In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Utrum anima Christi noverit omnia in genere proprio.
Alensis 3. p. q. 13. memb. 7 D. Thom. 3. p. q. 11. art. 6. et hic q. 3. D. Bonavent. art. 2. q. 2. Richard. art. 3. et i. per totum. Capreol. q. 1 Durand. q. 3. Mars. 3. q. 10. art. 2. Suar. 3. p. tom. 1. d. 27. sect. 1. et 2. Vasq. 3. p. d. 5 4. Vide Scot. de 1. princ. c. 4. concl. 9.
Tertio quaeritur, utrum anima Christi noverit omnia in genere proprio ? Et arguitur quod non. Luc. 2. Jesus proficiebat aetate et sapientia, coram Deo et hominibus. Quod si exponatur quod profecit secundum apparentiam, contra hoc est Ambrosius 4. de Spiritu sancto ; et ponitur in littera, ubi ipse concludit fuisse in Christo aliquem alium sensum quam divinum, quia secundum aliquem sensum profecit, non autem secundum divinum ; sed haec probatio nihil valeret, si deberet intelligi solum de profectu secundum apparentiam, quia etiam secundum intellectum divinum posset plus ostendere sapientia.
Praeterea, ad Hebr. 5. Didicit ex his, quae passus est, obedientiam.
Praeterea, fuit viator, igitur habuit cognitionem competentem viatori ; illa autem, secundum quod determinat Philosophus I. Met. et 2. Poster. in fine, est ex multis actibus et experientiis ; ergo, etc.
Praeterea, fuit rationalis ; igitur potuit in actum competentem rationali, ut rationale ; talis est discurrere a notis ad ignota; et ita per notitiam talium notorum discurrendo, potuit discere aliquid novum.
Contra, nullam ignorantiam habuit, secundum Magistrum, quia non expediebat nobis Christum assumere defectum illum.
Praeterea, Angeli noverunt omnia in genere proprio ; ergo multo magis anima ista, quae (ut superius dictum est) fuit perfecta summa perfectione supernaturali, et pari ratione summa perfectione naturali.