QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Compositum esse unum per se, quia est in potentia ratione materiae vere praeexistentis, et in actu ex parte formae; nec est quaerenda ratio, nisi quia hoc est potentia per se, et illud actus talis, ut bene docet Doctor ex Philos. 2. dist. 12. q. 1 num. 14. Disputat pro et contra de tertia entitate in composito, de quo fuse agit 3. dist. 2. quaest. 1. et 1. Phys. quaest. 9.
Ideo aliter potest dici, quod sicut dictum est, exponendo textum hujus capituli, quod realiter et naturaliter compositum est in potentia propter materiam praeexistentem, quae potest esse aliquid ejus, quia potest esse sub forma ejus juxta illud 7. cap. 5. In omni generatione oportet aliquid praeexistere, quod sit per se pars generali; sicut igitur solum agens est causa quare compositum prius ens in potentia, postea fit in actu, ita ipsum solum est causa quare materia prius existens in potentia ad formam, postea fit actu sub ipsa, et fit ex eis unum: hujus enim unitatis nulla est causa intrinseca, nisi velimus introducere, quia hoc actus, et istud potentia , et tunc non est jam dubitatio, quia hoc est primum notum. Sicut enim primum notum est, quod ens simplex est suo modo unum, ita ens compositum ex materia et forma, est suo modo unum, nec est causa quare, nisi quia hoc materia, illud forma; sicut nec est aliqua causa quare sunt causae, et quare sunt tales causae, scilicet intrinsecae constituentes causatum. Quomodo autem potentia aequivoce sumitur secundum quod generabile dicitur esse in potentia ante generationem, et secundum quod materia dicitur esse in potentia, ut hic sumitur potentia, satis apparet in 9. q. 3. art. 3. solutio.
Contra praedicta objicitur dupliciter. Primo, quia materia et forma si intelligantur non unita, non est contradictio, quod utrumque intelligatur in se esse, et compositum non erit: vel sic, illud compositum habet aliquam causam suae unitatis in se, et non a partibus ejus, cujus partes non unitae possunt intelligi in se esse sine contradictione, ex fine 7. ergo ex 7. in fine. Aliud est in composito, quo ipsum est unum praeter materiam et formam. Suppositum etiam a pparet esse verum de facto in anim intellectiva, et sua materia, secundum aliquos. Item, non videtur necessitas ponere aliquod absolutum additum, nisi quia materia et forma possunt intelligi in se absque contradictione, sicut a et b, sive syllaba ab, et ignis, et aer absque hoc, quod intelligatur caro et os. Ex quo sequi videtur, quo 1 aliquid absolutum erit praeter materiam et formam in composito, quo ipsum fit unum. Sed si ista ratio valeret, sequeretur eadem ratione de illo absoluto addito et partibus quibus additur, quia ex quo absolutum est, non est contradictio, intelligere illud in se illis non unitum, et sic non est compositum ex illo et partibus, nisi per tertium absolutum additum. Et eodem modo arguitur de illo tertio, et sic esset procedere in infinitum. Standum ergo est in primo, scilicet quod nullum additum absolutum est in composito praeter partes essentiales, scilicet materiam et formam.
Praeterea, relatio non destruitur, nisi facta mutatione circa aliquod absolutum, sicut non potest esse nova relatio, nisi facta nova mutatione aliqua absoluto acquisito in uno extremo, vel in utroque: materia autem et forma si maneant separata, non mutantur etiam destructa relatione unionis; ergo in composito est aliquid absolutum praeter materiam et formam, quod sit immediatum unionis fundamentum, quo compositum est unum, non quia hoc materia et illud forma, hoc enim sunt haec quando sunt separata, et compositum non est.
Praeterea, juxta objectionem in prima ratione, cum accidens sit actus substantiae, quare ex eis non fit per se unum ? Exemplificat etiam Aristoteles in illis, quasi in manifestioribus proposito, patet in littera.
Propter primam difficultatem, ponetur a quibusdam praeter formam, quae est altera pars, alia forma totius, a qua est unitas compositi. Sed hoc licet multipliciter possit improbari, ad propositum tamen hoc sufficit, quia difficultatem non evadit, nam si est alia tertia essentia, non est contradictio intelligere illam aliis non unitam, et est illa tertia, et non est compositum: ergo in composito est aliquid quartum, et sic in infinitum. Aliter dicitur, quod forma quando unitur materiae, communicat materiae quoddam esse respectu cujus facit unum cum ea: sed hoc nihil videtur esse, si intelligatur, quod effective causat in materia aliquod esse a seipsa. Dat enim esse materiae formaliter, et ipsum esse est ipsamet forma, quia ipsamet materiam informat; nec compositum etiam est formaliter illud, quod est per aliquod esse aliud a forma, ut sit fuga, de esse communicato non videtur esse nisi vocalis tantum. Aliter dicitur, quod unitas compositi non est ex ratione materiae et formae absolute sumptarum, sed secundum quod sunt unitae, et sic non manet sine composito.
Contra hoc tripliciter. Primo, quia tunc argumentum de 7. Metaphysicae, vel non valebit, vel sequitur quod compositum nec illis, nec altero illorum sit unum, sed ipsa unione illorum, quae est relatio, et ita quodlibet compositum essentialiter erit relativum, quia illud est de essentia cujuscumque, quo completive ipsum est unum essentialiter, quia eodem est ens et unum. Secundo sic, quia relatio non potest esse nova, nulla mutatione facta in aliquo absoluto, et hoc neque in uno extremo relati nisi nec in alio; materia et forma si manerent separata, et in nullo illorum fit mutatio ; ergo eadem est ipsorum relatio, quae fuit ante separationem. Si dicatur materiam mutari, quia prius informata, nunc non informata, hoc nihil videtur esse, quia terminus relationis formae ad materiam, ut actus ad potentiam, non est materia informata, sed materia tantum, illa in se non mutatur.