PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Dicit igitur :
" Quid turbati estis ? "
Turbatio autem hic vocatur, quando lumen cordis exteriorem recipit confusionem, et ex ipsa confusione impeditur ab actu discretionis. Psal. XXXVII, 11 : Cor meum conturbatum est, dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum.
" Et cogitationes, "
Dictae quasi coagitationes in quibus cor fluctuando de uno venit in aliud, undique timens, et in nullo ausum est remanere, " ascendunt, " quia de inferioribus, quae cor meditari consuevit, ascendunt ad cor. Si enim de superioribus descenderent, tunc essent divinae et coelestes, et in ipsis cor solidaretur.
Job, IV, 14 : Pavor tenuit me, et tremor : et omnia ossa mea perterrita sunt. Psal. LIV, 6: Timor et tremor venerunt super me: et contexerunt me tenebrae. Tenebrae autem istae fiunt ex interiori fluctuatione, et impediunt discretam cognitionem.
" Videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum. "
Duo ostendit membra, in quibus expressa signa suae apparuerunt crucifixionis : ut ex his cognoscerelur esse species ejusdem corporis, quod in cruce pependerat pro ipsis. Joan. xx, 27 : Infer digitum tuum huc, et vide manus meas : et offer manum luam, et mitte in latus meum: et noli esse incredulus, sed fidelis. Zachar. XIII, 6: Quid sunt plagae istae in medio manuum tuarum ? Et dicet: His plagatus sum in domo eorum qui diligebant me.
Manus autem specialiter ostendit: quia manibus istis multa mirabilia perfecerat, quibus se Deum probaverat in sanatione infirmorum, et sustentatione mortuorum. Psal. CXVII, 16: Dextera Domini fecit virtutem.
Manus etiam sunt, quae ad nos in signis vulnerum inscriptam habebant dilectionem, quam nobis patiens pro nobis exhibuit. Isa. xux, 16: Ecce in manibus meis descripsi te : muri tui coram oculis meis semper.
Adhuc, Manus exhibuit, quarum virtute nos a potestate mortis extraxit. Sapient. III, 1: Justorum animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis.
Adhuc autem, Manus exhibuit, quibus suos ereptos continuit, et usque in finem continebit. Joan. x, 29 et 30 : Nemo potest rapere de manu Patris mei, scilicet quod dedit mihi: ego et Pater unum sumus.
Adhuc, Manus exhibuit, quibus nos Patri in munus obtulit. Habacuc, III, 4: Cornua in manibus ejus. Hypallage, hoc est, manus ejus in cornibus elevatae ad offerendum. Et ideo sic elevans manus, dixit, Luc. XXIII, 46: Pater, in manus luas commendo spiritum meum. Spiritus enim suus, fuit omnis spiritus justorum.
Sic ergo ostendit manum redemptionis vulneratam. Exhibuit manum virtutis, mira facientem ad omnem contactum nostrae infirmitatis. Exhibuit manum dilectionis, in signis amoris ineffabilis. Exhibuit manus fortes, quibus a forti praedam tulit. Exhibuit manus gubernationis, quibus suos semper continuit. Exhibuit manus sacerdotis, quibus nos Patri obtulit. In istis enim sex proprietatibus manus, cognoscitur nostri Salvatoris effectus utrobique.
Ostendit autem " et pedes. " Pedes autem processivi motus sunt instiumenta, quibus vita vera probatur. Hi autem pedes sunt, qui in itinere lassationem sustinuerunt. Joan. IV, 6 : Jesus, fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hi sunt, qui super undas ambulaverunt . Hi sunt qui corpus totum supportaverunt. Job, XXIV, 15 : Oculus fui cxco, et pes claudo. Hi qui charismata gratiarum omnibus longe et prope positis intulerunt. Isa. LII, 7: Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et praedicantis pacem, annuntiantis bonum, praedicantis salutem, dicentis Sion: Regnabit Deus tuus! Hi sunt pedes, qui perforati immobiles in opere redemptionis, usque ad perfectum redemptionis substiterunt. Zachar. XIV, 4 : Slabunt pedes ejus in die illa super montem olivarum ad Orientem. Qui supra verticem elevationis misericordiae tunc stetit, et omnis gratia ex ipso orta fuit.
Primi sunt pedes humanae infirmitatis, in quibus ambulavit nobiscum. Secundi sunt pedes virtutis, in quibus calcavit nostram infirmitatem. Tertii sunt pedes roboris, in quibus portavit nostram debi-
litatem. Quarti sunt pedes velocitatis, in quibus ad nostram cucurrit ignorantiam illuminandam. Quinti autem sunt pedes redemptionis, in quibus stans nostram perfecit redemptionem. .Hos pedes peccatrix unxit, lavit, tersit, et osculabatur : unxit unguento devotionis, et compunctionis : lavit lacrymis: tersit a pulvere. capillis sanctae cogitationis. Hos pedes adoraverunt patres. Juxta hos sederunt omnes, qui doctrina ejus fuerunt imbuendi. Illi enim pedes sunt, litteraliter quidem sancli pedes ejus.
Spiritualiter autem misericordia et veritas. Unde deadoratione dicit Psalmus CXXXI, 7: Adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus. De doctrina autem dicitur, Deuter.XXXIII, 3 : Qui appropinquant pedibus ejus, decipient de doctrina illius. Isti sunt tandem pedes ejus, qui omnes suos pondere justitiae conculcabunt inimicos. Psal. CIX, 1: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
Taliter autem ostensis manibus et pedibus, in quibus signa suae pietatis et misericordiae fontes apparuerunt, dixit:
" Quia ego ipse sum. "
Cum in nullo alio tanta signa pietatis et cataractae gratiarum apparuerant. Auctor enim pietatis et salutis causa, non nisi in signis agnoscitur pietatis. Adhuc autem, Propugnator ad salvandum, in signis victorialibus manifestatur. Isa. lxiii, 2: Quare rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari ? Et ipse respondet, v. 1: Ego qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum.
" Palpate et videte. "
Secundum est argumentum, quod ostendit vivi et animati corporis proprietatem ad duos sensus: quorum unus sensus exteriorem ostendit speciem, alter autem substantiae materialis proprietalem. Palpatur enim calidum, frigidum, humidum, siccum, molle, durum, et caetera in quibus consistit humana complexio et compositio. Videtur autem color et figura, quae speciem hominis et naturam consequuntur. Vocem autem ipsius audiverunt: et ideo tribus sensibus in unum concurrenlibus certificationem habuerunt. I Joan. 1, 1 et 2 : Quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vilae :... hoc annuntiamus vobis. Nos autem audimus veritalis quidem verbum : videmus autem veritatis lumen: et manu spirituali tangimus veritalis soliditatem. Genes. XXVII, 21: Accede huc ut langam te, fili mi. Joan. xx, 27 : Affer manum tuam, et mitte in latus meum. Videmus enim fide, audimus auditu obedientiae, et tangimus quasi manu virtutis operatione. Luc.
VIII, 46 : Tetigit me aliquis : nam ego novi virtutem de me exiisse. Phantastica autem non tanguntur.
Et hoc est quod subinfertur:
" Quia spiritus carnem et ossa non habet. "
Carnem quidem non habet, in cujus infirmitate nostram sentiens infirmitatem, nobis possit exhibere compassionem. Ossa autem non habet, quibus nostram firmet et fulciat infirmitatem. De quibus dicitur,Genes. XXIX, 14 : Os meum es, et caro mea. Excarne enim assumpta didici conpassionem : et ex osse vobis do continuationem. In carne enim sustinui pro vobis passionem : in ossibus autem distensionem. Psal. XXI, 18 : Dinumeraverunt omnia ossa mea, hoc est, nimia crucis distensione dinumerabilia iecerunt.
"Sicut me videtis habere. "
Ea autem, in quibus talia pietatis in- dicia exhibui, non deseram neque derelinquam. In carne enim dolorem, in ossibus distensionem, in manibus et pedibus clavorum passus sum perforationem. Et ideo ista videtis me habere, quae nulla habet spiritualis tanlum creatura. Job, XIX, 26 : In carne mea videbo Deum meum.
" Et cum hoc dixisset, "
Verbo, ut per effectum probaret, " ostendit eis manus et pedes. "
Glossa autem tangit quinque causas, propter quas cicatrices relinuit : quarum una est, ut ostensa vulnerum cicatrice, infidelitatis vulnus sanaret : quas cicatrices et tunc servavit, et in judicio servaturus est. Secunda causa est, ut resurreclionis fidem instruat, quod idem sit qui passus est, qui et resurrexit. Ter-LiOj ut Patri pro nobis supplicans, quale genus mortis pro nobis prolulerit, ostendat. Quarto, ut sua morte redemptis quam misericorditer sint adjuti, ejusdem mortis indiciis insinuet. Quinto, ut quam juste damnentur impii in judicio, insinuet ostensa cicatrice, quam pro illis accepit. Et haec sunt verba Bedae.
De primo horum habetur Joan. xx, 27 : Noli esse incredulus, sed fidelis. Marc. XIV, 14 : Exprobravit incredulitatem eorum, et duritiam cordis : quia iis qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt.
De secundo, Joan. xx, 27 : Infer digitum tuum huc, et vide manus meas : et affer manum tuam, et mille in latus meum: et noli esse incredulus, sed fidelis.
De tertio, I Joan. II, 1 et 2 : Advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum : et ipse est propitialio pro peccatis nostris. Beatus Bernardus : " Per matrem habes accessum ad Fili lium, et per Filium habes accessum ad ii Patrem. Mater monstrat Filio pectus " et ubera : Filius autem Patri latus et
" vulnera : nec potest esse repulsa, ubi " occurrunt lot pietatis insignia. "
De quarto dicitur, Thren. IV, 20 : Spiritus oris nostri, Christus Dominus, captus est in peccatis nostris, cui diximus : In umbra tua vivemus in gentibus.
De quinto dicitur, Apocal. I, 7 : Videbit cum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Joan. XIX, 37 : Videbunt in quem transfixerunt.
His ergo de causis " ostendit eis " cum cicatricibus " manus et pedes. "
" Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus prae gaudio, dixit : Habetis hic aliquid quod manducetur?
At illi obtulerunt ei partem piscis assi, et favum mellis.
Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias, dedit eis.
Et dixit ad eos : Haec sunl verba quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me. "
Tertium est argumenlum Resurrectionis, in quo ostenditur veritas naturae resurgentis.
In hoc autem paragrapho tria dicuntur, scilicet causa, et ipsum argumentum, et ab argumento sumpta instinctio.
Causa autem hujus argumenti tacta est per hoc quod dicit: " Adhuc autem illis non credentibus, " quamvis jam visu et tactu essent certilicati. Joan. iii, 12 : Si terrena. dixi vobis, et non creditis, quomodo si dixero vobis caeleslia, credetis ? Gregorius : " Quod discipuli tarde crediti derunt, non tam illorum infirmitas " quam nostra, ut ita dicam, futura fir-" mitas fuit. Minus mihi Maria contulit
" quae cito credidit, quam Thomas qui " diu dubitavit. Ille enim dubitando ci-" calrices vulnerum tetigit, et de nostro " corde vulnus dubitationis amputavit. " Tamen jam tantum per visum et factum profecerant discipuli, quod admirari inceperunt. Et hoc est quod dicit :
" Et mirantibus prae gaudio. "
Conturbatio enim in gaudium, et dubitatio in admirationem sunt conversae. Isa. lx, 5 : Videbis et afflues, mirabitur et dilatabitur cor tuum. Dilatatio autem cordis non nisi in gaudio : et mirans omnis aflluit fotus ad id quod visum admiratur.
" Dixit : Habetis hic aliquid quod manducetur? "
Non quaerit ignorans, sed ut ex his quae illi in cibum offerunt, quae veros cibos esse cognoscunt, veritatem probet Resurrectionis. Quia si ipse Dominus cibos attulisset, de illis sicut et de ipsa Resurrectione dubitassent. Designat autem, quod et ipsos sibi quaerit incorporari per spiritualem manducationem. Apocal. III, 20 : Ecce sto ad ostium, et pulso : si quis audierit vocem meam, et operuerit mihi januam, intrabo ad illum, et caenabo cum illo, et ipse mecum." At illi obtulerunt ei, "
Jam enim conceperant ausum accedendi ad ipsum, " partem piscis assi, " ad litteram. Castos enim cibos secum habebant Apostoli, et quos sua arte lucrari poterant, et quos cum Domino sumere consueverant. Pisces enim sunt frigidum nutrimentum, et non ad libidinem inclinant. Luc. XI, 11 : Quis ex vobis patrem petit... piscem : numquid pro pisce, serpentem dabit illi? Quasi dicat : Non. Serpens designat libidinosum cibum, qui luxuriae in visceribus spargit venenum. Hunc cibum arte Aposlolica quaeruat homines, quasi pisces de aquis voluptalura extrahentes. Matth. xm, 47 et 48 : Simile est regnum caelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti : quam cum impleta esset educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. Hos cum Domino soliti erant in cibum accipere. Joan. VI, 9 : Est puer unus hic, qui habet quinque panes hordeaceos, et duos pisces. Et, ibidem, v . 11 : Similiter et ex piscibus quantum volebant. Iste autem cibus dicitur pars piscis : quia cum Christus passus sit piscis assus, et non in toto crediderunt, non totum, sed partem obtulerunt. Assus autem piscis est ab humore per ignem exsiccatus, et castus usque ad inlimorum perfectam decoctionem. Ignis autem est charitalis, exsiccantis humorem superfluum concupiscentiae, et decoquentis interiorem pietatis humorem in cibum Christo convenientem. Dnde, Joan, XXI, 9 : Viderunt prunas positas, et piscem superpositum.
Duo autem in pisce mundo considerantur : squamositas, et pinnularum dispositio. Squamositas quidem est in purgationem et proiectionem : et signiEicant squamae confessionem purgantem, et congeriem virlutum protegentem. Pinnulas autem quae faciunt motum velocem, significant motum desideriorum, et opera virtutum, quibus reptamus et rapimus nos ad Deum. Levit. XI, 9 : Omne quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et stagnis, comedetis.
Potest etiam dici, quod partem piscis assi obtulerunt : quia cum piscis assus sit Christus passus, passio quidem est relata ad Christum, sed pars quaedam eliam reservanda est nobis, quam nos impleamus, ut cum Christo patiamur : ut totus Christus in omnibus suis membris patiatur. Ad Coloss. I, 24 et 25 :
Adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea, pro corpore ejus, quod est Ecclesia : cujus factus sum ego minister, etc.
" Et favum mellis. "
Favus est cera virginea, ex qua mel distillat. Et significat dulcedinem deitatis in puritate carnis. Hoc est quod dicitur, I Reg. XIV, 2a et 26, quod apparuit super faciem agri fluens mel: quia in agro humanae naturae, apparuit dulcedo divinae naturae. Judicum, XIV, 14 : De comedente exivit cibus, et de forti egressa est dulcedo. Christus enim leo est de tribu Juda . Qui comedens est, electos sibi incorporans : fortis autem est, qui devicit mortem . Hunc ergo favum obtulerunt etiam sibi, quando et se et alios ad hanc dulcedinem fidei converterunt. Cantic. v, 1 : Comedi favum cum melle meo. Mel enim naturaliter de sublimi venit: quia ros est, linguis apum collectus. Joan. III, 31 : Qui de caelo venit, super omnes est. Apes autem longe odorem dulcedinis hujus percipientes, sunt viri sancli desideria ad Dei spirilum protendentes, et lingua doctrinae hanc ipsam dulcedinem colligentes. Psal. cxviii, 103 : Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! Super mel ori meo. Eccli.
XXIV, 27 : Spiritus meus super mel dulcis, et haereditas mea super mel et favum.
" Et cum manducasset coram eis. "
Sicut dicit Ambrosius, duplex est manducatio, et utraque veritatis naturae demonstrativa. Una quidem indigentiae, quae cibum sumptum sibi incorporat, et ex eo accipit conforlationem : et haec est animalis corporis. Alia autem est purae potestatis, et nullius infirmitatis demonstrativa. Et haec cibum sumit: sed digerendo non sibi eum incorporat, sed pote- state naturae consumit, et in pristinam convertit materiam : sicut radius solis consumit aquam. Et hac potestate Christus manducavit post Resurrectionem. Act. x, 40 et 41 : Dedit eum manifestum fieri, non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo : nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo, postquam resurrexit a mortuis. Haec autem manducandi potestas non est nisi in veris et vivis corporibus, et non in phantasiis necromanticorum.
Unde ab ista, sicut firmissimo suae Resurrectionis argumento, sumit instructionis occasionem, dicens :
" Sumens reliquias dedit eis. "
Tanguntur autem hic duo, factum scilicet, et instructio.
Factum autem est quod dicit : " Sumens reliquias, " quae remanserant ex eo quod ipse comenerat, ut ex illis sentirent quod verum cibum comederat manducatione naturalis potestatis, quia et dentibus dividebat et terebat, et in stomachum trajiciebat. Sed quia non indiguit, non incorporabat ad membra transmittendo. Joan. VI, 12 : Colligite quae superaverunt fragmenta, ne pereant. Sic etiam reliquiae passionum et dulcedinis Cliristi a nobis sumendae sunt.
Et ideo " dedit eis. " Psal. lxxv, 11 : Reliquiae cogitationis diem festum agent tibi. Psal.XXXVI, 37 : Sunt reliquiae homini pacifico. Nehemiae seu II Esdrae,
VIII, 10 : Mittite paries his qui non praeparaverunt sibi. I Reg. I, 4 : Venit dies, et immolavit Elcana, deditque Phenennae, uxori tuae, et cunctis filiis ejus, et filiabus partes. Elcana, Dei zelus interpretatur, et Christum significat, qui immolavit se in cruce pro nobis. Phenenna autem, conversa inlerpretalur, et significat Ecclesiam, cui, et cunctis filiis, et filiabus Ecclesiae Chrislus partes dedit, ad virlutem uniuscujusque sacramentorum gratiam distri- buens. Proverb. XXXI, 15 : De nocte surrexit, deditque praedam domesticis suis, et cibaria ancillis suis.
" Et dixit ad eos, "
Ex facto incipiens instructionem Resurrectionis : " Haec sunt verba, " hoc est, res de quibus locutus sum vobis, " quae locutus sum ad vos, " vos inslruens qualiter per passionem venitur . ad immortalitatis resurrectionem, quam modo ipso facto probavi coram vobis.
Locutus sum, inquam, " cum adhuc essem vobiscum, " mortalis in passionibus vobiscum vivens. Joan. VI, 64 : Verba quae ego loculus sunt vobis, spiritus et vita sunt. Haec enim verba maxime tota die instillabam vobis. Deuter. XXXII , 2 : Concrescat ut pluvia doctrina mea, fluat, ut ros eloquium meum, hoc est, cor irrigando et foscundando.
Dixi enim tunc:
" Quoniam necesse est impleri. "
Matth. v, 17 : Non veni legem solvere, sed adimplere. Matth. III, 15 : Sic enim decet nos implere omnem justitiam.
" Omnia. " Matth. v, 18 : Iota linum aut unus apex non praeteribit a lege, donec omnia fiant . Isa. lv, 11 : Verbum quod egredietur de ore meo, non revertetur ad me vacuum, sed faciei quaecumque volui, et prosperabitur in his ad quae misi illud.
" Quae scripta sunt in lege. "
Lex enim continet praecepta justitiarum : sive istae justitiae sint morales, sive judiciales, sive caeremoniales, sive sacramenlales. Et praeter ista quatuor genera praeceptorum, nihil penitus est in lege de praeceptis. Adduntur autem promissiones haereditatis observantibus : et poenae, sive comminationes paenarum non observantibus. Eccli. XXIV, 33 :
Legem mandavit, Moyses in praeceptis iustitiarum, et haereditatem domui Jacob, et Israel promissiones.
Et Prophetis, "
Prophetica inspiratione futuram gratiam in me perficiendam enuntiantibus. Eccli. XXXVI , 18 : Da mercedem, Domine, sustinentibus te, ut prophetae tui fideles inveniantur. Joan. 1, 43 : Quem scripsit Moyses in lege, et prophetae, invenimus : Jesum, filium Joseph, a Nazareth. Ideo, Matth. XI, 12 et 13, dicitur : A diebus Joannis Baptistae iisque nunc regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. Omnes enim prophetae et lex usque ad Joannem prophetaverunt.
" Et Psalmis de me. "
Psalmi, sicut dicit Dionysius, eo inpositi sunt ex prophetiis et historiis patrum. Et ideo multi psalmi non nisi historias continent. Continent autem et praecepta legis. Et ideo sunt quasi quaedam summa continens meliora totius Scripturae Veteris Testamenti.Et ideo liic tertio loco pro omnibus aliis ponit Psalmorum libros. Et sic patet quod in his tribus tota Scriptura Veteris Testamenti conprehenditur. Joan. I, 17 : Lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Chrislum facta est.
" Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas.
Et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die,
Et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerosolyma.
Vos autem testes estis horum. "
Istud est argumentum quantum ad interiorem fidei illuminationem ordinatum. Qua clave autem illis sensum aperuerit Lucas tacet. Et Joannes, xx, 22, ponit dicens, quod insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum sanctum.
Tanguntur autem hic duo, scilicet, opertio sensus ad intelligendum, et quae potissimum sint ex Scripluris intelligenda.
De primo dicit : " Tunc aperuit illis sensum, " apertione illa qua removit obstaculum, quod fuit dubietas, et carnalis sensus legis. II ad Corinth. iii, 16 et 17 : Cum conversus fuerit quis eorum ad Dominum, auferetur velamen. Dominus autem Spiritus est. Sensum autem vocat hic interiorem, qui est intelleclus. Psal. cxviii, 18 : Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.
" Ut intelligerent Scripturas, " quae ab initio de ipso scriptae erant. Quia forte quidam pagani dicerent eum miracula magicis artibus perfecisse : et ideo Scripturas, quae antequam natus esset scriptae sunt, inducit: quas antequam natus esset, facere non potuit arte magica, sed eas de suis futuris sacramentis divinitus inspiravit. II Petr. l, 21: Non enim voluntate humana (illata est aliquando prophetia, sed Spiritu sancto inspirali, locuti sunt sancti Dei homines.
" Et dixit eis "
Quid potissimum de Scripturis esset intelligendum.
" Quoniam sic scriptum est, " revelatione divina. Psal. xliv, 2: Lingua mea calanius scribae velociter scribenlis.
Dicit autem quatuor : Quoniam " sic oportebat, " non de necessitate inevitabilitatis, sed de necessitate convenientiae. Quia, sicut dicit Augustinus : " Quamvis alius modus nostrae libet atio-" nis esset possibilis, tamen nullus mo"dus nostrae miseriae sanandae erat con-" venientior. " Luc. XXIV, 26 : Nonnehaec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam sttatn.
" Christum pati, " ut pretio sui sanguinis mundum redimeret, et eximiae dilectionis effectu nos sibi ad vicariam dilectionem compararet. De primo, Joan.
III, 16 : Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. De secundo, Joan. xv, 13 : Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suani ponat quis pro amicis suis.
" Et resurgere a mortuis, " ut ad immortalitatem nos reduceret. Ad Roman.
IV, 25 : Traditus est propter delicia nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. Osee, VI, 3 : In die tertia suscitabit nos.
Et hoc est quod dicit: " Tertia die, " quia sic sua unica morte nostram duplicem mortem curavit. Matth. XII, 40 : Sicut fuit Jonas in ventre celi tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrse.
" Et praedicari in nomine ejus. "
Act. X, 43 : Huic omnes prophetae testimonium perhibent, remissionem peccatorum occipere per nomen ejus. Act.
IV, 12 : Nec enim aliud nomen est sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.
" Paenitentiam, " quam agant. Matth.
III, 2 : Paenitentiam agile: appropinquavit enim regnum caelorum. Act. iii, 19 : Paenitemini igitur, et convertimini, ut deleantur peccata veslra." Et remissionem peccatorum, " quia adhoc suscipitur praedicatio baptismatis, ut remittantur peccata. In figuram hujus dixit, Matth. IX, 5 : Dimittuntur tibi peccata tua. Joan. xx, 23 : Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis : et quorum retinueritis, retenta sunt. De tali autem praedicatione dicit Beda, quod plus valet ad praedicandum sancti amoris conscientia, quam sermonis exercitata scientia.
" In omnes gentes, " generaliter ut Catholica (hoc est, universalis) Ecclesia. Isa. xlix, 6 : Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae. Matth. XXVIII , 10: Docete omnes gentes, baptizantes eos innomine Patris,: et Filii, et Spirilus sancti.
" Incipientibus " Apostolis praedicare " ab Jerosolyma, " in qua primum accepto Spiritu sancto praedicabant. Act. I, 8 : Eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judaea, et Samaria, et usque ad ultimum terrae.