CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Secunda ratio principalis, qua Doctor probat productionem esse in divinis, est ibi: Secundo principaliter ad conclusionem, etc.
Et pro intelligentia hujus rationis quae est satis difficilis, aliqua sunt notanda. Primo declarabo terminos, postea declarabitur ratio de verbo ad verbum. Dico ergo quod Intelligentia aliquando accipitur pro portione superiori intellectus, quae tantum respicit aeterna, et sic Angeli dicuntur Intelligentiae ut uniti aeternis per actum intelligendi. Aliquando accipitur pro intellectu informato cognitione objecti. Aliquando pro cognitione sola producta. Et hoc dupliciter, scilicet vel pro notitia sive cognitione producta non in se subsistente, sed tantum habente esse in intellectu producente et realiter perficiente ipsum, cujusmodi est in nobis ; vel pro notitia in se subsistente et per se stante, et talis intelligentia accipitur in proposito, quae nihil aliud est nisi Filius sive Verbum divinum.
Secundo est notandum, quod memoria aliquando accipitur pro potentia memorativa, quae est intellectus, ut patet a Doctore in quarto dist. 45. et hoc modo non accipitur hic. Aliquando accipitur pro principio productivo notitiae actualis, et sic memoria includit tantum intellectum et objectum perfecte praesens ut duo principia partialia respectu notitiae genitae, et insimul sunt unum totale, et tale proprie dicitur memoria.
Tertio est notandum, quod differentia est inter principium productivum quod,
et principium productivum quo, et hoc loquendo in divinis ad intra. Nam principium productivum quod semper distinguitur realiter a producto, ut Pater in divinis qui est principium quod, distinguitur realiter a Filio. Principium vero quo (quod est ipsa memoria) tantum distinguitur, vel ratione vel ex natura rei a Filio, et idem principium quo ut in Patre est ratio communicandi se Filio. Eadem ergo memoria ut in Patre dicitur principium communicativum sui, et ut in Filio dicitur communicatum, et in divinis inter communicans et communicatum tantum est distinctio rationis.
Quarto est notandum , quod in nobis objectum aliquando tantum habet esse in intellectu, et in notitia ejusdem objecti secundum quid, quia quando est praesens intellectui tantum per speciem intelligibilem, tunc est praesens tantum secundum quid, et similiter quando intelligitur, ut sic praesens habet esse secundum quid in tali cognitione abstractiva, et ultra hoc semper est differens, vel ab utroque quando objectum non est ipsemet intellectus, vel saltem a notitia intuitiva quae semper distinguitur realiter ab objecto. Si vero objectum sit in se praesens tam intellectui quam notitiae productae, habebit esse simpliciter ibi, cum non sit ibi secundum similitudinem tantum, sed secundum propriam existentiam ; tamen habet esse differens realiter vel ab utroque, quando scilicet ipse intellectus non est objectum sui, vel saltem a notitia intuitiva quae semper distinguitur realiter. In Deo autem essentia divina et est perfectissime praesens intellectui paterno, et perfectissime existens in intelligentia, id est, in Verbo divino, et non realiter differens nec ab intellectu paterno, nec ab intelligentia, scilicet a Filio sive Verbo , imo ut in Verbo , dat esse simpliciter illi. Dicit ergo sic : Objectum ut in memoria, id est, ut pars memoriae (quae ut dixi, consislit ex intellectu et objecto praesente,) producit seipsum ut est in intelligentia, id est, quod communicat seipsum, ut est in intelligentia, id est, ut est in Verbo habet esse proprie communicatum, et in Patre est ratio communicandi se, et hoc est quod dicit : Vel est ratio producendi seipsum, ut est in intelligentia, referendo scilicet quod ut est in Patre est ratio communicandi, et ut in Filio habet esse communicatum.
Sequitur : Quod autem objectum, etc. Clarum est ex dictis, quod si memoria esset perfecta (quae tunc est, quando scilicet objectum et intellectus sunt simpliciter idem, et objectum perfectissime praesens intellectui) et intelligentia perfecta, id est, notitia genita sive Verbum sive Filius, quae notitia tunc est perfecta, quando objectum est simpliciter idem cum tali notitia genita. Ergo ablata omni imperfectione, etc. objectum simpliciter idem memoriae gignet, id est, quod intellectus et objectum, ut sunt simpliciter idem constituentia perfectissimam memoriam, gignet, id est communicabit, ut partiale communicativum aliquid, id est, seipsum, in intelligentia, id est, in Filio sive Verbo, cui Filio sive intelligentiae, est simpliciter idem, et sic habeo propositum, quod est ibi productio, quia essentia divina non posset communicari Filio nisi per productionem Filii, sicut nec natura humana potest communicari, puta Francisco, nisi producendo suppositum cui communicetur, et sic patet evidentia argumenti.
(b) Tertia ratio principalis est ibi: Praeterea tertio sic : In qualibet conditione entis,etc. Pro intelligentia hujus litterae praemitto aliqua. Primo, quod conditiones entis de quibus Doctor nunc intendit, sunt communiter passiones disjunctae ipsius entis: quarum quaedam includunt perfectionem sine imperfectione aliqua ; quaedam vero necessario includunt imperfectionem. Exemplum primi : Causativum, productivum, independens, infinitum intensive, et hujusmodi ; patet quod ista non includunt necessario aliquam imperfectionem, alias non essent formaliter et perfectissime in primo ente. Exemplum secundi : Causabile, dependens, finitum positive, necessario includunt imperfectionem, ideo istae non possunt formaliter esse in primo ente. Secundo praemitto quod dicit Doctor quod quando ens dividitur per opposita, alterum dividentium est perfectionis in ente, alterum imperfectionis. Hoc dictum non debet absolute intelligi, quia non verificatur in multis dividentibus ens per opposita ; patet quia productivum dicit perfectionem simpliciter, et tamen producibile non necessario includit imperfectionem, patet de Filio Dei qui est vere producibilis. Aliqui ergo exponentes Doctorem in isto passu dicunt, quod hoc non debet intelligi de dividentibus ens per oppositum relativum, sed de dividentibus ens per oppositum contrarie, contradictorie et privative, quia tunc communiter unum dividentium est perfectionis simpliciter, aliud vero imperfectionis.
Deinde addit Doctor quod in qualibet conditione entis, quae non est ex ratione sua imperfecta, necessitas est simpliciter perfectionis, igitur improducliva, quia illud non dicit ex se imperfectionem ; et patet, quia sicut necessarium est conditio perfectionis in ente inquantum ens, ita etiam est perfectionis in quolibet dividente ens, quod non est ex se necessario imperfectum, sive limitatum. Sicut enim quando ens dividitur per opposita, altorum dividentium est perfectionis in ente, alterum imperfectionis, ita in quolibet, quod est imperfectionis cujuslibet divisionis illud membrum est possibile, quod est perfectionis est necessarium. Producens autem inquantum tale non includit imperfectionem ; ergo producens non est perfectum in ratione producentis, nisi sit necessario producens. Producens autem primum non potest esse necessario producens aliud a se ad extra ; ergo ad intra, quod est propositum.
In ista littera sunt multa dubia. Primo in hoc quod dicit, quod in dividentibus ens immediate communiter unum membrum est perfectionis et reliquum imperfectionis.
Contra, primo quia ens prima sui divisione dividitur per quantum et non quantum, ut patet a Doctore in Quolib. q. 3. et tamen ens non quantum nullam imperfectionem dicit, ut patet de relationibus divinis secundum ipsum.
Secundo, si ens quantum ex se nullam includit imperfectionem, sed tantum perfectionem ; ergo quodlibet ens quantum erit perfectionis simpliciter, et sic lapis erit perfectionis simpliciter.
Respondeo ad primum, quod Doctor lantum loquitur de dividentibus ens quantum, ut patet.
Dico ad secundum, quod lapis potest considerari dupliciter. Primo ut suppositum substantiae limitatae, et sic repugnat sibi perfectio simpliciter. Secundo ut suppositum entis quanti, et sic non reputat sibi perfectio simpliciter, quia nec enti quanto, hoc patet a Doctore praesenti dist. p. 2. q. 1. et dist. 8. et in Quolib. q. 5.
Secundo dubitatur circa eamdem conclusionem, quia productivum et producibile dividunt immediate ens quantum, et tamen producibile non necessario includit imperfectionem, patet de Filio Dei. Secundo causativum univoce et causabile univoce dividunt ens transcendenter, et tamen causabile univoce est tantae perfectionis quantae causativum, cum sint ejusdem naturae.
Respondeo ad primum, quod producibile ut producibile includit imperfectionem, cum semper includat possibilitatem. Et cum dicis de Filio Dei, dico quod ut est suppositum producibilis non repugnat ei aliqua imperfectio ; ut vero est suppositum in natura divina, ullam includit imperfectionem. Accidit enim producibili ut producibile, quod sit suppositum in natura divina, sicut etiam homini inquantum suppositum substantiae genericae non repugnat esse insensibilem, ut suppositum tamen naturae intellectualis repugnat sibi. Dico secundo quod productivum, aut comparatur ad producibile alterius naturae, aut ad producibile ejusdem naturae singularis. Secundo modo producibile est ejusdem perfectionis, nec hoc modo sunt proprie dividentia ens quantum. Primo modo necessario includit imperfectionem.
Ad aliud dico quod causabile, posito quod sit ejusdem naturae specificae cum causalivo, semper includit imperfectionem, quia possibilitatem, et potentialitatem, et dependentiam.
Secundo principaliter dubitatur circa aliud dictum Doctoris, videlicet quando dicit supra in praedicta littera, quod in qualibet conditione entis quae non est ex ratione sua imperfecta, necessitas est simpliciter perfectionis. Ista littera potest habere duplicem sensum, primum quod illud quod non includit imperfectionem aliquam, sit formaliter necessarium in se. Secundum, quod illud quod nullam imperfectionem includit in ratione superaddita entitati perfectae, sicut esse productivum, causativum, quae nullam imperfectionem includunt, ita quod productivum includit necessitatem producendi, etc.
Contra primum sensum occurrit dubium, quia relatio in divinis nullam includit imperfectionem, et tamen non est formaliter necesse esse, sed tantum identice, ex hoc quod identificatur cum essentia divina, ut patebit infra praesenti distinct.
Dico, quod dictum Doctoris debet intelligi, quod illud includit perfectionem non includendo necessario imperfectionem; modo relatio divina etsi nullam includat imperfectionem formaliter, tamen non includit aliquam perfectionem formaliter. Contra secundum sensum arguit Alphonsus Toletanus in primo distinct. 2. et dicit quod ista positio est nimis periculosa, quia tunc sequeretur quod cum Deus sit perfectissimum productivum, necessario produceret creaturam, quod est inconveniens.
Dico breviter, quod dictum Doctoris debet sane intelligi, et verum est quod ex quo esse productivum dicit perfectionem, sine imperfectione aliqua includit necessitatem producendi, sed non sequitur modo, includit necessitatem producendi ; ergo includit respectu cujuscumque producibilis. Sufficit enim, quod perfectissimum productivum includat necessitatem producendi saltem respectu alicujus producibilis, sicut etiam dicimus quod perfectissima voluntas de necessitate includit actum amoris, sed non circa quodcumque amabile, sed tantum circa summum amabile, ut probat Scotus infra dist. 10. et in Quolib. quaest. 16. Dico secundo, quod productivum quod ex se nullam includit imperfectionem, dicit necessitatem producendi. Hoc verum est, ut comparatur ad productionem, quae nullam imperfectionem includit tam ex parte principii productivi quam ex parte producti, cum ergo in entibus reperiatur summum productivum, ergo et summa productio ; sed non potest esse summa productio nisi terminetur ad summum producibile, cum productio capiat denominationem a producto, et sic tale productivum includit necessitatem producendi, et sic debet Doctor intelligi. Ut vero productivum comparatur ad productionem necessario includentem imperfectionem ex parte producti, patet quod non includit necessitatem producendi, et sic ut productio divina comparatur ad creaturam, necessario includit imperfectionem ex parte creaturae, et ideo Doctor optime se limitat in littera, quando dicit quod non est producens perfectum in ratione producentis nisi sit necessario producens, producens autem primum non potest esse necessario producens aliud a se ; ex hoc dicit, quia talis productio necessario includeret imperfectionem, ut vero comparatur ad intra nullam imperfectionem includit.
Si dicatur, quod prima causa secundum Philosophos necessario producit aliud a se, et tamen talis productio non erit perfectissima, imo includit imperfectionem cum terminetur ad productum limitatum et dependens. Dico secundum Doctorem infra dist. 8. quaest. ultima, et 2. dist. 1. q. 3. quod est implicatio contradictionis, primam causam producere, aliud de necessitate naturae.
(c) Quarta ratio principalis Doctoris est ibi: Praeterea quarto sic : Relationes oppositae.
Pro intelligentia litterae nota, quod eadem natura creata potest fundare in se aliquas relationes secundi modi, quae ponuntur 5. Metaphysicae, cap. de Ad aliquid, ut sunt omnes relationes quae non requirunt naturam esse communicativam in se et communicatam ; sive quae non requirunt naturam esse rationem formalem communicandi se alicui supposito, et eamdem esse terminum formalem productionis suppositi, quod idem est quod eamdem naturam esse actu communicatam ; sed tantum istae relationes respiciunt aliquid aliud a natura ut productum ab illa et receptum in illa, sicut sunt multae relationes movenlis et mobilis quae possunt fundari in eodem simpliciter, sed respectu tertii, sic intelligendo quod idem non potest movere se absolute ; sed sic intelligendo quod idem ut comparatur ad effectum quem producit et ad quem est in potentia receptiva, et sic idem potest esse fundamentum relationis moventis et mobilis. Nam ut producit effectum in seipso, tunc habet relationem moventis, ut vero recipit illum habet relationem mobilis, et sic duae relationes vere reales secundi modi possunt fundari in eadem natura.
Si dicatur, quod relationes reales oppositae sunt inter extrema realia realiter distincta, sed idem realiter non potest distingui a seipso ; ergo, etc. Dico, quod haec materia requirit prolixiorem tractatum, ideo differatur usque ad distinctionem 27. hujus primi, ubi Doctor aliqualiter pertractat hanc difficultatem, et aliqualiter exposui super 25. distinctionem secundi. Sed pro nunc sufficiat quod duae relationes oppositae secundi modi possunt fundari in eadem natura, ut relationes moventis et mobilis; non tamen relationes producentis et producti possunt fundari in eadem natura creata, quia eamdem naturam posse fundare hujusmodi relationes, est ipsam per productionem esse sui communicativam sive rationem formalem communicandi se alicui supposito, et similiter per productionem esse actu communicatam. Nam inquantum fundat relationem producentis, est esse communicativam sive rationem formalem communicandi se; et inquantum fundat relationem producti, est ipsam esse communicatam producto, et tunc de necessitate erit in duobus suppositis, quia, ut communicativa sui, erit in supposito producente, et ut communicata, erit in supposito producto ; modo una natura numero in creaturis non potest esse in duobus suppositis, et hoc propter imperfectionem et limitationem talis naturae.
His declaratis infert Doctor intentum principale, videlicet quod eadem natura divina potest immediate fundare relationes producentis et producti, et est quodammodo argumentum a fortiori. Nam si natura creata eadem potest fundare duas relationes oppositas secundi modi, licet cum imperfectione naturae, quia imperfectionis est fundare relationem moventis et mobilis, quia ut fundat relationem mobilis includit potentialitatem receptivam alicujus secundum quod formaliter dicitur mobilis. Cum ergo relationes producentis et producti, quae pertinent ad eumdem modum relativorum non includant ex se aliquam imperfectionem in fundamento, sequitur a fortiori quod natura divina quae est perfectissima, poterit immediate fundare relationes producentis et producti, et si sic, sequitur quod productio erit in divinis.
(d) Confirmatur ratio. Haec est bona confirmatio et stat in hoc: infinitas divinae essentiae, sive illimitalio ejusdem, incomparabiliter plus excedit quamcumque aliam illimitationem, quam repugnantia quarumcumque relationum secundi modi excedat repugnantiam quarumcumque aliarum ejusdem modi.
Ut hoc intelligatur, pono dictum Doctoris in 25. dist. 1. et alibi, quod aliquae relationes non sunt repugnantes, neque in eadem natura, neque in eodem supposito, ut relationes moventis et moti, quia idem suppositum numero potest movere se, ut probat Doctor in isto
primo dist. 3. quaest. 7. et in 2. dist. 2. quaest. 10.
Aliae sunt relationes, quae non repugnant in eadem natura, sed bene in eodem supposito ut relationes producentis et producti, quae possunt immediate fundari in natura divina, sed non in eodem supposito, quia relatio producentis fundatur in producente, et relatio producti in producto.
Aliae sunt relationes ejusdem modi, repugnantes in eodem supposito et in eadem natura numero, ut relationes causantis et causali, et hoc, quia causa semper producit aliud in natura ; suppositum enim causatum dicit simpliciter aliam naturam, saltem numero distinctam a natura suppositi causantis. Omnes istae relationes pertinent ad secundum modum. Repugnantia ergo relationum causantis et causati est major repugnantia quam repugnantia relationum producentis et producti, et moventis et mobilis: patet, quia relationes causantis et causali repugnant in eodem supposito et in eadem natura; relationes vero producentis et producti repugnant tantum in eodem supposito et non in eadem natura, et relationes moventis et mobilis adhuc minus repugnant, quia non repugnant, nec in eadem natura, nec in eodem supposito.
Dicit ergo Doctor quod illimitatio essentiae divinae plus excedit omnem aliam Humilationem, (cum in infinitum excedat, nam inter finitum et infinitum est distantia simpliciter infinita, ut patuit supra a Doctore q. 1. praesentis d.) quam repugnantia relationum secundi modi excedat repugnantiam aliarum relationum ejusdem modi, hoc patet. Si ergo natura creata, quia aliqualiter illimilala potest fundare relationes oppositas secundi modi ut relationes moventis et mobilis, quanto magis natura divina quae est in infinitum illimilatior omni illimitatione creata, poterit fundare relationes producentis et producti, quae (ut dixi) ex sua ratione formali non repugnat simul esse in eadem natura, licet repugnet simul esse in eodem supposito, et hoc est quod Doctor intendit.
(e) Confirmatur etiam ratio, etc. Hic quidam sic exponunt, quod relationes secundi modi aequaliter contradicunt, sed non aeque distant, dicentes quod inter contradictoria est major et minor distantia: sed quidquid sit de ista distantia, parum curo. Dico tamen, quod dictum Doctoris sic debet intelligi, quod omnes relationes secundi modi aequaliter contradicunt, patet de omnibus, quia sicut impossibile est quod idem sub eadem ratione et respectu ejusdem, sit causa et causatum, et efficiens et effectum, sic est impossibile quod idem sub eadem ratione et respectu ejusdem sit movens et mobile. Licet enim idem realiter possit esse movens et mobile, non tamen idem sub eadem ratione et respectu ejusdem ; patet, quia voluntas ut est movens, accipitur ut est in actu virtuali: ut vero est mota accipitur ut est in potentia formali sive receptiva effectus producti, sed est impossibile quod eadem ut in actu virtuali sit movens et mota.
Et quod dicit : Sed aliquae relationes secundi modi non includunt contradictionem, hoc non debet referri ad eumdem modum contradictionis quem posuit, quia aequaliter omnes repugnant, sed magis debet referri ad fundamentum absolutum, videlicet quod aliquae relationes, quae includunt contradictionem ; respectu unius et ejusdem, et sub eadem ratione considerata, non tamen includunt contradictionem, quin possint fundari in eadem nalura numero, ut relationes moventis et mobilis non contradicunt in eadem natura; ergo nec relationes producentis et producti contradicunt in eadem natura, licet in eodem supposito ; aliquae tamen magis repugnant et minus repugnant, ut dixi supra, et sic patent rationes Doctoris, quae sunt valde singulares.