MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum niteret secundum statum illum ea puritate, scilicet qua sub
Deo nequit major intelligi ?
Secundum hoc quaeritur, utrum beatissima Virgo niteret secundum statum illum ea puritate, scilicet qua sub Deo major nequit intelligi?
Et videtur, quod non : quia
1. Etiam ipsa post in statu gloriae nitebat majori puritate, et tamen sub Deo.
2. Item, Omnes sancti patriae in sua puritate plus videntur appropinquare puritati patriae quam quaecumque puritas viae : illa enim sufficit ad hoc ut possint primam lucem per speciem videre : haec autem non ita : ergo Virgo beatissima non nitebat summa sub Deo puritate.
3. Item, Si dicatur, quod intelligitur secundum statum viae, adhuc non videtur, quod possit stare : quia anima Christi quae creatura fuit, in statu viae majori nitebat puritate quam beatissima Virgo.
Contra praedicta objicitur in hunc mo-
dum:
. 1. Puritas, ut videtur, sequitur naturam luminis vel luminosi, ut quod plus participat de natura lucis, plus habuit puritatis, ut summa lux vel summe luminosum, summe sit lucidum et purum, et ubi magis proprie et vere est proprietas lucis, ibi magis proprie et vere est natura puritatis et proprietas : unde cum lux sit corporalis et lux spiritualis, et ut dicit Augustinus super Genesim ad litteram, magis proprie dicatur lux spiritualis quam lux corporalis, erit etiam puritas corporalis et spiritualis : sed major puritas corporalis est secundum majorem convenientiam ad summam corporalem lucem, et secundum hoc aqua purior est terra, aer aqua, ignis aere, firmamentum quam ignis, caelum aqueum quam firmamentum, caelum empyreum quam aqueum. Et illud patet ad sensum. Similiter erit major puritas spiritualis secundum majorem convenientiam ad summam lucem spiritualem, quae Deus est, qui lux est in tenebris, in quo tenebrae non sunt ullae . Secundum hoc igitur purior est anima sensibilis quam vegetativa, rationalis quam sensibilis, rationalis angelica quam rationalis humana secundum naturam. Secundum gratiam autem, quae est quasi lumen creatum procedens a luce increata, ubi major est participatio, ibi major ad primam lucem
appropinquatio : ergo ubi gratia in summo, ibi appropinquatio in summo et puritas in summo. Sed in beatissima Virgine respectu omnium aliarum creaturarum non unitarum fuit gratia in summo : ergo appropinquatio in summo ad primam lucem: ergo puritas in summo.
2. Item, I ad Timoth. I, 5 : Charitas est de corde puro. Ergo ubi charitas in summo, ibi puritas in summo : sed in beatissima Virgine, ut ostensum est supra, fuit charitas in summo : ergo puritas in summo.
3. Item, Effectus hierarchicae actionis sunt purgare, illuminare, et perficere : sed beatissima Virgo fuit summe illuminata et perfecta : ergo in summo purgata : ergo in summo pura.
4. Item, Ad dationem doni supremi sequitur collatio omnium inferiorum, juxta illud Apostoli ad Romanos, viii, 32 : Qui proprio Filio sua non pepercit, etc, quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit? sed Deus beatissimae Virgini summum donum donavit cujus pura creatura capax fuit, scilicet Dei maternitatem : ergo et summam puritatem.
5. Item, Dionysius dicit, quod superiores habent proprietates inferiorum cum excellentia : unde Seraphim qui excellit charitate, excellit omnibus donis inferiores omnes : ergo et beatissima Virgo cum excellit Seraphim in charitate, excellit etiam puritate.
6. Item, Cantatur in prosa Pentecostes : " Tu purificator omnium flagitiorum Spiritus. " Ergo effectus Spiritus sancti est purificatio, finis et effectus purificationis est puritas : sed beatissima Virgo super omnem creaturam habuit Spiritum sanctum, juxta illud Lucae, I, 35 : Spiritus sanctus superveniet in te. Glossa : " Quod numquam in aliquem venit, veniet in te. " Ergo in summo fuit pura.
7. Item, Virginitas est puritas cordis, fides est virginitas mentis : sed beatissima Virgo virginitatem habuit in summo et etiam fidem : ergo et puritatem habuit in summo.
8. Item, Puritas est pars pulchritudinis : et pars proportionabilis non debet esse minor suo toto : ergo ubi pulchritudo in summo, ibi puritas in summo : sed beatissima Virgo fuit in summo pulchra : ergo et pura in summo. Minor patet per figuras ipsius. De Rebecca, quae figurabat ipsam, dicitur, quod fuit puella decora nimis, virgo pulcherrima. Item, Esther, II, 15 : Erat formosa valde, et incredibili pulchritudine, omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur. Item, Idem patet per Judith ei Rachel.
9. Item, Puritati sive munditiae cordis attribuitur videre Deum, juxta illud Matthaei, v, 8 : Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Et illud : " Da purae mentis oculos in te defigere. " Sed beatissima Virgo in summo vidit Deum : ergo in summo habuit purum oculum.
10. Item, Ponamus secundum statum viae, quod anima beatissimae Virginis sine omni additione gratiae vel gloriae separetur a corpore, constat quod tunc deiformissima esset in puritate : sed eamdem habuit in corpore : ergo et tunc super omnes creaturas nitebat puritate.
11. Item, Quod non obstat, quod sua puritas non plene apprehendat per speciem lucem increatam., hoc videtur per simile. Videmus enim, quod quandoque major lux minus illuminat, et minor lux magis illuminat, propter conjunctionem cum aere obscuro vel claro : unde quandoque illuminat magis luna in nocte, aere puro, quam sol in die cum aere obscuro : et tamen improportionabiliter est major lux solis quam lunae. A simili ergo non videtur inconveniens, si major lux gratiae in subjecto passibili conjuncto corpori passibili et sig. gosso, minus immu- tat et movet actualiter, quam minor lux gloriae in subjecto impassibili et glorioso. Ex his igitur omnibus videtur et probatur etiam, quod simpliciter verum sit,
quod beatissima omnium Domina, etiam in statu viae, super omnem creaturam ea puritate nitebat, qua sub Deo major nequit intelligi .