luc. II, 14: Et in terrapax hominibus bonae voluntalis. Tertio modo, pax est concordanlia ad proxlmum. Ad Ephes, II, 14: Ipse est pax nostra, qui fe-cit utraque unum. Quarto, pax est tranquillitas conscientiae. Job, v, 24 : Scies quod pacem habeat tabernaculum luum, hoc est, conscientia tua.
Et de hac quadruplici pace Dominus, Joan. xrv, 27 : Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: non quomodo mundus dat, ego do vobis. In hoc enim quod dicit: Pacem relinquo vobis, remissionem peccatorum intclligit. In hoc autem quod dicit : Pacem meam do vobis, intelligit reconciliationem ad Deum. In hoc autem quod dicit: Non quomodo mundus dat, supple, pacem, ego do vobis: intelligit reconciliationem ad proximum, ut in una charitate diligant Deum: quod mundus dare non potest. In hoc autem quod dicit: Ego do vobis, intelligit mentis tranquillilatem, quam ipse solus donare potest.
Quinta pax, est securitas ad Deum et ad coelestia. Judicum, VI, 24: aedificavit Gedeon altare Domino, vocavilque illud, Domini Pax, usque in praesentem diem. Haec enim pax, est securitas qua homo securus gaudet de arrha caelestium. Maxime cum jam carnes agni comedit, et azymos panes sinceritalis et verilatis.
Sexla pax, est abundantia suavitatis divinae, ex qua non sentitur bellum tentationum, ex redundantia divinae suavitatis. Ad Philip.IV, 7 : Et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda veslra et inlelUgentias veslras.
Istis, ut ita dicam, pacibus, homo ita a Deo repletur, quod etiam inter persecutores bella non sentit. Matth. x, 16 : Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Inter dentes enim luporum, homo pacem habet. Pacem autem non sic dat mundus. Haec est pax extra, et non secura, et cum conscientiae bello. De exteriori pace (quando homo in peccatis non impugnatus pacem habet) dicitur in Psalmo lxxii, 3 : Zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns. Non secura autem est. I ad Thessal. v, 3 : Cum dixe-rint: Pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interotis, hoc est, cum conscientiae bello. Sapient. XIV, 22: In magno viventes inscientiae bello, lot et iam magna mala pacem appellant.
De his tribus pacibus dicitur, Ezechiel,
XIII, 10 : Deceperunt populum meum, dicentes: Pax, et non est pax. Isa. lvii, 21: Non est pax impiis, dicit Dominus.
Primis ergo sex modis dicit: Pax vobis.
" Ego sum. "
. Tangit pacis rationem. " Ego sum, " hoc est, qui verum esse habui semper secundum deitatem, et non attigi secundum humanitatem : quia de caetero nihil abjicio ab esse in praeteritum, et nihil exspecto in futurum. Exod. III, 14 : Ego sum qui sum. Sic dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos. Per hoc ergo assecurat discipulos, quod vcrum esse attingere debeant. Et ideo subjungit:
" Nolite timere, "
Etiam obviantibus periculis. Matth. x, 28 : Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. Isa. LI, 12: Quis tu, ut timeres ab homine mortali? I Machab. II, 62 et 63: A verbis viri peccatoris ne timueritis, quia gloria ejus stercus et vermis est: hodie extollitur, et cras non invenielur, quia conversus est in terramsuam. Nolite etiam timere aliquid insolitum apparens circa me. Hoc enim totum pro vobis factum est : et ideo " nolite timere. " Psal. xlv, 3 : Propterea non timebtmus dum turbabitur terra, et transferentur montes in cor maris. Nolite etiam timere mundum. Joan. XVI, 33: Confidile, ego vici mundum. Joan. XIV, 27 : Non turbetur cor vestrum neque formidet.
" Conturbati vero et conterriti, etc. "
Secundum est, ubi ostenditur, quod humana fragilitas, eliam id ad quod facta est, sustinere non poterit. Ad Resurrectionis enim gloriam facta est, et ad illam conturbatur: sicut ad rem excedentem vires nostrae cognitionis, sive comprehensionis. Et hoc significatum est, Matth. xvn, 6, et Luc. IX, 28 et seq., ubi discipuli videntes claritatem tr ansfigurati Domini in monte, ceciderunt in terram.
Et ostenditur per hoc quod dicit : " Et conterriti, " hoc est, simul territi de magnitudine rei visae, quam cor miserum et inops sustinere non potuit: et ideo in seipso tremebat et terrebatur. Ad Hebr. XII, 21: Ita terribile erat quod videbatur. Moyses dixit: Exterritus sum et tremebundus. Et hoc significatum est, Daniel. x, 16: Domine mi, in visione tua dissolutae sunt compages meae, et nihil in me remansit virium.
" Existimabant se. "
Existimatio judicium est aeslimativae virtutis, ponderantis sensibilia per ea quae sensibilibus videntur esse adjuncta : quia isti prae admiratione et terrore, ad rationis actum venire non poterant. Existimabant autem se " spiritum videre. " Et hujus causa fuit, quia januis clausis intravit. Hunc autem spiritum putabant assumpta specie corporis, et reflexa ad oculos eorum apparuisse : quia spiritus per se non sunt visibiles. Job, IV, 15 et 16 : Cum spiritus, me praesente transiret,... stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum, imago coram oculis meis.
" Et dixit eis: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra?
Videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum : palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.
Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes. "
" Et dixit eis, " Dominus discipulis.
Quatuor autem ponit hic: Resurrectionis suae argumenta per ordinem : tria in exteriori sensu, ad interiorem rationis actum ordinata: quartum autem, in illuminatione rationis, in perceptione Resurrectionis per Scripturarum intellectum.
Tria autem quae sunt in sensu, sic sunt multiplicata, quod unum est in visu, secundum autem in visu et tactu, et terlium in gustu. Et haec per ordinem sunt in littera.
Horum autem primum veram demonstrat corporis speciem : secundum autem vivi corporis proprietatem : et tertium vitae naturalis veritatem.
In primo autem argumento duo sunt: in quorum primo depellit turbationem, quae cognitionem veram impedit: in secundo ipsum ponit argumentum.