IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Circa istam distinctionem possunt multa quoeri, etc. Fundamentum relationis sacramentalis potest dici, vel unctio simul cum verbis, (quod probabilius judico, ) vel unctio sola, caeteris se habentibus, tanquam circumstantiis fundamenti. Et hunc modum tenendo, Doctor assignat unam rationem, seu descriptionem Sacramenti Confirmationis, in qua summarie et explicite comprehendit essentiam, et per se requisita ad hoc Sacramentum.
(b) Confirmatio, inquit, seu Sacramentum Confirmationis est unctio hominis viatoris, etc. In primis, ut haec definitio suo ordine explicetur, et incipiamus a nomine, dicitur hoc Sacramentum: Confirmatio, Unctio, et Sacramentum Chrismatis, impositio manuum. Dicitur Confirmatio ab effectu, quia est perfecta consummatio Baptismi et regenerationis, unde Clemens Romanus epist. 4. Cum autem regeneratus fuerit per aquam, et postmodum septiformi Spiritus gratia ab Episcopo confirmatus, quia aliter esse perfectus Christianus nequaquam poterit, etc. et lib. 3. constitut. Apostolic. cap. 17. Unguentum, inquit, est confirmatio professionis, etc. supple fidei, ubi loquitur de chrismate. Cyprianus epist.72. utrumque Sacramentum, tam Baptismi quam Confirmationis ad integram sanctificationem et nativitatem hominis Christiani conjungit. Unde Melchiades Papa ad Episcopos Hispaniae: Sed ita, inquit, conjuncta sunt hoec duo Sacramenta, ut ab invicem nisi morte proeveniente, nullatenus possint segregari, et unum sine altero rite perfici non potest, etc. Eucherius homil. in diem Pentecostes, utitur ipsa appellatione Confirmationis, sicut et Synodus Aurelianensis apud Gratianum dist. 5. Quam etiam vulgarem appellationem esse hujus Sacramenti docet Beda in Psal. 26. et ita Auctor Ordinarii Romani vocat, Wallefridus de rebus Ecclesiasticis, Concilium Cabilonen. cap. 27. Nicolaus I. in epist. ad Rodulphum Ritarisensem. Quod nomen magis est in usu apud Doctores Scholasticos, quia magis proprium, utpote desumptum ab effectu, qui soli huic Sacramento est proprius. Aliae autem appellationes, ut manus impositionis et unctionis, in aliis Sacramentis sunt in usu.
Unde Hincmarus Rhemensis in lib. de variis capitulis Ecclesiasticis, cap. 16. varios modos impositionis manus recte discernit: Nam non uno modo, inquit, semper manus impositio intelligitur, sed pro diversitate locorum, diversa significatione. Aliquando enim pro Confirmatione Neophytorum accipitur, ut in decretis Apostolicorum virorum Clementis, Urbani, Melchiadis expressum soepenumero reperitur; nunc pro ordinatione Sacerdotum, sive Diaconorum, juxta illud Apostoli ad Timotheum: Nemini cito manus imposueris;quod et Canones apertissime praescribunt ? Unde Innocentius III. in cap. unico de sacra Unctione: Per frontis, inquit, chrismationem manus impositio designatur, quae alio nomine dicitur Confirmatio, quia per eam Spiritus sanctus ad augmentum datur, et robur, etc. Est et reconciliatoria manus impositio, per quam haeretici paenitentes, sive excommunicati Sanctoe Romanoe Ecclesiae reconciliantur, de qua et canones similiter multa dicunt, etc. Fit etiam manus impositio super infirmos, juxta illud Evangelii: Super aegros manus imponent, etc. et infra : Sive autem manus impositio pro reconciliatione poenitendum, sive pro depulsione infirmitatis, vel diaboli, sive simplici benedictione hominibus impendatur, etc. iterari quoties opus fuerit, non prohibetur. Cum vero pro Confirmatione sine ordinatione impenditur, non jam pro sola oratione, sed etiam pro
Sacramento habenda est, quia Sancti Patres iterari prohibuerunt, etc. Manus autem impositio appellatur, Act. 8. et 19. quae appellatio frequentissima est apud Patres, sicut et unctionis et chrismatis, ut videre est apud citatos et alios Patres ; quae appellatio sumitur a materia proxima, quae est unctio, et remota, quae est chrisma, ut infra videbitur. Vide Origenem in cap. 6. ad Roman. Synod. Laodicen. can. 48. Fabianum Papam epist. 2. Damasum epist. 4. Augustinum lib. 2. contra litteras Petiliani, cap. 104. Innocentium I. epist. ad Decentium Eugubinum, cap. 3. Leonem I. epist. 88. et plures alios. Sequitur:
Seu Sacramentum Confirmationis, etc. Haec adjecta sunt pro expressa veritatis fidei declaratione, nempe Confirmationem esse Sacramentum legis novae. Hanc veritatem hujus temporis Sectarii, negant post Witclefum, ut videre licet apud omnes modernos controvertistas. Vide Lyndanum in lib. 4. Panopliae, cap. 26. et sequentibus, Bellarminum in libro de Confirmatione. Contrarium hujus est de fide, patet primo, Act. 8. Tunc imponebant manus super eos, et accipiebant Spiritum sanctum, etc. Act. 19. Et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus sanctus super eos, etc. Quibus verbis expresse habetur, quod Spiritus sanctus dabatur ab Apostolis, per manus impositionem, tanquam per signum sensibile, et caeremoniam, atque infallibiliter talem effectum significantem, quod sufficit ad rationem Sacramenti. Praeterea promissus fuit Spiritus sanctus Ecclesiae et fidelibus, Joelis 2. Act. 2. Joannis 7. et 14.
Respondent haeretici eam promissionem intelligendam esse de Spiritu sancto recepto in baptismate. Sed licet verum sit, quod recipitur Spiritus sanctus in Baptismo ad remissionem peccatorum, de ea tamen sola nequit intelligi promissio Christi specialis, ut patet Act. 8. et 19. In primo loco dicuntur baptizati Samaritani a Philippo, quo audito Jerosolymis miserunt ad eos Petrum et Joannem, ut imponerent manus super illos, et acciperent Spiritum sanctum; dicit enim textus : Nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu ; tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum sanctum. Cum vidisset autem Simon quod per impositionem manus Apostolorum Spiritus sanctus, etc, sic etiam Act. 19. dicuntur primum baptizari illi discipuli Joannis Baptistae, et mox per manus impositionem factam a Paulo, recepisse Spiritum sanctum, tanquam diversum donum, ab eo quod receperunt in baptismate.
Praeterea, non est dubium plurimos fuisse baptizatos, supposita communi sententia de Baptismo instituto ante passionem Christi, quod fuerint etiam baptizati Baptismo Joannis, quod perinde est apud haereticos: tamen Joannis 1. non loquitur Christus, ut exponit Evangelista, de Spiritu recepto in Baptismo, sed quem accepturi essent credentes in eum ; et Apostolis facta est promissio Spiritus sancti, Lucae 24. et Joannis 14. Act. 1. quae promissio facta est non ad tempus, sed semper ; et reipsa completa est, Act. 2. quando adveniente Spiritu sancto induti sunt virtute ex alto, juxta promissionem factam. De hac missione interpretatur Petrus prophetiam Joelis; ergo promissio illa non intelligitur de Spiritu sancto, ut datur mediante Baptismo ; quod ergo dicit Petrus eodem loco: Baptizetur unusquisque vestrum, etc. et accipietis donum Spiritus sancti, etc. non solum intelligitur de dono remissionis et sanctificationis per Baptismum, sed etiam de dono sanctificationis per impositionem manuum, quae statim ex praxi primitivae Ecclesiae fiebat super baptizatis ad communicationem Spiritus, quando erat opportunitas ministri. ut patet Act. 19. neque Apostoli, quamvis id non exprimatur in Scriptura, loco dicto, distulerunt Confirmationem credentium baptizatorum Jerosolymis, qui tantam curam, Act. 8. gesserunt Samaritanorum, ut miserint ad eos Petrum et Joannem, ut impositione manuum darent eis Spiritum sanctum.
Neque refert quod Petrus Act. 10. non legatur manus imposuisse Cornelio et aliis cum eo credentibus, quia ex eadem congruentia id factum subintelligitur, et consueto usu, nisi dicamus ipsos non indiguisse, quia per anticipationem ex speciali privilegio jam receperant Spiritum sanctum, etiam ante Baptismum, ad praedicationem Petri, sicut et ipsi Apostoli ex frequenti sententia Theologorum fuerunt confirmati in die Pentecostes, in quos descensus visibilis Spiritus sancti Confirmationis loco fuit. Vide Augustinum lib. 50. homil. 23. c. 12. ubi causam hujus privilegii recte exponit, et communicationem Spiritus sancti per manuum impositionem diversam facit a Baptismo, supponens per illam Spiritum consuetum tum fuisse datum: Adhuc loquente Petro, inquit, non dico nondum imponente manum, sed nondum etiam baptizante, etc. venit Spiritus sanctus, implevit Cornelium, etc.
Dixi supra in primitiva Ecclesia haec duo Sacramenta conjuncta data esse, quando opportunitas ministri Confirmationis adesset, quia hoc ministerium ad Apostolos solos tunc spectabat, (ut infra dicemus) qui non poterant omnibus adesse in principio. Conjunctum autem ministerium utriusque Sacramenti, patet ex Patribus supra citatis ad initium commenti, explicatulo rationem ordinis; unde et frequenter ipsi Patres, quandoque connectunt haec Sacramenta etiam in effectu, ea ratione qua dicunt unum esse consummationem alterius, et perfectionem. Origenes in cap. 6. epist. ad Romam Omnes, inquit, baptizati sumas secundum typum Ecclesiae traditum in aquis istis visibilibus, et chrismate visibili, etc. et Clemens Romam supra citatus lib. 3. constitut. cap. 17. Datur Baptismus in mortem Filii Dei, aqua adhibetur pro sepultura, oleum proSpiritu sancto, linquentum est confirmatio professionis, etc. id est, susceptae in Baptismo. Origenes etiam homil. 8. in Leviticum, Cyprianus epist. 72. Tunc enim demum plene sanctificati, et Filii Dei esse possunt, si Sacramento utroque nascantur, etc. id est, Baptismo et Confirmatione. Urbanus I. in epist. ad universos, ad idem alludit: Omnes fideles per manus impositionem Spiritum sanctum per Baptismum accipere debent, ut pleni Christiani inveniantur, etc.
Ex his colligitur utrumque Sacramentum simul dari, primo Baptismum, mox Confirmationem tum consuevisse, ut patet ex Act. 19. quoties opportunitas ministri accedebat ; et quamvis hoc non exprimatur Act. 2. ita tamen factum fuisse, ut praxis ipsa Apostolorum, et usus inde a sequentibus in Ecclesia continuatus docet ab Apostolis mutuatus, et apud Patres tam Graecos quam Latinos frequentissimus.
Unde verba illa Petri, ad quae confugiunt haeretici, non solum ad Baptismum, sed etiam ad Confirmationem simul datam extendenda sunt ; neque id Scripturae usui alienum est, ut Confirmatio data per visibilem Spiritus sancti communicationem appellatione Baptismi veniat Act. 1. Vos autem baptizabimini Spiritu sancto, non post multos hos dies, etc. Ergo sic intelligenda sunt verba Petri, quae etiam in sensu litterali commodissime explicari possunt, etiam ut expressam utriusque Sacramenti mentionem faciant; cum enim Judaei stuperent ad donum linguarum, tum Apostolis concessum per adventum visibilem Spiritus sancti, Petrus inde assumens occasionem, prophetiam Joelis interpretatus est, et Christum praedicavit Judaeis ad haec compunctis, et interrogantibus quid agere deberent? respondet: poenitentiam agite, etc. ubi denotatur dispositio necessaria ad Baptismum ; et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Jesu, in remissionem peccatorum vestrorum, quibus denotatur effectus Baptismi; et accipietis donum Spiritus sancti, etc. nempe sicut nos videtis accepisse, ubi denotatur Sacramentum Confirmationis per manus impositionem, quia aliter non consuevit conferri Spiritus sanctus, ut patet A ct. 8. Si dicas non haberi hoc ex illis verbis :
Respondetur primo, non haberi etiam ex illis verbis promissionem illam Petri fuisse impletam virtute solius Baptismi: neque promissio Petri fundari potuit in virtute Baptismi solius, quia, ut dictum est, non habuit illam efficaciam Baptismus ; unde Chrysostom. hom. 18. in. Acta, inter illa duo discernit: Non est idem, inquit, accipere remissionem peccatorum, et accipere virtutem illam, etc. Promissio etiam Petri non fundabatur in missione extraordinaria, et quasi ex privilegio daretur Spiritus sanctus illis, sicut datus est Cornelio, aut ipsis Apostolis, secluso aliquo signo sensibili instituto per modum Sacramenti, quia neque illi sic acceperunt Spiritum sanctum, neque sine revelatione speciali illud promittere potuit sic dandum Petrus, qui etiam communicationem ejus faciendam Cornelio non cognovit ante effectum. Oportet ergo promissionem Petri referri ad medium ordinarium, quod in potestate fuit promittentis applicare, quo communicare poterant Apostoli Spiritum sanctum per impositionem manuum ; quod explicatur abunde, Act. 8. et 19. et hoc idem ipso effectu, Act. 2. insinuatur. Unde, quamvis non legamus promissionem Petri fuisse adimpletam praedicto loco, de ea tamen atque ejus veritate in effectu non dubitamus, quamvis id non exprimatur.
Qui ergo, inquit, receperunt sermonem ejus, baptizati sunt, et appositae sunt in die animae circiter tria millia, etc. quibus non exprimitur datio visibilis Spiritus sancti. Si ergo illud ex promissione Petri sufficienter intelligitur, ita etiam ex eadem promissione, quae effectum Confirmationis exponit, tanquam materiam subjectam promissioni, et ex connexione facti, seu usus utriusque Sacramenti, (servato debito ordine) qui ex aliis locis jam citatis Scripturae intelligitur, ita etiam, inquam, sufficienter intelligitur causa ipsa illius effectus, quae fuit impositio manus, quia aliter hunc dare non poterant Apostoli, et tunc maxime congruit per ipsos datum esse Spiritum sanctum, atque per medium ordinarium, quo eorum auctoritas magis eluceret, et utriusque Sacramenti virtus per signum manifestata facilius adduceret reliquos ad veritatem, et sacramenta salutis amplectenda.
Respondent secundo haeretici, illam impositionem manuum nullum contulisse donum, sed fuisse tantum caeremoniam per modum approbationis inductam. Sed hoc expressissime repugnat Scripturae, ubi dicitur illos recepisse Spiritum per manus impositionem : Et oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum sanctum. nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu: tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum sanctum. Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus sanctus, etc. et Act. 19. Et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus sanctus super eos, et loquebantur linguis, et prophetabant, etc. Quae verba clarissima sunt, non fuit ergo vacua et nuda sine effectu visibili caeremonia, impositio illa manus Apostolorum super baptizatis et credentibus.
Respondent tertio per manuum impositionem non denotari aliquod Sacramentum sanctificans animam, sed gratias gratis datas, et virtutem miraculorum, quo Apostoli fundarent et confirmarent fidem.Sed haec responsio inepta est, et non cohaerens errori haereticorum, qui negant aliam virtutem inesse Sacramentis, praeter solam excitationem fidei, quae perinde per manus impositionem, tanquam caeremoniam ex institutione, qua utebantur Apostoli, fieri potuit: si enim habuit efficaciam ad fundandam et confirmandam fidem, a fortiori eam excitabat.
Deinde non congruit Scripturae, neque promissioni Christi, Lucae, 24. Act. 1. Joannis 14. 11. et 16. et Joannis 1. quibus in Iocis promittitur Spiritus sanctus et Apostolis et fidelibus in aeternum permansurus in Ecclesia, daturus virtutem, baptizaturus, etc. quibus denotatur abundantia gratiae sanctificantis per Spiritum, quae praesentiae corporali Christi praefertur, ipso docente, et ut caetera omittamus, quae ex his locis crebro replicari possunt, et optime ponderant Theologi, non aliter Spiritus sanctus dabatur per manus impositionem ab Apostolis, quam recipit Cornelius Act. 10. qui denotatur per donum linguarum, et quam receperunt Apostoli, Act. 2. nam Ad 19. eodem modo illi quibus Apostolus imposuit manus,loquebantur linguis, et prophetabant.
Sed Cornelius accepit Spiritum sanctum non solum quantum ad gratias gratis datas, sed etiam quoad effectum sanctificationis, ut patet ex verbis Petri, Act. 10. Numquid aquam quis prohibere potest, ut non baptizentur hi, qui Spiritum sanctum acceperunt, sicut et nos, etc. et Act. 11. cum reprehenderetur a Judaeis, quod Gentibus communicaverit, exponens seriem facti: Cum autem, inquit, coepissem loqui, cecidit Spiritus sanctus super eos, sicut et in nos in initio;recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat : Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto. Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus sicut et nobis, qui credidimus in Dominum Jesum Christum, ego quis eram qui possem prohibere Deum, etc. Oppositio est inter Baptismum in aqua per Joannem, et Baptismum in Spiritu sancto, qui datus est Apostolis ex virtute sanctificationis, ut suo loco tractavimus. Item Apostoli receperunt Spiritum sanctum initio per modum virtutis et sanctificationis, donec induamini virtute ex alto, eodem modo, ut dicit textus, recepit Cornelius, ergo per modum sanctificantis ; sic etiam intellexerunt reliqui audientes, dicentes : Ergo et in Gentibus dedit Deus poenitentiam ad vitam, etc. quae referuntur ad illa dona, quae recepit Cornelius, per adventum Spiritus sancti in ipsum ; poenitentia ad vitam, denotat sanctificantem Spiritum. Idem designant tam visio Petri, qua videbat vas submissum de coelo, et receptum in coelum, quam etiam responsio ad ipsum de coelo facta: Quoe Deus mundavit, tu ne commune dixeris.
Hanc eamdem sententiam tenet Augustinus variis in locis, ut lib. 4. de Baptismo contra Donatistas, cap. 24. et lib. 15. de Trinitate, cap. 19. quoest. 84. super Leviticum lib. 50. homil. 23. de
proedestinat. Sanctorum, cap. 7 . lib. de Baptismo, cap. 21. et lib. 1. cap. 8. Chrysostomus et alii interpretes in Act. cap. 10. Tertullianus lib. de jejuniis contra Psychicos, c. 8. Nazianzenus orat. 24. paulo ante finem, Cyprian. epist. 7 2. Arator Poeta, et Glossae, et communis Doctorum. Si ergo Cornelius recepit Spiritum sanctificationis ex sententia Petri,sicut et Apostoli, eodem modo et illi, qui receperunt eumdem Spiritum per impositionem manus Apostolorum recipiebant, sicut et Cornelius et ipsi Apostoli in initio, qui ex loco praedicto, et promissione Christi et communi Patrum interpretatione, Act. 2 receperunt Spiritum per modum sanctificantis et dantis ubertatem gratiae, ut fuse Chrysostomus, homil. 24. in Acta; et hom. 1. et 4. Cyrill. Ierosolymitanus in Catechesi 17. Nazianz. orat. 44. Gregor. Magnus hom. 30. in Evangelia, Hieronymus epist. ad Hedibiam, Bernard. serm. in diem Pentecostes, Cyrill. Alexandrinus lib. 9. in Joannem, et communis interpretum.
Deinde 1. ad Corinth. 12. ad Ephesios 4. gratiae gratis datae non sunt communes omnibus, sed per impositionem manus Apostolorum dabatur Spiritus sanctus omnibus fidelibus baptizatis, ergo aliter quam per dona. Ad Hebraeos etiam 6. impositio manus, numeratur a Paulo inter rudimenta fidei simul cum Baptismo: Quapropter, inquit, intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectiora feramur, non rursum jacientes fundamentum paenitentiae ab operibus mortuis, et fidei ad Deum, Baptismatum doctrinae, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum ac judicii oeterni, etc. Supponit Apostolus ipsos jam in his rudimentis fidei fuisse instructos, ut patet ex verbis sequentibus : non enim
injustus est Deus, etc. et ex fine praecedentis capitis, ubi eos notat de segnitie : Quoniam imbecilles facti estis ad audiendum, etc. (supple perfectiora, et grandem sermonem mysteriorum de ordinatione Melchisedech), etenim cum deberetis Magistri esse propter tempus (nempe quia ipsis primo praedicatum est Evangelium), rursum indigetis, ut vos doceamini quoe sunt elementa exordii sermonum Dei, etc.
Hoc autem intermittens Paulus exprimit quinque, in quibus continebatur. Primum fundamentum poenitentiae ab operibus mortuis, id est, peccatis ; secundum fidei in Deum; tertium Baptismatum doctrinae, id est, doctrinae de Baptismo, qui triplex est, fluminis, flaminis et sanguinis ; ideoque dicit Baptismatum, in plurali, vel certe alludit ad errorem Hebraeorum, qui putabant Baptismum posse iterari, sicut iterabantur baptismata legis, quoties quis peccaret, ut exponunt Theophylactus et CEcumenius; quem errorem hoc ipso capite corrigit, docens Baptismum non posse iterari, impossibile est enim, etc. Quartum fundamentum manus impositionis, est articulus resurrectionis ; quintum vero articulus extremi judicii, etc.
Hae sunt instructiones et exordia seu inchoatio sermonis Christi, et praedicationis Apostolorum, ut videre etiam licet Act. 2. Per manus ergo impositionem intelligit Apostolus Confirmationem, et verum Sacramentum, ut Chrysostomus, et Theophylactus, et Ambrosius, ibidem Augustinus de fide et operibus, cap. 11. et patet ex ipsa littera, nam manus impositio spectabat ad rudimenta fidei, ex Act. locis citatis ; ergo hic eadem intelligitur illa, quae singulis fidelium post Baptismum dabatur, et retenta est semper in Ecclesia a successoribus Apostolorum, ut infra videbitur, tanquam verum Sacramentum.
Secundo, eamdem veritatem supponunt Concilia, et partim definiunt, ut Tridentinum, Florentinum, Senonense, Coloniense, Moguntinum ; contra Novatores supponunt antiqua Concilia plurima, ut Laodicen. can. 48. Nicenum I. can. 55. in editione ex Arabica, Constantinopolitanum I. can. 7 et censura Jeremiae Patriarchae, et Bessarion Cardinalis in tractatu de Sacramento Eucharistiae, Canon 48. in Trulla, Concilium Elibertinum can. 38. Arelaten. I. cap. 8. Arelaten. II. cap. 17. Arausican. I. c. 1. et 2. Hispalen. II. cap. 7. Cabilonem. II. cap. 27. Parisien. sub Ludovico, et Lothario lib. 1. cap. 33. Toletan. IV. cap. 15. Meldense cap. 6.
Accedunt Pontifices Romani, Clemens Romanus epist. 4. lib. 3. constitut. c. 17. lib. 7. cap. 23. Urbanus I. epist. ad universos, Cornelius Papa epist. ad Fabium Antiochenum, Fabianus epist. 2. Eusebius epist. 3. Melchiades epist. ad Episcopos Hispanioe, Damasus epist. 4. Innocentius I. epist. ad Decentium Eugubinum cap. 3. Leo I. epist. 88. Gelasius epist. ad Episcopos per Lucaniam, et Brutios, Joannes III. epist. ad Episcopos Germanioe et Gallioe, Gregorius Magnus lib. 3. epist. 9. lib. 11. epist. 22. ad cap. 1. Canticorum, inlib. Sacramentorum de Baptismo homil. 17. in Evangelia, Gregorius III. epist: ad Bonifacium 2. et 4. Nicolaus I. epist. ad Rodolphum Bituricen. Innocentius III. in epist. ad L. Vicarium apud Constantinopolim, et alia ad Patriarcham Constantinopolitanum, et cap. unico, de sacra Unctione, idem habetur, ac tandem Eugenius IV. in definitione fidei. Haec sedecim Pontificum testimonia sufficiunt ad probandam traditionem veram, et ab initio Ecclesiae fundatam hujus veritatis. Quarto tandem Patres et doctores omnis aetatis eamdem docent, quos partim citavimus, partim etiam infra in decursu commenti afferamus, et legi possunt apud alios, et prolixe apud Coccium lib. 5 . de hoc Sacramento.
(b) Est unctio hominis viatoris aliqualiter consentientis, vel libero arbitrio nunquam usi, etc. De consensu requisito in adulto ad receptionem Sacramentorum, jam dictum est supra dist. 4. quoest. 4. Hic definit Doctor Confirmationem per materiam proximam, sicut supra definivit Baptismum ex sensu Magistri d.3. quoest. 3. et multum concordat cum doctrina Patrum in hoc, qui de Sacramento Unctionem, chrismationem, impositionem manuum, praedicant in recto ; impositio enim manus fit ungendo in forma Crucis , in fronte baptizatum. Unde Innocentius III. epist. ad Patriarcham Constantinopolitanum, per frontis, inquit, chrismalionem manus impositio designatur, etc. In Unctione ergo supponit hoc Sacramentum esse significationem sacramentalem, ideo sumitur in recto.
Facta in fronte, etc. Haec est prima limitatio Unctionis, ut debeat fieri in fronte; estque essentialis ut supponit Doctor, nihil enim in definitione datur, nisi quod putat esse essentiale ; quem sequuntur Durandus, Gabriel, Paludanus, et alii posteriores. Eugenius autem IV. in decreto fidei, hanc rationem ejus assignat : Ideo in fronte ubi verecundiae sedes est, confirmandus inungitur, ne Christi nomvi confiteri erubescat, et proecipue Crucem ejus, quoe Judoeis est scandalum, Gentibus autem stultitia, secundum Apostolum, propter quod Crucis signo signatur, etc. Cyrillus Ierosolymitanus Catechesi 3. mystagogica, postquam exemplo Eucharistiae post invocationem sancti Spiritus. panis non est communis, qui consecratur, sed Christi corpus : Sic sanctum hoc
unguentum, inquit, non amplius est ungucntum nudum, neque, etc. commune postquam jam consecratum est, sed chrisma Christi, quod aduentu Spiritus sancti per ipsius divinitatem energiam habet, quo frons, et alii sensus corporis tui symbolice inunguntur, etc. Ac primum quidem fronti illinitur, ut eum abstergat a vobis pudorem, quem primus homo transgressor perpetuo circumferebat, simulque efficiat, ut possitis vultu non velato gloriam Domini intueri, etc. Item habet canon 7. Concilii I. Constantinopolitani, dicens : Recipiendos esse hoereticos obsignandos, sive tingendos primam sancto chrismate et frontem, et oculos, et nares, et os, et aures, et eos signantes dicimus : signaculum donationis Spiritus sancti, etc. sic etiam canon in Trullo citatus habet. Pontius Diaconus in vita S. Cypriani : Quis denique tot Confessores frontium notularum secunda inscriptione signatos, et ad exemplum martyrii superstites reservatos incentivo tuboe coelestis, animaret, etc. Damasus supra citatus, inhibet Chorepiscopis hujus Sacramenti ministerium, nec chrismate, inquit, baptizatorum frontes signare, etc. Prudentius in Psychomachia de luxuria et sobrietate.
Post inscripta oleo frontis signacula, per quae Unguentum regale datum est, et chrisma perenue, etc.
Idem insinuat Tertullianus loco supra citato, sed et Augustinus in Psalmum 141. assignant eamdem rationem, quam adhibet Cyrillus et Eugenius IV.hujus signationis. Gregorius Magnus lib. 3. epistolarum, epist. 9. inhibet Presbyteris inungere frontem, sed pectus, ut Episcopi postmodum ungere debeant in fronte. Eamdem prohibitionem exprimit Beda in Act. cap. 8. et oratio post Confirmationem in ordinario Romano, quorum frontes sacro
chrismate delinimus, etc. Wallefridus Strabo de rebus Ecclesiasticis, ejusdem prohibitionis canonum meminit, quo solis Episcopis et chrismatis confectio et consignatio in fronte reservatur. Rabanus de institutione Cleri, lib. 1. cap. 30. idem docet, insinuans rationem, cur in fronte chrismatur baptizatus ab Episcopo tantum, sicut et Petrus Damianus serm.1. de Dedicatione Ecclesioe, Rupertus de divinis officiis cap. 17. Hugo Victorinus de Sacramentis lib. 2. part. 1. cap. 2. Innocentius III. cap. unico de sacra Unctione.
Recte ergo Doctor unctionem in fronte asserit esse de essentia hujus Sacramenti ; tum quia omnes faciendam docent tam Graeci quam Latini ; tum quia Graeci, qui alias partes chrismant praeter frontem, dicunt primo frontem esse signandam ; tum quia inhibitio facta Sacerdotibus, ne ungant in fronte (quia hoc solis Episcopis competit, qui sunt ministri ordinarii hujus Sacramenti.) Supponit unctionem in fronte specialem esse materiam, quia permittunt Sacerdotibus ungere, vel in pectore, vel in vertice, juxta varias consuetudines Ecclesiarum ; tum quarto, quia unctio in fronte habet specialem proportionem ad exprimendum effectum hujus Sacramenti, qui est robur ad confitendum sine pudore, aut verecundia, nomen Christi ; unde Augustinus loco citato: Quaedam Sacramenta aliter atque aliter accipimus, quoedam ore, quoedam per totum corpus, quia vero in fronte erubescitur ille, qui dixit : qui erubuerit me coram hominibus, erubescam et ego eum coram Patre meo, ipsam ignominiam quodam modo (id est, Crucem, quae signatione frontis per chrisma fit) in loco pudoris constituit, etc. id est, in fronte.
Sed objicies illam consuetudinem Graecorum et Orientalium ex Cyrillo, et ex
Conciliis citatis, qua fit unctio chrismatis in aliis partibus, cujus congruentiam Cyrillus loco citato exprimit ; vel ergo repetebatur forma ad singulas unctiones, et sic Sacramentum iterebatur, quia prima unctione in fronte facta cum debita forma dat effectum hujus Sacramenti, sicut constat in Ecclesia Latina, quae solam frontem illinit, vel forma solum in prima chrismatione frontis dicebatur, vel in unctione ultimae partis ; si primum superfluae erant caeterae unctiones, quas forma non determinabat, quia prima unctio, prolata forma explebit effectum ; si secundum dicatur forma in fine prolata non determinat sufficienti continuatione actionis et unctionis, quae diversa est, primam unctionem, quae essentialiter exigitur.
Respondetur proculdubio quod a Sanctis Patribus et Conciliis statutum est, firmum esse, et unctiones in illis partibus accessorie fieri ad majorem expressionem effectus sacramentalis; sed primam debere fieri in fronte, quoe est essentialis, et quam retinet Ecclesia occidentalis.
Ad rationem autem dubitandi respondetur formam verisimiliter semel prolatam continuari, usque ad ultimam unctionem, vel certe ultimam continuari, antequam ipsa finiatur, quod insinuare videtur canon primi Constantinopolitani: Recipimus, etc. et signatos, sive unctos, primum sancto chrismate, et frontem, et oculos, et nares, et os, et a ures, et eos signantes dicimus signaculum doni Spiritus sancti, etc. Haec ultima verba continent formam, qua in hoc Sacramento utuntur Graeci, ut post videbimus ; itaque videtur semel subjungi ipsis unctionibus partialibus, quae unam moralem integrant, quia in illis verbis exprimi videtur ordo collationis Sacramenti, unde patet quomodo forma determinet omnes unctiones per modum unius. Item, eumdem ordinem denotant illa verba: Et signatos, sive unctos primum sancto chrismate, et frontem, et oculos, etc. Quae sententia est copulativa, non solum verborum, sed etiam actionis et unctionis continuatae simul in partibus diversis, quae primum fit ante prolationem formae: Signatos, inquit, sive unctos primum sancto chrismate, quae denotant suppositionem totius unctionis et sanationis per ipsam ante prolationem formae ; forma ergo primo et per se determinat unctionem in fronte, secundario reliquas in ordine ad primam quae essentialis est, sic lotio Baptismalis potest esse in parte principali, et aliis minus principalibus, quarum lotio secundum aliquos per se sola non sufficeret, vel certe redderet Sacramentum dubium ; caeterum, ut simul fiunt cum lotione partis principalis, spectant ad materiam, quam determinat per modum unius, formae baptismalis, ut supra visum est. Eodem modo unctio in renibus et pedibus non est necessaria, aut essentialis materia Sacramenti Extremae unctionis ; tamen ut adjungitur aliis, fit materia, quam forma etiam determinat ; et ad eumdem modum posset dici formam chrismatis repeti posse ad singulas unctiones, et quantum ad effectum dogmatizare, sicut et in forma et materia Extremae unctionis, ejusque effectu. Haec ultima solutio mihi non placet, quia Sacramentum imprimens characterem nequit iterari, sic quoad formam, quae, supposita materia facit jam Sacramentum completum: ideo primus modus tenendus est, vel dicendum, quod aliae unctiones erant caeremoniales, et non sacramentales, sed addebantur Completo Sacramento ad expositionem luctae spiritualis.
(c) In figura Crucis, etc. Haec est secunda circumstantia per se requisita ad
Unctionem sacramentalem: hanc autem esse essentialen probatur ex utraque forma, tam Graecorum quam Latinorum, et magis expresse ex forma Latinorum quia sicut forma Baptismi significat ablutionem, quae est materia hujus Sacramenti, ita etiam forma Confirmationis significat materiam Sacramenti, sed tam signum Crucis, quam etiam unctionem significat, ut actionis ministri: Signo te signo Crucis, confirmo te chrismate salutis, etc. Quae forma sicut non potest esse falsa (esset autem, si unctio sine cruce fieret), ita etiam non est superflua, sed in omnibus essentialis et substantialis quoad partes suas, et secundum divinam institutionem, nam signaculum, ut dicit forma Graecorum, non solum effectum designat, sed et ipsum Sacramentum, et materiam ejus, ut sit unctio in figura Crucis.
Patet expresse idem ex Canonibus et Patribus citatis, qui Sacramentum appellant signationem in fronte, quae a solis Episcopis fieri debet: illud autem non solum importat simplicem unctionem, non servato determinato modo actionis, sed ipsam unctionem in forma determinata, nempe in figura Crucis ; secundo idipsum praxis semper servata docet: tertio, ratio caeremoniae seu unctionis institutae in fronte ad portandam Crucem Domini, eamque non erubescendam, quam supra ex Patribus praemisimus, idem confirmat, sicut et congruitas cum effectu Sacramenti et professionis fidei.
(d) Cum chrismate, etc. Hic comprehendit materiam remotam Sacramenti, et intelligit per chrisma confectionem olei olivarum et balsami, ut infra declarat: Materia, inquit, remota est chrisma compositum ex oleo olivarum, et balsamo, etc. Hoc autem esse de necessitate Sacramenti est conclusio Doctoris. Alii dicunt tantum de necessitate praecepti, ut Cajetanus 3. part. quoest. 72. art. 4. Solus in hac dist. art. 2. Covaruvias lib. 1. variarum lectionum, cap. 10. Navarrus in manuali, cap. 22. quos sequuntur quidam moderni. Quidam autem asserunt praeceptum divinum, quidam Ecclesiasticum, et explicant eo modo quo commixto aquae in calicem, est praecepti.
Contrarium hujus docent communiter Doctores, neque aliud posse sustineri videtur post Florentinum, quod docet materiam hujus Sacramenti esse chrisma ex oleo et balsamo confectum. Respondent intelligendum esse Concilium quantum ad necessitatem praecepti quoad mixtionem balsami, non vero quantum ad necessitatem Sacramenti. Contra, hoc modo posset revocari in dubium quaelibet materia Sacramenti ex pluribus constans, quin etiam an oleum sit necessarium, saltem olivarum, quin sufficeret aliud, vel nullum, sed ipsum balsamum.
Praeterea, hoc non est secundum stylum Concilii, quia materiam non necessariam, sicut et formam ibidem declarat. tanquam talia, ut quod mixtio aquae in calice sit tantum de praecepto Ecclesiastico, consecratio in pane azimo, aut fermentato perinde facere ad substantiam Sacramenti Corporis Christi, et materiam ejus, quod sive utatur quis forma Latinorum aut Graecorum in Baptismo, valide baptizat. De materia aufero Sacramenti Confirmationis loquitur absolute et sine limitatione asserens esse chrisma modo dicto confectum ; ergo intelligitur materia necessaria necessitate Sacramenti, vel alioquin loquendo de materia proxima hujus Sacramenti, de qua dictum est, nempe de unctione in fronte, unde colligam unctionem in illa parte determinata esse magis de necessitate Sacramenti, quam solius praecepti? nam si licet verba Canonis in definitione fidei distrahere, aut limitare ad non adjecta, vix poterit certitudo necessaria reperiri et notari, posset ille processus de obscuritate et insufficientia, quia certa ab incertis non distingueret nec declararet quod per se necessarium est, et essentiale, ab eo quod adjicitur per modum accidentis, quod in omni definitione, in quacumque materia, et potissimum fidei, quae debet non esse ambigua, est vitiosum. Unde hic modus interpretandi locutiones absolutas et doctrinales plurima ministeria fidei redderet ambigua.
Confirmatur, quia Concilium ibidem agens de forma Baptismi docet quid in ea requiratur exprimi, declarat actum baptizandi, et personam baptizati, cum invocatione Trinitatis de per se esse necessario exprimenda, ac proinde validam esse formam Graecorum, quamvis non exprimatur in ea persona ministri, quia de his fuit controversia, aut dubium inter aliquos, declarans etiam aquam miscendam vino esse ex praecepto; exponit etiam praeceptum esse ecclesiasticum tantum, quod perinde declarat Tridentinum sess. 22. cap. 7. Praeterea, agens de ministro hujus Sacramenti dicit ordinarium esse Episcopum, extraordinarium vero Sacerdotem ; cum eadem limitatione Tridentinum sess. 7. de Confirmatione canone 3. loquitur. Idem etiam Tridentinum sess. 14. cap. 5. declarat et distinguit materiam necessariam confessionis a libera, unde colligitur absolutam locutionem Conciliorum in materia fidei definienda, aut declaranda universaliter intelligendam esse, et sine ulla limitatione, et comprehendere praecise necessaria. Praeterea cum praemittat Sacramenta perfici ex tribus, nempe materia et forma, et persona ministri intendentis facere, quod facit Ecclesia, intendit praecise, quae essentialiter requisita sunt in his definire ; ergo loquens de materia remota et proxima Sacramenti Confirmationis, absolute intendit ibidem praescripta, esse necessaria necessitate Sacramenti, et non praecepti.
Secundo quod communi appellatione chrisma pro oleo sumatur, et aliquando Patres hac appellatione utuntur, intelligunt tamen oleum, quod per excellentiam magnum et divinum ipsi appellant, et antonomastice pro chrismate, quo ab initio Ecclesiae utebantur, tam Graeci quam Latini in hoc mysterio ; non autem sumunt pro oleo simplici, quod non habet fragrantiam, sed pro oleo composito et mixto ex variis liquoribus ; unde Dionysius de Ecclesiastica hierarchia, cap. 4. Dicimus igitur unguenti confectionem inquit, esse collectionem quamdam suaviter spirantium materiarum, quoe in se magnam vim et copiam fragranlium qualitatum contineat. Basilius eodem modo in Psalm. 132. exponit compositionem olei, quo unctus est Aaron et filii in Sacerdotes : Oleum, inquit, illud Sacerdotale ex variis condimentis constabat ; verum nullum illorum separatim tantam emittebat fragrantiam, sed mixtura illorum, et inunctio maximam reddebat redolentiam ; et patet hoc Exodi 30. Hoc oleum unctionis sanctum erit mihi, etc. et juxta compositionem ejus non facietis aliud, etc.
Haec autem unctio fuit figura ejus, quae in novo Testamento fit, et in materia, et in significatione mystica ; unde Isidorus de Ecclesiasticis officiis lib. 2. cap. 23. Chrismatis unguentum Moyses primum in Exodo jubente Domino, composuit, quo primi Aaron, et filii ejus in testimonium Sacerdotii, et sanctitatis peruncti sunt ; deinde quoque et Reges eodem chrismate sacrabantur, etc. Sed postquam Dominus noster, verus Rex et Sacerdos
oeternus, a Deo Patre coelesti mystico unguento est delibutus, jam non soli Pontifices et Reges, sed omnis Ecclesia unctione chrismatis consecratur, pro eo quod membrum est oeterni Sacerdotis et regis, etc. ubi agit de chrismate Confirmationis, quod idem censet esse cum illo, quod confecit Moyses.
Eodem modo Petrus Damianus serm. de Coena Domini, Rupertus lib. 5. de officiis, cap. 16. Ex quibus patet aliud vocari a Patribus oleum, aliud vero chrisma. Quod etiam docet Optatus Milevitanus lib. 1. contra Donatistas : Oleum, inquit, simplex est, et nomen suum unum, et proprium habet; confectum jam chrisma vocatur in quo est suavitas, quoe cutem conscientioe mollit, etc. Ex quibus constat chrisma ex usu Ecclesiae non vocari oleum simplex, sed confectum et mixtum, et fragrans, ut insinuat etiam Eusebius Caesariensis lib. demonstrat. Evangelicarum, cap. 10. quin etiam Clemens Romanus lib. 1. constitut, cap. 23. distinguit inter oleum et unguentum chrismatis.
Sed ut ad expressa testimonia progrediamur, Irenaeus lib. 1. adversus haereses cap. 18. agens de modis regenerationis, quibus utebantur Gnostici, asserit eos etiam unctionis mysterium assumpsisse: Post deinde, inquit, ungunt sacratum opobalsamo, etc. et infra : Quidam autem eorum adducere quidem ad aquam supervacaneum esse dicunt, admiscenles oleum et aquam in vinum, etc. mittunt super eoruni caput, qui sacrantur et hoc esse redemptionem volunt ; ungunt autem, et ipsi opobalsamo, etc. Hoc autem, ut bene idem adnotavit Feuardentius noster, actitabant ad imitationem Sacramenti chrismatis, quod ab Ecclesia didicerunt, quod argumento est chrisma ex traditione Apostolica et institutione divina fuisse compositum ex balsamo.
Item, Cyprianus id manifeste docet in sermone de unctione Chrismatis : Hodie in Ecclesia cum coeteris unctionibus ad populum acquisitionis sanctificandum in participationem dignitatis, et nominis sacrum Chrisma conficitur, in quo mixtum oleo balsamum Regioe, et Sacerdotalis glorioe, exprimit unitatem quibus dignitatibus initiandis diuinitus est unctio instituta, etc. Quae verba denotant divina institutione ad materiam unctionis requiri balsamum. Et infra : Hodie, ut diximus, unguentum ad sanctificationem paratur, cujus fragrantia adolescentulae, et novelloe animae accedentes ad fidem illeclae delectantur, etc. et sequuntur aromatum largitorem. Et infra: Hoc oleo antiquitus Sacerdotes sacrabantur, et reges, etc. Et infra dicit: Antiquatis Mosaicae legis coeteris ritibus hujus unctionis mysterium fuisse retentum. Coeteris, inquit, generali Sanctorum consensu damnatis non solum in regibus et Sacerdotibus unctionis honor permansit, sed in omnem populum Catholicum effusa est hujus gratiae plenitudo, etc.
Idem expressissime docet Fabianus in epist. 2. decretali, cap. 1. causabant enim Episcopi non posse singulis annis Chrisma renovari ob defectum balsami in suis regionibus, ex quo conficeretur Chrisma, ubi respondens errorem reprobat, asserens in ultima Coena Christum docuisse Apostolos chrisma conficere (sicut a sanctis Apostolis, inquit, praedecessores nostri acceperunt, nobisque reliquerunt), docetque per singulos annos renovandum, et vetus comburendum ex traditione Apostolica, quam Romana, Antiochena, Jerosolymitana et Ephesina, in quibus sederunt Apostoli semper, et ab initio conservarunt, etc. Pontifex confectionem chrismatis et balsami esse docet divinae institutionis, quae semper observata est.
Item Gregorius Magnus in Cantic. 1. Botrus Cypri, etc. in Engaddi, inquit, balsamum gignitur, quod cum oleo Pontificali benedictione Chrisma efficitur, etc. Concilium Bracharense secundum cap. 4. Balsamum benedictum, quod pro salute animarum per Spiritus sancti invocationem consecratum, etc. Consulta Bulgarorum ad Nicolaum I. supponunt eamdem traditionem. Quaerunt enim, an verum sit quod dicebant Graeci apud se chrisma oriri ? Groecos dicere perhibetis, inquit Pontifex, quod illorum in patria chrisma, et oriatur, et ab illis per totum mundum tribuatur, et ideo nosse desideratis si verum sit ? sed jam credimus quod vestra solertia, quod non verum sit animadvertat, etc. ita Pontifex. Intelligebant Graeci de balsamo et chrismate, quod ex balsamo fit compositione, non vero de oleo simplici olivarum, quod in pluribus habetur. Causa autem controversiae fuit, quod Graeci sibi vendicabant primatum in Bulgaros, quos etiam chrismarunt per Sacerdotes in schismate sub Pholio, separatos ab Ecclesia, nec proinde ad hoc auctoritatem habentes. Unde Nicolaus curavit eos denuo chrismari per Episcopos Latinos, Legatos suos. Hinc opponebant Graeci illud figmentum de materia chrismatis, quasi apud se esset; quod intelligi debet alludendo ad traditionem Apostolicam, et primam institutionem hujus Sacramenti.
Amalarinus etiam Fortunatus, qui floruit sub Ludovico, cui nuncupavit opus de Officiis Ecclesiasticis lib. 1. cap. 12. agens de consecratione chrismatis : Hic, inquit, non oleum, sed et balsamum consecratur, etc. Odor balsami in oleo opinionem bonarum virtutum late dispersam, operante gratia Spiritus sancti, demonstrat : Oleo additur balsamum, quia nitet in vultu Christi coelestis splendor, etc.
Hugo deS. Victore de Sacramentis, lib. 2. part. 15. cap. 1. Chrisma, inquit, est oleum cum balsamo mixtum, quo unguntur capita Pontificum et regum, quo etiam baptizatos Sacerdos ungit in vertice, sicut eodem Pontifex per impositionem manus confirmandos ungit in fronte, etc.
Item Magister in 4. dist. 23. totidem habet Innocentius III. de unctione, cap. unico, Chrisma, inquit, quod ex oleo fit, et balsamo mystica ratione, etc. et ut caeteros posteriores omittam, accedit ultimo Eugenius IV. loco citato. Ex his omnis aetatis testibus, habemus chrisma esse mixturam, et olei et balsami.
Ex omnibus pene Patribus et Conciliis, habemus quod chrisma sit materia hujus Sacramenti, nullus hactenus, ante praelatos Doctores, discrevit in chrismate materiam necessariam necessitate Sacramenti, ad materiam necessariam necessitate praecepti. Patres accommodant perinde proprietates utriusque liquoris ad similitudinem rei, et proportionem requisitam ad significandum visibiliter effectum invisibilem Sacramenti. Fabianus et Cyprianus dicunt hanc mixturam esse divinae institutionis: ergo nullum est fundamentum asserendi confectionem balsami esse tantum praecepti, et non ex necessitate Sacramenti.
Confirmatur, chrisma non denotat aliud, quam dictam mixturam ex usu Patrum et Pontificum; neque enim praedicti, quos citavimus, aliter loquuntur de chrismate, quod dicunt necessario esse ex oleo et balsamo, nisi prout traditio habet semper conservata: neque alii Patres, qui in specie non exprimunt mixtionem hanc balsami, aliter intendunt materiam Sacramenti, quam fuerit in usu Ecclesiae, secundum primaevam traditionem et institutionem Sacramenti, quando dicunt chrisma esse materiam Sacramenti, et a solo Episcopo confici debere, et illo confirmare.
Sic ergo argumentor ex forma ipsius Sacramenti, quae non potest denotare nisi materiam per se et essentialem Sacramenti ex institutione Christi, sed forma expresse denotat chrisma, Confirmo te chrismate salutis, etc. ergo chrisma, ut est compositio olei et balsami, est per se materia necessaria hujus Sacramenti. Unde merito Concilium Coloniense in doctrina de hoc Sacramento, negat oleum sufficere sine balsamo. Si dicas esse partem integralem ; contra, pars integralis non requiritur ad materiam sufficientem et essentialem, qua posita Sacramentum esset validum, sed materia hujus Sacramenti nequit esse sufficiens nisi chrisma ; chrisma autem nequit esse sine balsamo, utrumque patet ex dictis, ergo neque veritas formae Latinorum subsistere, nisi respectu dictae materiae mixtae ; sed quidquid requiritur ex parte materiae tanquam pars ejus, ut subsistat veritas formae, est essentiale, quia forma, ut falsa, nequit determinare materiam Sacramenti, neque esse vera practice, ergo, etc. Deinde, qui dicunt balsamum admisceri ex necessitate praecepti divini, eo ipso ostendunt esse materiam necessariam, sine qua nihil fieret, nam praeceptum divinum de forma, aut materia Sacramentorum respicit essentialia, verbi gratia, de integritate confessionis mortalium, datur praeceptum divinum, et hoc ipsum facit confessionem esse nullam, nisi fuerit integra.
Objiciunt adversarii quosdam Patres appellare materiam hujus Sacramenti oleum. Respondetur etiam appellari opobalsamum ab Irenaeo, et Bracharense II. cap. 4. dicit balsamum ; intelligunt ergo Patres oleum pro confectione, et unguento chrismatis.
Objiciunt secundo, cap. 1. de Sacramentis non iterandis, ubi Pontifex rogatus, an denuo iterari deberet Confirmatio in eo, cui ex errore data fuit in oleo tantum ; respondet non esse iterandum, sed caute supplendum, quod incaute est ornis
, sum, respondetur, vel ex confessione ipsorum adversariorum materiam illam esse dubiam et incertam ; in tali autem casu Sacramentum ex communi Doctorum iterandum esse, saltem sub conditione. nam si daretur in eo casu unctio per bal-
. samum solum, aut per oleum etiam, non faceret ad propositum, quia praeceptum de unctione per Chrisma est de ipsa, ut supponitur, forma Sacramenti, ut per ipsam determinanda, quod et verba ipsius formae important ; ergo si repeteretur unctio, non repetita forma, non esset sa-
. cramentalis. Intelligit ergo Pontifex non iterandam Sacramenti solemnitatem ad evitandum scandalum, sed esse supplendum private, dando Sacramentum de novo, quoad substantialia, quod alias fuit dubium, aut certe nullum. Nam idem ipse Pontifex docet materiam Sacramenti esse chrisma, ut vidimus, nempe Innocentius III. qui etiam cap. proecedente de sacra unctione similiter loquitur de Archiepiscopo Bracharensi, quod non fuit unctus ex defectu chrismatis, quem fecit ordinari per Cardinalem Albanensem, assistentibus duobus aliis Episcopis, quae unctio fuit sacramentalis, ac proinde repetita forma; hic tamen dicit se supplevisse, quod praetermissum est, ergo etiam in secundo hoc casu non intelligitur Pontifex intendere tantum supplementum accidentale, sed substantiale, neque ex modo illo loquendi id infertur.
Objiciunt tertio congruentiam, quia balsamum nequit haberi commode ad sufficientiam, cujus usus est in multis alus ; unde Plinius docet solum in Judaea nasci,
et vix inveniri parum ; Deus autem non voluit Sacramentum, quod commune est omnibus ab ejusmodi materia dependere. Respondetur hactenus ex Dei providentia non defuisse balsami copiam, unde ex India affertur, quod licet a Syriaco colore differt, in reliquis convenit et sufficit ad materiam hujus Sacramenti, ut patet ex declaratione Pauli III. et Pii IV. sicut ad materiam consecrationis calicis vinum in specie sufficit, licet colore vel aliis accidentibus, cum aliis hoc aut illud non conveniat.
(1) Cum chrismate sanctificato, et hoc a ministro idoneo, etc. Hanc particulam definitionis, quae continet quartam circumstantiam materiae, ita explicat infra : Sanctificatum (supple chrismate) specialiter ab Episcopo, vel ab alio, cui talis sanctificatio poterit committi, etc. Patet prima pars hujus conclusionis, nempe requiri, ut chrisma sit benedictam ab Episcopo, ex Florentino: Chrisma, inquit, ex oleo et balsamo per Episcopum benedictum, etc. hoc autem dicitur necessitate Sacramenti. Unde Patres et Concilia vocant sanctum Chrisma, ut videre est locis citatis. Clemens Romanus lib. 7. constit. c. 13. Laodicenum can. 48. Constantinopolitanum I. can. 7. Nicen I. ex versione Arabica, can. 68. Basilius lib. de Spiritu sancto, cap. 27. Tertullianus de Baptismo, cap. 7. Egressi, inquit, de lavacro inungimur benedicta unctione, etc. Fabianus supra eamdem benedictionem docet. Cyprianus in serm. de unctione chrismatis : Sanctificatis, inquit, elementis, jam non propria natura proebet effectum, sed virtus divina potentius operatur, etc. ad eamdem sanctificationem alludit, seu potius eamdem asserit, ut necessariam epist. 7 O. in qua ex errore tum tolerato in Africa, seu quaestioni et interrogationi subjecto, negat quidem apud haereticos esse verum Baptisma, aut unctionem. Caeterum traditionem circa olei benedictionem necessariam supponit : Ungi quoque necesse est, inquit, eum qui baptizatus sit, ut accepto chrismate, idest, unctione esse unctos Dei, et habere in se gratiam Christi possit. Porro autem Eucharistia, et unde baptizati unguntur, oleum in altari sanctificatur ; sanctificare autem non potuit olei creaturam, qui nec altare habuit, nec Ecclesiam. Unde nec unctio spiritualis apud haereticos potest esse, quando constet oleum sanctificari, et Eucharistiam fieri apud illos omnino non posse, etc.
Qui locus est clarissimus, colligit enim Cyprianus, ex eo quod necessum sit oleum chrismatis in altari sanctificari, sicut et Eucharistiam, apud haereticos non esse veram unctionem, quia non possunt sanctificare chrisma. Hanc eamdem comparationem sanctificationis olei ad consecrationem Eucharistiae in altari facit Cyrillus Ierosolymitanus in Catechesi 3. mystagogica, ibidem etiam appellat oleum exorcizatum, seu exorcismis sanctificatum.
Hoc ipsum spectat ad confectionem et renovationem chrismatis in Paschate, quam fieri debere, docet ex traditione Apostolica Fabianus Carthag. IV. cap. 36. idem supponit, sicut et Cyprianus s erm. de unctione, Concil. Vasense cap. 3. Toletanum I. cap. 12. cap. Omni tempore, de consecrat. dist. 4. cap. Quoniam, de sententia excommunicationis, in 6.
Benedictionem vero esse oportere Episcopalem docet Synodus Romana sub Sylvestro, Toletanum I. cap. 20. Carthaginem II. cap. 2. Carthaginen. III. cap. 36. Hispalen. II. cap. 1. Damasus Papa epist. 4. de C. Episcopis, Innocentius I. in epist. ad Decentium Eugubinum cap. 3. Leo I. epist. 88. Joannes III. epist. ad Episcopos Germanioe et Gallioe. Hinc rejieienda est sententia Paludani in hac dist. quoest. 1. et 4. qui negat benedictionem chrismatis necessitate Sacramenti praemitti. Contrarium enim patet ex communi Theologorum, et hoc esse divinae institutionis colligitur ex dictis. Congruitatem autem talis institutionis subjicit infra Doctor responsione ad 2. objectionem. Rejicitur etiam Cajetanus 3. part. quoest. 72. art. 4. asserens benedictionem praemissam a simplici Sacerdote sufficere, quae sententia est singularis. Unde ut dictis adjiciam auctoritatem Dionysii de Ecclesiast. hierarchia, cap. 5. Divina, inquit, institutio sacram hierarchicorum ordinum coeremoniam, divinique unguenti confectionem, atque sanctam altaris consecrationem divinorum Pontificum efficacibus facultatibus singulari numere attribuit, etc.
Ministrum ergo hujus sanctificationis recte constituit Doctor Episcopum tanquam ordinarium ; an vero committi possit Sacerdoti ex delegatione, non videtur mihi asserere, neque etiam negare, sed ex suppositione, quod id committi possit ad complementum definitionis comprehendere ; unde in Reportatis hac eadem distinctione : Sanctificatum, inquit, sanctificatione Episcopali communiter. Caeterum aliqui eum pro parte affirmativa citant, neque littera omnino repugnat, quamvis de illa commissione non disserat, sicut de commissione ipsius ministerii unctionis, quae fieri posset per delegationem Summi Pontificis, ut videbimus.
Ledesma 1. part. 4. quoest. 13. art. 3. putat solum Episcopum hanc delegationem facere. Sed hoc nulla ratione fundatur, nam hic actus divina institutione competit solis Episcopis saltem ordinarie, et prohibitio excludit Sacerdotes ; est enim actus Ordinis. Dispensare autem in hoc jure non spectat ad Episcopum, sed ad
Romanum Pontificem seu Concilium ab eo approbatum ; et necessitas quae supponitur, ut causa dispensationis, non potest cadere in districtum unius Episcopatus, nam facilis est recursus ad ipsum Episcopum semel in anno ; requiritur ergo necessitas alicujus Provinciae, aut regni ad minimum, ex defectu Episcoporum.
Et quamvis aliqui putant benedictionem chrismatis, quo unguntur in vertice baptizati, posse committi ab Episcopo Sacerdoti, quia hoc tantum caeremoniale est. Hoc ipsum etiam nunc, neque olim forte committi non potuit Sacerdoti ex auctoritate privata, quia hoc ipsum chrisma ex communi consensu Patrum et Conciliorum, ac Pontificum, spectat ad munus Episcopale benedicere, ex communi consuetudine Ecclesiae, et ex traditione Apostolica emanavit talis unctio et benedictio chrismatis, ut patet ex Dionysio, Cyrillo Catechesi 2. Concilio Vasensi, et Bracharensi II. cap. 37. Item placuit, si quis Presbyter post hoc interdictum ausus fuerit chrisma benedicere, deponatur, nam antiqui hoc canones vetuerunt, etc. Sed nequit Episcopus dispensare in lege universali totius Ecclesiae, aut Summorum Pontificum, aut etiam caeremonias ab Ecclesia statutas et approbatas mutare ex Trident. sess. 7. de Sacramentis in genere can. 13. Sed quid si fiat ? Respondetur chrisma non benedici, neque esse idoneum ad ritus baptismales, quia haec benedictio supponit auctoritatem, quam non potest delegare Episcopus.
Summum tamen Pontificem per se, aut alium suo nomine delegare posse hanc fa-
3
f cultatem consecrandi chrismatis, docent Cajetanus, ut Victoria in Summa de hoc Sacramento ; probabilem etiam docet Suarez sect. 2. in fine, neque repugnat Soto. Et id insinuat ad minimum Doctor, ut quae sustineri possit, quoniam in calce quaestionis citat modum dicendi aliquorum, qui ita interpretantur dispensationem Gregorii Papae, de qua infra, ut putent eum constituisse singulos, quibus cum dispensavit quoad illum actum, Episcopos, hoc dando potuerunt consecrare chrisma, dicendo, non esse differentiam inter Episcopum et Sacerdotem, nisi ratione potestatis, et non ratione characteris.
Sed quidquid de hoc sit, probari potest illa sententia, non magis declarant Patres, et canones ex institutione divina, hanc potestatem consecrandi chrisma esse penes Episcopos solos, quam ipsum ministerium Sacramenti, sed ministerium ipsum delegari potest, ut infra videbitur ; ergo et consecratio chrismatis. Antecedens patet, quia consecratio chrismatis est propter usum ejus in Sacramento, ideoque hic est altior, quia immediatius accedit ad sanctificationem et effectum Sacramenti, cum benedictio olei sit tantum dispositio et dedicatio materiae.
Secundo, potestas dispensandi seu deiegandi facultatem ministrandi Sacramentum, includit potestatem etiam dispensandi et delegandi facultatem benedicendi chrisma, sicut potestas finem includit potestatem in medium ; casus enim esse potest, ut non possit haberi recursus quotannis ad Episcopum, vel certe forte multis annis ergo motivum etiam dispensandi, quod est profectus populi, et necessitas Sacramenti, eo modo quo necessarium est, perinde respicit potestatem delegandi utrumque ministerium.
Tertio, ministerium Sacramenti magis est determinatum divina institutione, quantum ad materiam et formam, et ministrum, quam benedictio chrismatis, quia haec non habet determinatam formam, aut ritum, nisi ab ipsa Ecclesia, et diversa est secandum diversum ritum Ecclesiarum ; ergo magis congruit potestatem esse in Ecclesia delegandi hanc facultatem quam alteram, quae est superioris Ordinis, et magis determinata, ut patet, quia materia et forma determinata sunt a Christo, sicut et minister ordinarius, nempe Apostoli, et eorum successores, ut praedicti Patres et Concilia dicunt, et colligitur ex Actis cap. 8. et 19. sed quanto magis est quidpiam determinatum jure divino, tanto minus cadit sub potestate Ecclesiae ; ergo cum determinatio be nedictionis quantum ad formam et ritum subsit Ecclesiae, magis potest eam delegare, quam ipsum ministerium Sacramenti, quod delegare potest.
Confirmatur, quia si Ecclesiae esset delegata potestas instituendi Sacramenta, Sacramentum esset simpliciter quantum ad institutionem et destitutionem rei sensibilis, in ejus potestate ; nunc autem ideo non est sub potestate Ecclesiae, quia illa institutio non fuit ei concessa, sed ritus Sacramentorum, qualis est illa benedictio dicta, sunt simpliciter in potestate Ecclesiae, ex Trident. sess. 21. cap. 1. ubi declarat: hanc potestatem perpetuo in Ecclesia fuisse, ut in Sacramentorum dispensatione, salva eorum substantia, statueret vel mutaret, quoe suscipientium utilitati, seu ipsorum Sacramentorum venerationi, etc. magis expedire judicaret. Hoc autem unum ex illis esse potest pro rerum, temporum et locorum varietate, ut patet, quia necessitas, quae sufficit ad delegationem ministerii, sufficit etiam ad delegationem facultatis benedicendi, quam benedictionem ipsa Ecclesia mutare potest, quantum ad formam et ritum ; ergo, etc,
Dices requiri ex divina institutione, ut benedictio fiat ab Episcopo, licet forma et ritus benedicendi subsit Ecclesiae. Contra,
ideo benedictio spectat de congruitate divinae institutionis ad Episcopum, quia ministerium spectat ad ipsum, tanquam ad hierarcham et ministrum ; sed etiam tenendo hanc facultatem, etiam ex divina institutione, dispensante in ea Ecclesia transire ad Sacerdotem, ita etiam interpretari debet divina institutio, quantum ad ministerium benedictionis similiter, ut committi possit tanquam accessoria, cum ejusdem potentiae sit disponere materiam, cujus est inducere formam proxime.
Quarto, non est fundamentum unde negetur haec facultas non posse committi, nisi quia canones aliquot, ut citati, id prohibent, quia nempe spectat ad Episcopum, sed non solum id asserunt de confectione chrismatis, sed etiam de cujus ministerio in Sacramento, ut dictum est; sed hoc recipit interpretationem ex Florentino, et ex facto Pontificum, ut canones praedicti prohibentes, vel asserentes non licere ministrari chrisma a Sacerdotibus, intelligantur secundum facultatem, quam habet minister ordinarius, et non in casu dispensationis et delegationis per Ecclesiam factam ; ergo etiam possunt sic commode intelligi, quantum ad propositum .
Accedit etiam, quod consecrationem altarium et Ecclesiarum eodem modo prohibent canones fieri a non Episcopo, quae prohibitio etiam fundatur in jure divino, et non solum Ecclesiastico, ut servetur debitus ordo hierarchicus, dependentia et debita subjectio Presbyteri ad Episcopum, ut D. Dionysius in praedicto cap. 5. insinuat: Praecipue vero, inquit, huic ordini hierarchico, proe coeteris ordinibus, divina lex diviniores coeremonias assignavit. Quocirca divina lex sacram hierarchicorum ordinum coeremoniam (id est, ordinationem) divinique unguenti confectionem, atque sanctam altaris consecrationem divinorum Pontificum efficacibus facultatibus singulari munere attribuit, etc. tamen consecratio altarium potest delegari ; ergo etiam confectio chrismatis delegari potest, nisi ostendatur ratio specialis, sicut potest esse in ministerio ordinum, seu eorum collatione.
Ultimo tandem non leve fundamentum dispensationis aliquando factae, desumi potest ex Toletano 1. cap. 20. In aliquibus locis, vel provinciis Presbyteri dicuntur chrisma conficere, placuit ex hac die nullum alium, nisi Episcopum chrisma conficere, etc. et Bracharen. I. citatum, et Hispalense II. Respondent aliqui haec Concilia factum non approbare, sed potius reprehendere, quia prohibent. Contra, eo ipso quod factum irritum fuisse non declarent, neque repetendam esse Confirmationem factam ex tali chrismate, videntur supponere cum legitima primum auctoritate fuisse inductam consuetudinem, quam deinceps abrogant. Nec obstat quod dicit Florentinum aliquando ex concessione Sedis Apostolicae simplicem Sacerdotem illud ministrasse (supple Sacramentum Confirmationis), sed ex chrismate ab Episcopo consecrato. Respondetur hoc non probare, quin committi posset facultas conficiendi chrismatis, licet non fuerit a Sede Apostolica tum concessa, quia non expedit extendere concessionem contra jura, nisi inquantum causa eam exigit extendi; non requiritur autem extendi in eo casu, ad quem alludit Pontifex, qui est Gregorii Papae ad Presbyteros in Sardinia, quia hi de facili ex urbe, aut ab aliis locis vicinis potuerunt chrisma consecratum quotannis habere.
(f) Et hoc a ministro idoneo, etc. Hanc particulam ipse Doctor explicat: Minister, inquit, est Episcopus, vel alius cui committi poterit, ideo dicitur in generali a ministro idoneo, etc. Episcopum esse ministrum ordinarium hujus Sacramenti docet infra dist. 24. quoest, unica, estque cum hac limitatione definitum in Florentino et in Tridentino tess. 7. can. 3. et sess. 23. cap. 4. can. 1. ubi dicitur potestatem conferendi Confirmationem et Ordines sacros pertinere ad Episcopos, ex proprio gradu et ordinatione, qui praecipue ad ordinem hierarchicum Ecclesiae spectant. Patet ex jam citatis Clemente, Dionysio, Eusebio Papa epist. 3. Melchiade, Innocentio, Leone, Gelasio, Cypriano epist. 73. Chrysostomo homil. 18. in Acla. Et ne repetamus denuo, quae dicta sunt, videantur Patres, quos citavimus, vel probando requiri benedictionem chrismatis Episcopalem vel Confirmationem esse Sacramentum, et specialiter illa decreta, quibus negatur haec facultas esse penes Sacerdotes, et reservari Apostolis, et eorum successoribus ex Act. 8. et 19. ubi interpretes.
Hinc excluditur error Witclefi, asserentis omnem Sacerdotem esse ministrum Confirmationis sufficientem, in eumdem incidit Armachanus lib. 11. de quoestionibus Armeniorum, cap. 4, et rem dubiam censet Durandus hac dist. quoest. 3. Nostrum Doctorem etiam in eamdem sententiam adducit Suarez dist. 36. sect. 2, sed fere idem, inquit, sentit Scotus. E contra Sotus in contrariam ita divellit, ut ne ex dispensatione etiam dicat posse Sacerdoti simplici hoc ministerium convenire: uterque magis invenit quod adjiceret Doctori, quam quod ex illo referret.
Resolutio enim Doctoris in hac quaestione continetur in sola definitione assignata, et ejus explicatione subjecta: opponit autem tres rationes, ad quas suo ordine respondet, juxta diversum modum dicendi aliorum. In responsione autem ad tertiam objectionem juxta fundamenta ejus disserit, et non resolvit illam difficultatem : An Episcopatus sit Ordo diversus a presbyteratu, reservando discussionem ejus ad suum locum proprium infra dist. 24. unde non assertive, sed ex suppositione illius modi dicendi discurrit ad solutionem objectioni conformem: Et si istud, inquit, est verum, etc. nempe distinctionem, non esse inter Presbyterum et Episcopum ; iterum infra: quod si verum est, etc. non esse autem veram dictam opinionem ipse infra dist, 24. docet. Sed de hoc agendum erit in corpore quaestionis.
Interim objiciunt Armeni illa loca ex Actis nihil concludere, potissimum primum locum, quia Philippus fuit non solum Diaconus, sed et Apostolus, qui potuit confirmare, sicut et caeteri, tamen missus est ad Eunuchum Candacis Reginae, ut ei praedicaret Christum, et eum baptizaret. Respondetur eum solum fuisse Diaconum, ut tenent Chrysostomus, Rabanus, Beda in illum locum, et Hieronymus in dial. contra Luciferianos, Anacletus in epist. decretali, Innocentius in epist. ad Alexandrum ; unde ab Epiphanio connumeratur inter septuaginta duos discipulos. Et dicta ratio infirmatur, quia ex textu satis supponitur Philippus, adhuc fuisse in Samaria, quando fuerunt confirmati credentes baptizati per Apostolos, et mox admonitum a Spiritu sancto, ut veniret, in occursum dicti Eunuchi.
Objicit secundo Armachanus 1. ad Timoth. 4. Noli contemnere gratiam, quae est in te per impositionem manuum Presbyteri. Respondetur Timotheum fuisse Episcopum. ex cap. 3. Oportet Episcopum irreprehensibilem esse, etc. ideoque plerique interpretes illud Apocalypsis 2. et Angelo Ephesi, etc. intelligi de Timotheo dicunt, et per septem Angelos dictarum Ecclesiarum intelligi Episcopos ordinatos in ipsis. Objicit praeterea Act. 9. Paulum fuisse ab Anania confirmatum, qui ei manus imposuit, eumque baptizavit. Respondetur illam manus impositionem intelligi de gratia curationis, seu gratis data, facta enim fuit ante Baptismum, neque alioquin signa Confirmationis visibilia ibidem refertur accepisse Paulum, nempe loqui variis linguis, sed tantum recepisse visum.
Objicit tertio, plures canones Toletan.I. can. 20. ubi statuitur,Diaconum nullo modo chrismare posse, sed Episcopi in absentia Presbyterum, vel in ejus praesentia de jussu Episcopi. Huc spectat canon 2. primi Arausicani ubi in absentia Episcopi tribuitur Sacerdotibus jus reconciliandi haereticos, in mortis discrimine posito, cum chrismate et benedictione consignari. Sic Innocentius I. epist. 1. cap. 6. ubi dicit Episcopum posse dare licentiam Presbytero imponendi manus, et signandi Catechumenos ; et cap. Omni tempore, dist. 4. Presbyter proesente Episcopo non signet infantes, nisi forte ab Episcopo fuerit illi praeceptum; et cap. Presbyler, dist. 95. Ambrosius lib. 3. de Sacramentis, cap. 2. dicit, Spiritum sanctum, et signaculum dari ad invocationem Sacerdotis. Ignatius epist. 13. manus impositionem inter munera Sacerdotis statuit.
Respondet Suarez, Bellarminus et alii, dictos canones referri ad quaedam sacramentalia seu ritus, non autem ad ministerium Sacramenti. Toletanum ergo intelligitur de unctione in vertice, quae fieri solet in Ecclesia Latina. Caeterum haec solutio non placet, quia et Diaconus solemni ritu baptizare potest ex commissione Episcopi in absentia Presbyteri, et consequenter adhibere chrisma caeremoniale, seu unctionem in capite. Unde Hieronymus in dialogis contra Luciferianos : Ecclesioe, inquit, salus in summi Sacerdotis dignitate pendet, cui si non exors quoedam, et ab hominibus eminens detur potestas, tot in Ecclesiis efficientur schismata, quot Sacerdotes; inde venit ut sine chrismate, et Episcopi jussione, neque Presbyter, neque Diaconus jus habeant baptizandi, etc. ergo supponit Diaconum jus posse habere baptizandi ab Episcopo, non tamen sine chrismate, nempe in Baptismo solemni, quem intendit Hieronymus, et infra idem docet. Et extra dubium est Diaconum baptizantem solemniter debere observare ritus, nunquam tamen licuit sic baptizare secundum Hieronymum sine chrismate. Advertendum insuper est, baptizandum non ungi chrismate ante, sed post Baptismum in vertice, ante autem Baptismum ungitur oleo benedicto. Ex quo sequitur illam fuisse in usu Diaconis ex Hieronymo, idque congrue, cum munus baptizandi illis solemniter delegari consuevit in absentia aliorum ministrorum ; ita etiam et potestas utendi ritibus ab Ecclesia ordinatis, commiti potuit et debuit ; non videtur ergo illa responsio facere ad intentum Canonis.
Ad Canonem Arausicani idem respondet dicendo non posse intelligi de hoc Sacramento, alioquin, inquit, non fuisset limitandum ad solos haereticos, sed majori ratione extendendum ad omnes fideles, in mortis discrimine positos, quando non adest Episcopus, qui eos confirmaret. Concilium ergo loquitur spcialiter de haereticis, quia non agit de Sacramento Confirmationis, sed de reconciliatione solemni, qua olim ad gremium Ecclesiae recipiebantur in quibusdam Provinciis, cum quadam unctione, seu consignatione chrismatis.
Haec responsio longe deviat a scopo Canonis, nam talem unctionem adhiberi pro reconciliatione haereticorum non invenitur in actis Ecclesiasticis, neque videtur magnam habere virtutem, aut proportionem ad aliquam significationem mysticam, sive enim haeretici usum chrismandi mere caeremonialem adhibuerint in Baptismo, sive non, Canones statuunt ipsos non esse rebaptizandos, vel Baptismum non esse in eis innovandum,quod comprehendit etiam ea quae in Baptismo secundum ritum baptizandi adhiberi solebant. Si autem alludat ad Canones, quibus praescribitur recipiendos esse haereticos cum unctione chrismatis, non est dubium idipsum significare hunc Canonem Arausicani ; sed ritus ille non intelligitur de chrismatione caeremoniali, sed sacramentali, qua conferebatur Confirmatio haereticis, qui antea usum ejus non habuerunt, ut constat ex can. 31. Concilii I. Niceni ex editione Pisani et Turriani, ex can. 1. Concilii I. Constantinopolitani ; idem habet Laodicenum c. 7. Arelatense I. sub Sylvestro can. 8. et Arelatense II. cap. 17. quae nullo modo intelligi possunt de alia chrismatione, quam de illa in qua datur Spiritus in Confirmatione.
Unde Leo Pontifex epist. 35. baptizatum ab haereticis dicit non esse rebaptizandum, sed ei hoc esse conferendum, quod ibidem defuit, ut per Episcopalem manus impositionem virtutem sancti Spiritus consequatur. Et Gregorius Iib.9. epist. epistola 61. Arianos, inquit, per manus impositionem Occidens, per unctionem vero sancti chrismatis ad ingressum sanctoe Ecclesiae Oriens reformat, etc. Per impositionem manus, intelligit non Confirmationem, sed manus reconciliatrices per absolutionem, ut intelligit Glossa de consecrat. dist. 4. cap. Arianos, etc. quia distinguit Gregorius a chrismatione manus impositionem tanquam diversum ritum. Manifestum autem est per unctionem chrismatis intelligi Sacramentum Confirmationis, ut patet ex Canone praecitato Constantinopolitani : Recipimus, inquit, obsignando (supple haereticos quos memorat) sive tingendos primum sancto chrismate et frontem, et oculos, et nares, et os, et aures, et eos signantes dicimus signaculum donationis Spiritus sancti, etc. qui est ritus confirmandi ex Cyrillo supra citato, et Arelatense I. Si perviderint, inquit, in Patre et Filio et Spiritu sancto eos fuisse baptizatos (supple Arianos) manus tantum eis imponatur, ut accipiant Spiritum sanctum. Et Arelaten. II. loquens de eisdem, et Bonasianis rite, et ad invocationem Trinitatis baptizatis : Cum chrismate inquit, et manus impositione in Ecclesia recipi sufficit, etc.
Respondetur ergo praemissos Canones intelligendos esse de signatione et chrismate sacramentali, quod conferre potuerunt Sacerdotes, et conferebant dispensative, non solum in Ecclesia Orientali, in qua ille mos etiamnum durat, sed etiam in aliquibus partibus Ecclesiae Occidentalis, ut in sequentibus dicemus; hoc autem non tollit, quin Episcopus sit minister ordinarius necessitate Sacramenti. Huc etiam spectat Canon ille citatus Presbyter, qui, ut recte adnotavit Suarez contra Sotum, est Martini Bracharensis, non Martini I. in Concilio Romano. Caeterum male ipse Suarez confundit illum cum Canone: omni tempore, quia in editione Martini Bracharensis diversi sunt, nam primus est canon S2. alter vero canon 51, sed, ut credo, ideo confundit utrumque, quo intelligatur, ut ipse vult cum Soto. Intel ligi tantum, unctionem caeremonialem in vertice praescribi, in utroque loco, sive unus, sive sit canon diversus ; sed neque in uno, neque in altero assequitur intellectum canonum, quia revera, ut dixi, diversi sunt illi Canones in editione Bracharensis, seu collectis ejus, et diversa praescribunt. Utrumque autem desumpsit ex Toletano I. can. 20. in quo, prout supra notavimus dubio super commissione potestatis benedicendi chrisma, primum dicitur pene ubique observatum esse, ut absque Episcopo Chrisma nemo conficiat ; deinde usus contrarium aliquorum locorum et Provinciarum, in quibus Presbyteri chrisma confidebant; tertio inhibitio illius usus: Placuit, inquit, ex hac die nullum alium, nisi Episcopum chrisma conficere, et per dioecesim destinare, ita ut de singulis Ecclesiis ad Episcopum ante diem Paschoe Diaconi destinentur, aut Subdiaconi, qui confectum chrisma ab Episcopo destinatum ad diem Paschoe possint ad tempus deferre) deinde subdit quarto, quod liceat Episcopo omni tempore chrisma conficere; quinto sine conscientia Episcopi nihil penitus Presbyteri agere praesumant; sexto statutum vero est Diaconum non chrismare, sed Presbyterum absente Episcopo ; praesente vero, non nisi ab Episcopo fuerit praeceptum.
Ex tribus ergo primis clausulis Canonis constat sermonem esse de confectione et ejusdem benedictione. Quarta clausula potest referri ad idem, et etiam ad ipsum ministerium, sive unctionem in fronte, sicut et sequentia, quia, ut ex Hieronymo ostendimus, licebat etiam Diaconis, sicut ex licentia solemniter baptizare, ita ungere chrismate in vertice: nunquam autem licuit ipsis confirmare. Oportet ergo hic intelligi chrismare in eo sensu, quo nunquam liceat Diacono chrismare, aut licuit jure divino vetante. Ad reliquos bene respondet praefatus Auctor et Soto.
Ex his intelligitur ex parte, quid dicendum sit ad illud quod Doctor asserit, nempe posse ex dispensatione Sai cerdotem dare confirmationem ; quod docet etiam Alensis 4. part. quoest. 18. m. 1. art. 3. sig. 2. D. Thomas 3. part. quoest. 7 2. airt. 11. et in 4. dist. 7. ubi reliqui Scholastici et Summistae verbo Confirmatio, Navarrus in manuali cap. 22. Covarruvias lib. 1. variarum, 1. cap. 10. et Ganonistae communiter. Aliqui tamen ad extrema procedunt dicentes, si ex divina institutione Episcopus est minister hujus Sacramenti, nulla ratione potestatem esse in Ecclesia delegandi ministerium alteri ; et in hoc videtur Durandus et Cajetanus supra citati inclinare. Alii vero e contra dicunt. quod hanc potestatem possit Ecclesia commit. tere inferioribus clericis, et Diaconis, et Subdiaconis, quin etiam laicis, modo sint confirmati ; ita Panormitanus in cap. Extra. de consuetudine, citatur ; et Summa Angelica referens Innocentium et Glossam in. cap. Manus, de consecrat. dist. 5. recte hanc opinionem rejiciunt communiter auctores ; et patet ejus falsitas ex iis, quae hactenus in hac quaestione citata sunt.
Probatur ergo sententia communis, in qua non est dubius noster Doctor, ut patet ex verbis allegatis, neque etiam obscurus, ut dicit Suarez, neque etiam contrarius, ut dicit Soto : Minister, inquit, est Episcopus, vel alius cui committi posset, etc. ubi denotat ministrum ordinarium esse Episcopum, extraordinarium vero eum, cui committi posset, nempe Sacerdotem.
In primis id patet, ex Canonibus citatis, fuisse olim in usu, et etiamnum retineri a Graecis, late probat Petrus Arcudius lib. 2. de Confirmatione, cap. 14. 15. et 16. et inter quaestiunculas propositas Graecis, in Concilio Florentino numero undecim, haec fuit in ordine sexta: quare Pontifices non inungant sacro chrismate, sed Sacerdotes? cum hoc Pontificibus sit datum: addit autem in fine Concilium : Hoec a Latinis objecta Mililenensis Proesul legitime ac secundum canones omnia dissolvit, proeterquam duo, videlicet separationem matrimonii, et creationem patriarchae extra Constantinopolim, etc. Hinc constat responsionem ejus fuisse a Latinis acceptatam.
Et Gregorius Protosyncellus qui interfuit, et subscripsit Concilio, scribens mox contra epistolam Marci Ephesii de eodem argumento agit: Latini, inquit, nostros ungebant, et chrismatos appellabant, quod vero non secundum rectam rationem ista fierent manifestum est;etenim cum iniremus concordiam, nullam rationem contra nos afferre poterant, sed cum orthodoxi essemus, et recte sentiremus, ab orthodoxis orthodoxi judicati sumus, etc.
Ad hunc ritum seu consuetudinem videtur alludere Hieronymus in dialogis contra Luciferianos, ubi dicit: Non ad legis necessitatem, sed ad Sacerdotii honorem pertinere, quod baptizati deferantur ad Episcopos, ut illis manus imponant, etc. Forte intendit consuetudinem insinuare Ecclesiae Orientalis, in qua vidit ab Episcopis raro, aut nunquam Confirmationis Sacramentum ministrari, quod confertur simul cum Baptismo, qui a solis Sacerdotibus ministratur; unde Auctor quaestionum veteris et novi Testamenti q. 101. in Alexandria, inquit, et per totam Aegyptum, si desit Episcopus, consignat Presbyter, etc. Haec autem consuetudo, retento illo priori ritu, quo Confirmatio simul cum Baptismo dabatur infantibus, aut aliis baptizatis, qui fuit antiquissimus, necessaria fuit, nam soli Episcopi non poterant sufficere baptizandis, neque proinde etiam Confirmationi dandae si simul cum Baptismo ex usu dari debuit ; unde mihi persuadeo hanc fuisse originem illius dispensationis factae ab initio, cum Sacerdotibus in Ecclesia Orientali, quae ut plurimum conveniebat in ritu.
Praedictum autem ritum docet Dionysius de Ecclesiastica hierarchia cap. 5. Etsi enim a Sacerdotibus quoedam ex Symbolis veneratione dignis perficiantur, verum nunquam Deificam generationem, ( id est, Baptismum ) Sacerdos sine divino unguento peraget, nec divinae communionis Sacramenta perficiet, antequam Symbola communicativa in divinum altare imposuerit. etc. Eumdem ritum tradit Clemens Romanus lib. 7. constitut. cap. 23. et epist. 4. Synodus Laodicena can.48. Gyrill. Ierosolymitanus, Catechesi 3. Et nobis, inquit, postquam ex aquis sacri lavacri ascendimus datum est chrisma, etc. Nazianzen. orat. 40. Chrysostom. hom. 2. in ad Colossenses 2. Cyrillus Alexandrinus ad cap. 35. Isaiae, Theodoretus in Cantic. c. 1. Damascenus lib. 4. fidei orthodoxoe, c. 10. et communiter Patres Graeci. Ex Latinis Tertullianus de Baptismo, c. 1. Cyprianus epist. 7 O. atque necessitas hujus ritus magis urgebat in primitiva Ecclesia ob persecutionem, et pericula fidei, quae erat sufficiens ratio hujus dispensationis, quem ritum deinceps Ecclesia Orientalis retinuit.
Data autem hac observantia ritus, vel multi decederent sine Confirmatione et Baptismo, si simul ea dari oporteret, et ab Episcopo solo Confirmatio ; videtur ergo in hoc ritu fundata praedicta consuetudo, vel ad eum reduci saltem commode posse, cum alia non occurrat certa ejus origo. In Ecclesia autem Latina, quia non simul dantur duo haec Sacramenta, sed Sacramentum Confirmationis a solo Episcopo,
atque ut plurimum iis. qui per se respondere possunt, et sunt capaces rationis, ideo non est ulla necessitas delegandi potestatem Sacerdotibus confirmandi chrismatis.
Caeterum in Ecclesia Latina hic ritus etiam fuit observatus, ut patet ex Tertulliano et Cypriano citatis, ex epist. etiam Cornelii Papae ad Fabium Antiochenum, quae est apud Eusebium lib. 35. ex Urbano I. epist. ad orthodoxos, qui mos abrogatus est a posterioribus, maxime a Silvestro, data pace Ecclesiae, ut in vita ejus habetur, et pro chrismate Confirmationis, quae simul cum Baptismo dabatur, substituit ut Presbyter liniret verticem baptizati et ut docet Rabanus lib 1. de institut. clericorum, c. 28. Hugo de S. Victore lib. 2. de Sacramentis part. 1. c. 3. Verum est anteriores Pontifices explicuisse id quod erat juris divini de ministro ordinario hujus Sacramenti, et magis in usu Ecclesiae Occidentalis ; non est ergo, quod tam anxie recurramus ad solam dispensationem factam a Gregorio, cum et consuetudo Ecclesiae Orientalis approbata in Florentino, et canones supra citati, potissimum Niceni, sub distinctione loquantur de Episcopo, vel Presbytero, modum praescribens, quo Ariani in gremium Ecclesiae admitti debeant cum Confirmatione et Eucharistia) quem modum alia Concilia posteriora in canonibus citatis amplectuntur.
Secundo, idem patet ex Gregorio qui lib. 3. epistolar. epist. 9. ad Ianuarium Calaritanura prohibuit ne Sacerdotes chrismarent in fronte. Presbyteri, inquit. baptizatos infantes signare in frontibus chrismate non praesumant; sed Presbyteri baptizatos ungant in pectore, ut Episcopi postmodum ungere debeant in fronte, etc. Epistola vero 26. ad eumdem in fine sic habet: Pervenit quoque ad nos quosdam scandalizatos fuisse, quod Presbyteros tangere in fronte eos, qui baptizati sunt, prohibuimus; et nos quidem secundum usum veterem Ecclesiae nostroe fecimus, sed si omnino hac de re aliqui contristantur, ubi Episcopi desunt ut Presbyteri etiam in frontibus baptizatos chrismate tangere debeant concedimus, etc.
Inhibitio facta, et scandalum ex ea ortum supponit consuetudinem contrariam viguisse in Sardinia, neque factum ut irritum annullat Gregorius, seu declarat nullum, alias ordinaret ut iterum ab Episcopis signarentur in fronte baptizati. Praesumptio forte de nullitate confirmationis sic factae a Presbyteris, occasionem scandali dedit, aut certe consuetudo renovata, quae fuit ab initio legitime introducta et continuata, et in aliis partibus in usu forte ut in Hispania, ut patet ex Canonibus supra citatis in commento de chrismatis benedictione.
Accessit et necessitas illius insulae, in qua rurales pene omnes incolae erant idololatrae, ut patet ex epistol. 23. 25. et hac ipsa 26. quibus paucitas Episcoporum non sufficiebat consignandis in baptismate per chrismationem, quae tum simul cum Baptismo fiebat ex consuetudine primitivae Ecclesiae, quae ex Act. 8. et 19. significatur. In ea autem insula non videntur plures fuisse Episcopi, quam. tres, Cyriacus, Felix et Ianuarius: vel ergo intermittenda erat haec consuetudo baptizandi, et simul chrismandi infantes vel certe differenda chrismatio contra consuetudinem, utrumque sine scandalo fieri nequivit in eo rerum statu et necessitate conversionis; scandalo ergo causam dedit intermissa consuetudo, et forte dubium in populo ortum de Confirmatione alias facta a Presbyteris. Et forte hanc causam praeoccupant illa Gregorii verba: Nos quidem secundum usum veterem Ecclesiae nostrae fecimus, etc. scilicet particularis Romanae, neque objicit decreta antiqua, tanquam factum esse nullum declaranda: ergo interpretari debent ita, ut licet Episcopo, tanquam ex jure divino ministro ordinario, conveniat chrismare; non tamen ita indispensabiliter, quin ex commissione idoneus ad hoc minister sit Sacerdos, quam interpretationem, et facilitas dispensandi ad evitandum scandalum,et ipsa dispensatio facta confirmant quin etiam probant priorem usum fuisse ratum a Gregorio, quantum ad valorem Sacramenti.
Confirmatur haec potestas dispensandi ex Florentino et Tridentino supra citatis : Florentinum enim admittit ipsam dispensationem factam, et alludit; postquam enim definivit ministrum ordinarium hujus Sacramenti esse Episcopum, subnectit de ministro per dispensationem: Legitur tamen aliquando, inquit, per Apostolicae Sedis dispensationem ex rationabili et urgente admodum causa simplicem Sacerdotem chrismate per Episcopum confecto, hoc administrasse Confirmationis Sacramentum,etc. inde addit limitationem illam ministri ordinarii, quam adjecit etiam Tridentinum. Eamdem dispensationem fecit Leo X. et Adrianus VI. fratribus nostri Ordinis ad conversionem Indorum,de quo privilegio videatur Rodriguez tom. 1. quoestionum regularium quoest. 19. art. 3. quin etiam concessum fuit idem Patribus Societatis Jesu a posterioribus Pontificibus, et utrique facta est potestas utendi chrismate antiquo primo per triennium, secundo per quadriennium: vide eumdem quoest. 31. art... unde merito Concilium Senonense in doctrina de hoc Sacramento dicit concedi posse hanc facultatem per privilegium.
His suppositis concessionem Gregorii varie interpretantur Doctores ; et juxta varios modos dicendi Doctor resolvit objectionem tertiam factam contra definitionem Confirmationis supra praemissam, speciatim illam particulam de ministro ordinario, qui dicitur esse Episcopus. Aliqui ergo dicunt indulsisse Gregorium ut oleo, et non chrismate linirent frontem, sed ut bene Doctor, haec Glossa repugnat litterae. Alii dicunt nihil concessisse, ut Glossa ibidem, sed permisisse tantum ut facerent, sed etiam repugnat litterae ; neque Gregorii sanctitati congruebat, ut scandalum in praejudicium veritatis et doctrinae in materiam fidei et Sacramentorum timeret, aut permitteret, quod longe abfuit ab ejus constantia et vigilantia; merito haec exploduntur non solum a Doctore, sed etiam ab Alensi et Richardo, qui illo modos dicendi adducunt. Tertio respondent quidam eum errasse ut hominem, sed hoc etiam falsum et injuriosum est, nam si praetensa decreta Urbani, Leonis et aliorum in eo sensu quo ea intelligi volunt isti, sumantur, proculdubio non ea ignoravit Gregorius, qui supra epist. 9. secundum illa decrevit, et in hoc ipso loco supponit ea in usu veteri Romanae Ecclesiae. Error ergo iste esset perniciosus Gregorio, et magis praejudicaret quam permissio, quia processit ex plena notitia decretorum, contra quae (ex mente adversariorum loquor) sancivit, non veluti in re adhuc dubia et probabili, quia verba rem certam et indubitatam sonant, et exercitium potestatis supremae. Falsitas autem hujus responsionis patet ex dictis, et infirmatur expresse ex Florentino et Senonensi, et tacite ex Tridentino, ut caetera omittam.
Alii respondent, posse Pontificem dispensare cum quolibet confirmato, ut posset dare Confirmationem ; sed responsio haec rejecta est supra. Respondet Adrianus non loqui Gregorium de unctione sacramentali, sed caeremoniali, quam prohibuit Gregorius, vel ob periculum, vel certe, quia non fuit solita. Sed haec responsio: non attingit sensum canonis, neque in re, neque ut communiter intelligitur, ut patet ex Conciliis citatis, quae ad hanc Gregorii dispensationem potissimum alludunt, quia per modum dispensationis cujus initium et origo sciatur, non habetur facta a Sede Apostolica inter canones, qui fuerunt ante Florentinum, alia, quam Gregoriana. Praeterea ibi Gregorius loquitur de unctione tantum in absentia Episcopi facta, quam non concedit fieri in praesentia ejus, neque absolute, neque etiam de mandato ipsius Episcopi ; ergo textus ejus, et concessio non potest referri ad solam caeremonialem, quae fieri potuit ex decreta Sylvestri.
Alium praeterea modum respondendi adducit Doctor, supposita Glossa capituli: Olim idem erat Presbyter, et Episcopus, etc. quod est Hieronymi ad Titum cap. 1. et ex Glossa in cap. Legimus in Isaia, etc. dist. 93. ubi Glossa prima in verbo postea, et Glossa altera in cap. Olim. Ita explicant Hieronymum in locis praefatis, quasi dixerit differentiam inter Episcopum et Sacerdotem non fuisse juris divini, aut Ordinis, sed tantum ex Ecclesiastica electione, qua unus ex Presbyteris constitutus est super reliquos ad excludendum schisma. Quod si hoc, inquit Doctor, est verum, Gregorius bene potuit illos Sacerdotes subjectos Januario licentiare ad Confirmationem, etc. quia sic tantum dispensaret in jure positivo ecclesiastico, nec conferret illis aliquid, quod alias jure et institutione divina non conveniret. , Hanc responsionem non recte intelligunt aut Suarez, aut Sotus, quasi, ex sententia Doctoris sit, cum tamen ex suppositione dictarum Glossarum, quae ita intelligunt Hieronymum, sententiam illam applicat ad quaestionem et responsionem objectionis ; et data veritate antecedentis, conclusio optime sequitur, et tollit difficultatem, quae magis in hac quaestione torquet, quomodo scilicet potuerit Pontifex, ea quae sunt propria jure divino Episcopo, conferre Sacerdoti simplici, cum minister spectet ad essentialia Sacramenti.
Sed objiciunt praefati Auctores tempore Gregorii simplices Sacerdotes fuisse distinctos ab Episcopis, ut patet ex decretis anteriorum ; et ex hac ipsa concessione, quae limitatur ad absentiam Episcopi. Sed haec replica nescio quid faciat ad propositum ; vis enim responsionis Doctoris est, ex hypothesi, quod in ordine aut institutione divina, nulla fuit differentia ab initio inter Sacerdotem et Episcopum, ita etiam nec nunc esse, ac proinde jure divino et institutione Sacramenti perinde spectare ejus collationem ad Episcopum et Sacerdotem simplicem, inter quos data hypothesi, si admittatur, est differentia solum jure Ecclesiastico, in quo dispensare potuit Gregorius. Illi ergo Auctores ut aliquid agerent, deberent hanc differentiam statuere jure divino, et impugnare Glossam, quod difficulter posset Soto, qui infra dist. 24. quatit. 2. art. 3. et lib. i O. de Justitia et jure, quoest. 1. art. 2. docet Episcopatum non esse diversum Sacramentum a Presbyteratu, aut imprimere diversum characterem. Item ex alia parte, ut teneri debet, Confirmationem fundari in potestate Ordinis ; sequitur ergo fundari in potestate characteris Presbytelis, qui et idem est ac Episcopalis, per ipsum, si dicatur Episcopum habere dignitatem diversam, de hac dignitate quaeritur an sit jurisdictionis, cum non sit Ordinis, cum alia ad ministerium non deservit, neque imaginari potest, quia omnis potestas activa in hierarchia, et hierarchia Ecclesiasticis ad alteram harum reduci potest et debet, nempe ordinis aut jurisdictionis. Si est jurisdictionis, actu ejus suspendi potest maxime in sententia D. Thomae, ut annotavit Scholiastes scholio 2. cum potestas inferiorum, quae est jurisdictionis, dependeat a Vicario Christi: et hoc argumento Doctor infra dist. 24. quoest, unica, probat Episcopatum esse diversum Sacramentum a Presbyteratu. Male etiam videtur Suarez discursum Doctoris assumpsisse, quasi diceret omnes, qui ordinabantur in primitiva Ecclesia Sacerdotes, ordinatos etiam fuisse Episcopos, quasi diversi essent, quia sic ratio Doctoris nihil concluderet, quae reducitur ad Glossam, quae tollit differentiam inter simplicem Sacerdotem et Episcopum,quantum ad divinam institutionem ; postea vero praelationem unius prae aliis, inductam esse, ad tollenda schismata, jure Ecclesiastico.
Caeterum, haec non est vera sententia Hieronymi, quia, ut ipse in dicto capite Legimus: Quid facit, inquit, excepta ordinatione Episcopus, quod Presbyter non faciat? Supponit ergo aliquid convenire Episcopo, nempe ordinare, quod non competit simplici Sacerdoti, et hoc ex prima institutione et differentia utriusque ab initio. Idem docet in dialogis contra Luciferianos cap. 4. idem significat de Confirmatione : Quod si hoc loco quoerit, inquit, quare in Ecclesia baptizata, nisi per manus Episcopi non recipiat, quem non asserimus in vero baptismate tribui ? Disce hanc observationem ex ea auctoritate descendere, quod post ascensum Domini Spiritus sanctus ad Apostolos descendit: et multis in locis
idem factitatum reperimus ad honorem potius Sacerdotii, quam ad legis necessitatem etc. Loquitur de lege salutis, quantum ad baptizatum, qui alioquin sine impositione manus Episcopalis, salvari potest, ut patet ex sequentibus, ubi subjungit rationem : Nam si ad Episcopi tantum imprecationem Spiritus sanctus defluit, lugendi sunt qui in vinculis, aut in castellis, aut in remotioribus locis per Prebysteros et Diaconos baptizati ante dormierunt, quam ab Episcopo inuiserentur, etc. Et hanc manus impositionem ab Episcopo reducit infra ad Act 8. ubi missi sunt Petrus et Joannes, ut imponerent manus Samaritanis. Videatur in sequentibus. Interim hoc indicasse sufficit, quia quaestio alias infra suo loco erit disputanda dist. 24. quoest, unica. Nomen autem Episcopi et Presbyteri in primitiva Ecclesia satis fuit commune et synonymum, ut probat Hieronymus in dicto cap. Legimus ,etc. quod desumptum est ex epistola ad Evagrium.
Objicit Doctor contra illam solutionem fundatam in Glossa, in primitiva Ecclesia non leguntur fuisse alii Sacerdotes quam Apostoli, et illi qui soli leguntur in Scriptura confirmasse, tunc si omnes Sacerdotes fuerint Episcopi vel aequales, quantum ad istum actum ; ergo solis Episcopis debetur ex officio. Respondet quod nulli alii erant Sacerdotes praeter Apostolos, quia illi soli tum potuerunt sufficere, vel si erant, detulerunt Apostolis, etc. Haec responsio non est ex sententia Doctoris asserta, sed juxta opinionem Glossae, ad quam sequitur, et contra quam fit objectio, ex qua respondetur objectioni.
Probabile autem est in initio quamdiu Ecclesia fuit in Judaea, solos Apostolos fuisse Sacerdotes, et etiam Episcopos;
non tamen, qua Sacerdotes erant, confirmabant, sed qua Episcopi, ut patet ex Eusebio Papa, Damaso, Innocentio I. Ioanne III. Chrysostomo citatis. Caeterum propagata Ecclesia ad Gentes, fuerunt alii Episcopi et Sacerdotes praepositi per Apostolos,ut constat ex epistolis ad Titum et Timotheum, ubi interpretes de ordinatione Pauli et Barnabae habetur Act. 13. Tunc jejunantes et orantes, imponentesque eis manus dimiserunt, etc. Quod ita intelligit Chrysostomus in hunc locum, Leo I. epist. 81. alias 79. ad Dioscorum, OEcumenius, Lyranus et alii. Neque apparet sufficiens fundamentum id negandi, aut convincens, et Act. 14. ubi sermo est de Paulo et Barnaba : Et cum constituissent eis per singulas Ecclesias Presbyteros, etc. ubi Glossa ordinaria et Carthusianus intelligunt Episcopos, quam-: vis tam Presbyteri quam Episcopi tum nomen synonymum fuit,et cap. 15. Ut ascenderunt Paulus et Barnabas, et quidam alii ex illis ad Apostolos, et Presbyteros in Jerusalem super hac quoestione, etc. Ergo tum fuerunt praeter Apostolos alii Presbyteri in Ierusalem, qui fuerunt Episcopi, qui etiam seniores dicuntur, et Concilio Apostolorum super legalibus interfuisse dicuntur, et scripserunt Apostoli, et seniores, etc. quos Hieronymus epist. 19. quae est 11. inter Augustini epistolas, vocat Presbyteros.
Ultimus modus interpretandi concessionem Gregorii est apud Doctorem, g Quartus modus dicendi, etc. per eam Pontificem facere potuisse quemlibet Sacerdotem simplicem illius regionis Episcopum, quantum ad illum actum. Haec responsio conformis est Richardo hac dist. art. 2. quaest. 1. ad 3. Potestas confirmandi, inquit, ut quidam dicunt, fundatur super dispositione Vicarii Christi, qui sicut disposuit, quod omnes Episcopi confirmare possunt, ita disponere posset, ubi et quando exigeret ratio, quod Sacerdotes non Episcopi confirmare possint, quia super corpus Christi mysticum, quod est Ecclesia, habet Papa plenitudinem potestatis, etc. Fundat ergo potestatem confirmandi in jurisdictione, non in ordine, ut patet ibidem, hanc differentiam ejus statuens a potestate consecrandi Eucharistiam. Unde quaestione sequenti, ex eadem sententia, quam aliorum nomine citat, negat Episcopum degradatum posse confirmare valide, quia ablata est ei omnis jurisdictio, in qua fundatur valor talis actus. Ex hac sententia seu modo dicendi aliorum, sequela opinandi Doctor recte adducit illum modum explicandi ; nam dato, quod character sit idem in Presbytero et Episcopo, et sola differentia sit ratione jurisdictionis collatae a Vicario Christi in ordine ad actum confirmandi, bene sequitur quod concedendo.eamdem auctoritatem simplici Sacerdoti, fieret, quoad illum actum Episcopus, id est, jurisdictionem Episcopalem habens, licet non ordinariam, sed delegatam.
Hunc modum explicandi concessionem Gregorii, Sotus, ut proprium Doctoris citat, et post eum Suarez ; et impugnant, quia Pontifex non potest ordinare Episcopos absentes. Secundo, quia non potest ordinare eos ad unum effectum, et non ad omnes, quia sic essent ordinati semi-Episcopi, sed non mirum si erravit Sotus in mente Doctoris, cum erraverit in inscriptione illius decreti, quod citat tanquam scriptum ad Januarium Constantinopolitanum, et Episcopum Graecanica? Ecclesiae, nec est quod vagentur hallucinantes ad mentem Doctoris ; clarum enim est ex textu eum loqui de jurisdictione Episcopali et ex mente aliorum, quoad illum tantum actum. Unde subjicit: non tamen
conferendo sibi simpliciter gradum Episcopalem, nec quantum ad alios actus,etc. Dando hunc actum consistere in jurisdictione, et non in ordine proxime, facile est invenire differentiam inter gradum Episcopalem simpliciter, et potestatem delegatam ad aliquem actum determinatum.
Doctrina tamen in qua fundatur hic modus explicandi concessionem Gregorii, licet quorumdam sit Canonistaram, non est vera, neque tenenda post Tridentinum sess. 23. cap. 4. Sacrosancta Synodus declarat proeter coeteros Ecclesiasticos gradus, Episcopos, qui in Apostolorum locum successerunt ad hunc hierarchicum ordinem, etc. eosque Presbyteris superiores esse, ae Sacramentum confirmationis conferre, ministros Ecclesiae ordinare, etc. quarum functionum potestatem reliqui inferioris ordinis nullam habent, etc. Idem habet can. 7. de auctoritate, quam habent Episcopi ratione sui ordinis, ut superiores sunt Presbyteris, loquitur Concilium, juxta declarationem antiquorum Canonum ex institutione Christi ; et comparatio est inter ipsos et Presbyteros simplices, quantum ad id, quod utrique ex propria ordinatione est proprium.
Ex his quatuor modis explicandi concessionem Gregorii, quorum quilibet sustinet ipsam concessionem, ut validam, et ex ipsa objectione facta a Doctore, quae non est contra concessionem , sed ex ipsa concessione, probando simplicem Sacerdotem posse confirmare, secundum illam particulam definitionis de ministro idoneo, quem infra declarat esse Episcopum, nempe ordinarium ministrum, vel eum cui committi poterit, nempe Sacerdotem, ex commissione seu dispensatione.Ex his, inquam, satis colligitur nec Doctorem esse dubium in hac sententia, neque sentire cum aliis, qui negant posse dari hanc dispensationem, dato quod Episcopus sit minister ordinarius ex institutione divina.
Ultimo tandem probatur conclusio praemissa ex simili, quia non magis negant Patres et Canones potestatem confirmandi esse apud Presbyteros simplices quam ordinandi; sed haec, ut suo loco dicetur, potest, quoad aliquos ordines committi Sacerdoti simplici; ergo et illa.
Petes quomodo haec facultas conveniat Sacerdoti, cui committitur, an ex sola jurisdictione delegata? an partim etiam ex ordine? Si primum, non est fundamentum, quin possit committi non Sacerdoti, sicut ei committitur facultas baptizandi, quamvis haec ad Sacerdotem et Episcopum spectat ; si secundum, sequitur quod.posset reduci in actum, sicut et potestas consecrandi Eucharistiam.
Respondetur, quod ratione utriusque competat capacitas confirmandi Sacerdoti, cui confertur potestas praefata, ordinis quidem remote et inchoate proxime autem ratione concessionis, et quasi reducentis potestatem remotam in actum ; inde nequit committi non Sacerdoti, neque Sacerdos sine tali concessione quidpiam valide faceret. Causa a priori est institutio Christi, quam ex definitione Ecclesiae, et consuetudine interpretamur.
Congruentia institutionis est, quia Sacerdos ex officio et sua ordinatione habet potestatem in corpus Christi mysticum, quantum ad jus baptizandi proximum, ex eo quod habeat potestatem proximam super corpus Christi verum et priorem habet cum subordinatione ad Episcopum ; cum ergo, sicut supra ad initium commenti dictum est, Confirmatio ordinetur ad Baptismum, tanquam complementum ejus et perfectio, ex Patribus, ita congruum fuit, ut Sacerdos ratione sui gradus, habeat hanc capacitatem ; quae quidem non est proxima, quia actus est proprius Episcopi secundum divinam institutionem, ex gradu suo, tanquam in potentia proxima constituti ( et sic intelli go Episcopum esse ministrum ordinarium, cui haec potestas ordinandi competit per ordinem, et non per voluntatem extrinsecam, distinctam ab ea quae est ordinationis et institutionis Sacramenti), ac proinde cum differat a Sacerdote gradu et ordine, nequit actus proprius ejus convenire inferiori hoc modo; bene tamen remota capacitate, ratione gradus Presbyterii, ut comparatur ad corpus Christi verum, quae est eminentissima potestas comparata ad reliqua omnia, quantum ad perfectionem intentionis.
Congruum ergo est ut contineat in se eminenter, inquantum compatibile est cum debito ordiue hierarchiae ministrorum, reliquas potestates ordinis in corpus Christi etiam mysticum. Eminenter, dixi, quia sicut par in par non habet eminentiam, ita Presbyter neque proxime, neque remote manens in suo gradu, potest ordinare alium Sacerdotem. Et si dicas Episcopum posse ordinare alium Episcopum, quamvis sint pares, respondetur de hoc constare ex Ecclesiae definitione et ex Scriptura, contrarium est quantum ad primum, ut suo loco videbitur.
Interim sequendo rationem a congruitate cum non detur processus in infinitum et gradus supremus in Ecclesia, quantum ad potestatem ordinis in corpus mysticum, sit Episcopatus, congruum erat ut possit ordinare alios pares, idque necessitas Ecclesiae exigebat. Non fuit autem congruum, ut hoc posset Sacerdos simplex, quia inferior est, et subordinatur Episcopo, quoad gradum, quem habet in Ecclesia, et potestatem in ipsa, qua est corpus mysticum ; neque congruit ut parem possit ordinare, quia providere de ministris, spectat ad hierarchiam, cujus potestas primaria est.
Non potest etiam ordinare proxime, aut remote Diaconum, quia licet sit inferioris gradus, tamen est minister Episcopi ex divina institutione, ideoque congruum fuit ut ejus ordinatio ad Episcopum spectaret, ne turbaretur ordo hierarchiae, si ordinari possit minister proximus Episcopi, licet sit etiam Sacerdotis, independenter ab ipso Episcopo ; nam in politia princeps ipse eligit eos, qui proxime ad suam personam accedunt in familia et famulatu, licet per inferiores possit ordinare reliquos.
Caeterum, ut dixi, potestas in corpus . Christi mysticum, quantum ad ordinationem inferiorum potest committi Sacerdoti propter eminentiam sui gradus, neque in hoc turbatur ordo hierarchicus, ac proinde ad ordinandum habet potestatem remotam quoad praedictos gradus, habet etiam potestatem ex sua ordinatione in corpus mysticum, quantum ad ministerium Poenitentiae, Eucharistiae, et Extremae Unctionis, in his duobus proximam, in Poenitentia vero remotam, ut mox explicabo. Congruum ergo erat, ut ex eminentia sui gradus, habeat etiam remotam ad Confirmationem, quia et necessitas Ecclesiae in certis circumstantis id exigit, ut quando gravis et universalis est persecutio, et paucitas Episcoporum, et pericula labendi. Id autem circa potestatem ministrorum et efficaciam Sacramentorum in speciali instituisse Christum debemus interpretari, quod magis faciebat ad utilitatem et necessitatem Ecclesiae et sine praejudicio primariae institutionis, qua hierarchiam in ipsa instituit ministrorum et dispensatorum fieri potuit et congruit, cui nihil praejudicat haec potestas remota confirmandi, quod est Sacramentum omnibus institutum, et conducit non solum Ecclesiae talem esse in Sacerdotibus, sed etiam ipsis Episcopis, ut hujus sollicitudinis adjutores habere possint, quando id necessitas postularet ; congruit etiam eminentiae gradus Sacerdotis, et speciali potestati ex ea redundanti ad baptizandum, cui accedit ipsa Confirmatio tanquam consummatio et perfectio, quod aliis Sacramentis non competit, licet omnia supponant Baptismum ut januam.
Supposita ergo hac potestate remota modo explicato, congruum etiam et necessarium fuit esse potestatem in Ecclesia, per quam reducetur ad actum; haec autem residet in capite, nempe Summo Pontifice vel Concilio OEcumenico, ab eo approbato de quo non est dubium ex his redundasse potestatem confirmandi, qua utitur Ecclesia Orientalis. Patet ex praedictis decretis Conciliorum, quae supra cilavimus, male autem negat talem consuetudinem Suarez disput. 36. sect. 1. et 2. sicut et interpretatur Toletanum primum de caeremoniali quadam unctione, quia hic modus interpretandi, si non servetur proprietas locutionis, destruit fundamenta astruendi Confirmationem esse Sacramentum ex traditione Patrum et Conciliorum, quae perinde eludi possunt; et tenendo, ut ipse sustinet posse committi Sacerdoti simplici hanc facultatem, nullum est inconveniens quod ad ejusmodi interpretationem urgeat.
Ledesma ut supra praemissum est posse etiam dicit per Episcopum in sua dioecesi reduci in actum, quia tantum potest jure divino, quantum Pontifex in universa Ecclesia ; sed hoc est falsum, quia potestas Pontificis non tantum est universalis secundum extensionem, sed etiam secundum eminentiam et perfectionem, ita ut plura facere possit, quam permissa sunt
Episcopis jure divino. Deinde quod dicit non posse de facto, quia jure Ecclesiastico prohibetur, non recte dicitur, quia etiamsi daret facultatem peccando contra jus positivum, adhuc Confirmatio esset invalida, et nulla 5 nequit enim directe extendere potestatem Sacerdotis fundatam in ordine, nisi ad ea quae proxime potest, quantum est ex potestate ordinis.
Sotus dicit ministrum ex divina institutione esse Sacerdotes, sive ex officio, sive etiam ex commissione ; quod autem Episcopi essent, relinqui arbitrio Ecclesiae sic vel sic ordinare. Sed haec solutio patitur eamdem difficultatem, et videtur Tnanifeste repugnare Florentino et Tridentino, quae dicunt ministrum ordinarium esse Episcopum, et intelligunt de jure divino et institutione Christi ; aliter enim loquuntur de ministro Poenitentiae, aliter de ministro Confirmationis ; ille non habet potestatem proximam simpliciter absolvendi, nisi accedat approbatio Ecclesiae, ut declarant Concilia praefata ; nihil autem tale adjiciunt ministro Confirmationis, ergo non ex ordinatione Ecclesiae habet Episcopus, ut sit minister Confirmationis. Accedit Tridentinum sess. 23. loco praefato ex potestate confirmandi et ordinandi Episcopum obtinere supremum gradum supra Presbyterum ex divina institutione in hierarchia, ergo id non competit ex ordinatione et arbitrio Ecclesiae. Tertio denique auctoritates antiquorum Canonum et Patrum, quibus negatur haec potestas Sacerdotibus simplicibus et solis Episcopis convenire dicitur, referunt se ad primam institutionem Sacramenti, et ad exempla Apostolorum Act. 8. Ex quo etiam institutio praefata colligitur, etc. tanquam ex prima praxi ejus quantum ad potestatem ordinariam, quae Episcopis jure divino competat, ita ut sicut dictum est, valide confirment excommunicati et degradati ut communius tenetur, quia haec est potestas ordinis in Episcopis, quae non dependet, ( cum indelebilis sit,) a jurisdictione, quantum ad valorem Sacramenti, sicut neque potestas conficiendi Eucharistiam in Sacerdote, quantum ad valorem deficit, deficiente auctoritate ex concessione Ecclesiae, non ita tamen potestas omnis, quae fundatur in jurisdictione Episcoporum, aut ab ipsa dependet ; oportet ergo hanc potestatem non esse jurisdictionis ab arbitrio Ecclesiae provenientis, sed solius ordinis et dignitatis. Dico ergo hanc potestatem, ut remota est in Sacerdote simplice, reduci ad actum per auctoritatem Summi Pontificis proxime aut remote ; et in hoc differt a potestate, quam recipit in sua ordinatione ad remittenda peccata, quod haec quidem, quantum est ex parte ordinis, sit propinqua, quantum tamen ad materiam seu subjectum, in quod exerceatur, sit remota, quia non recipit ex vi ordinationis suae aliquod subjectum, seu subditum in quod exerceat jurisdictionem, sed ab Episcopo seu ordinario dependet quoad hoc, qui ut dat ei hos vel illos subditos, reducit potestatem illam ad actum, secundum modum et limitationem, quam praescribit ; hoc autem congruit, ut Episcopi sit dare hanc ultimam determinationem ob necessitatem Sacramenti Poenitentiae, et quia dependet a potestate jurisdictionis, quae delegari potest.
Caeterum in Confirmatione neque est tanta necessitas, neque potestas ordinaria, qua gaudent Episcopi, cum sit ordinis et dignitatis, potest delegare, neque aliter communicare eam possit Episcopus, potestas vero seu jurisdictio ejus, a qua dependet complementum Sacerdotii simplicis, quantum ad poenitentiam delegari potest, et hac etiam ratione non potest Episcopus delegare, aut ullo modo communicare potestatem ordinandi in gradibus, in quibus potest delegare Pontifex Romanus, non inquantum Episcopus est, sed inquantum est caput et Vicarius Christi habens plenitudinem potestatis, quam ante ordinationem etiam potest communicare ; et ad hanc potestatis plenitudinem spectat reducere ad actum, illam potentiam remotam ordinandi et confir -mandi, quam habet Sacerdos simplex, et qua carent clerici inferioris ordinis ac laici. Unde patet, quare dicatur haec potestas ordinandi Subdiaconatu et minoribus, ac etiam confirmandi in Presbyteris remota.
Dixi superius per auctoritatem Summi Pontificis proxime aut remote posse reduci ad actum hanc potestatem, quia sic concessa contigit, ut patet in Ecclesia Orientali, mediantibus OEcumenicis Conciliis approbatis, et praxi ab Apostolis deducta in primitiva Ecclesia, eman ante; Vet patet ex Rodriquez in India ex concessione Pontificum Provinciales nostri Ordinis potuisse hanc communicare suis subditis, ut delegatos ad hoc specialiter ipsius Pontificis.
(g) Simul cum intentione inungente, et certa verba proferente, etc. De intentione universaliter requisita in ministro Sacramenti jam sufficienter tractatum est dist. 6. quoest. 5. Hic autem per certa verba proferente denotatur forma hujus Sacramenti requisita, de qua in textu sequenti dicemus, simul et de institutione Sacramenti, et usu ejus, quantum ad materiam et formam in primitiva Ecclesia ; reliqua definitionis eodem modo explicantur servata proportione, sicut et supra dist. 1. quoest, 1. de Sacramento in genere, et dist. 3. quoest, 1. de sacramento Baptismi.
SCHOLITJM.
Posita definitione Confirmationis, explicat exactissime omnes ejus particulas, ex parte materiae, formae, suscipientis et ministri. Solvit tres objectiones contra doctrinam datam. Nihil determinat de tempore institutionis, quia de eo nihil est certum, probabile tamen est fuisse factam nocte caenae, ex Fabian. ep 2. c. 1.
Hic (a) patet, quae sit hujus Sacramenti materia, quia cum posset distingui de materia, sicut distinctum est de materia in Baptismo dist. 3. quoest. 3. materia proxima, id est, illud visibile, quod concurrit in fundamento, est unctio, facta in fronte in figura crucis, cum chrismate sanctificato. Materia autem remota est chrisma compositum ex oleo olivae et balsamo, et sanctificatum specialiter ab Episcopo, vel ab alio cui talis sanctificatio poterit committi.
Forma est talis: Signo, vel consigno te signo crucis. confirmo te chrismate salutis, vel sanctificationis, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Suscipiens est homo viator aliqualiter consentiens ; quod intelligendum est sicut de Baptismo, ut patet dist. 4. Sed hic tantum suscipiens est secundum determinatam partem, propter quod additur in fronte. Minister est Episcopus vel alius, cui committi poterit, ideo dicitur in generali a ministro idoneo. Ex parte ministri requiritur simultas in faciendo utrumque actum, scilicet unctionis et prolationis formae, et etiam debita intentio, quae omnia debent intelligi, sicut expositum est de ministro in Baptismo, dist. 6. Quae adduntur, significans efficaciter etc. dicunt illud quod formale est in isto Sacramento. Et quod ultimo additur, unctionem interiorem, signat correlativum illius relationis, quae est formale in isto Sacramento.
Et si (b) objiciatur primo contra materiam et formam simul, quia Christus non sic instituit, ut patet Joan. 20. quando insufflavit, et dedit discipulis Spiritum sanctum, et similiter Act. 2. quando misso Spiritu sancto in linguis igneis confirmabantur; nec etiam Apostoli tali forma utebantur, vel materia, ut patet in Actibus, sed impositione manuum. Si secundo objiciatur specialiter contra materiam, quia non oportet eam esse chrisma consecratum, quia nec in Baptismo necessaria est aqua consecrata, sufficit enim quaecumque aqua. Si tertio objiciatur, quod Sacerdos communis potest istud Sacramentum conferre, juxta illud dist. 95. Pervenit, ubi Gregorius Januario Episcopo scribit: Pervenit ad nos quosdam scandalizatos fuisse, eo quod Presbyteros tangere chrismate eos, qui baptizati sunt, prohibuimus. Et sequitur: Si omnino de hac re aliqui contristentur, ubi Episcopi desunt, ut Presbyteri etiam in frontibus baptizatos chrismate tangere debeant, concedimus. Ad primum istorum dicendum, quod Christus non alligavit potentiam suam Sacramentis, et ideo ipse sive in terris, sive post ascensionem in caelo existens, potuit confirmare Apostolos sine tali materia et tali forma. Cum Apostolis etiam in primitiva Ecclesia potuit dispensare, et maxime quia in Confirmatione ab eis collata erant aliqua signa sensibilia, puta communiter descensus Spiritus sanctus super confirmatos, et donum linguarum. Sed tamen cessantibus talibus miraculis, ministri debuerunt hanc materiam et hanc formam servare.
Supponitur (c) enim institutum esse a Deo, licet tempus et modus hujus institutionis in Scriptura non legatur; forte, quia Historiographi Scripturam usque ad tempus illud non produxerunt. Non enim produxerunt ultra tempus Apostolorum, nec etiam usque ad plures annos ante mortem eorum; toto autem tempore Apostolorum, forte mansit donum linguarum in Sacramento Confirmationis. Nec est improbabile multa esse tradita auctoritative a Christo Ecclesiae per Apostolos, quae tamen in Scriptura non legimus, ut dicit Damascenus 4. lib. cap. 4. ubi loquens de adoratione imaginum, ait : Est autem nobis tradita ista traditio, quemadmodum oportet ad Orientem adorare crucem, et altera plurima his similia.
Ad secundum dicendum, quod Christus contactu suae carnis mundissimae omnem aquam consecravit in usum Baptismi, non sic autem materiam illam confirmationis, et ideo requiritur hic specialis sanctificatio. Quod etiam est rationabile magis hic quam ibi, quia Baptismus est Sacramentum necessitatis, et ideo potest a quocumque ministro conferri, et rationabile est quod in aqua non consecrata, alioquin materia conveniens non posset esse communis, et impediretur salus multorum.