QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Refutatis aliis modis, declarat compositum dici unum, etiamsi nihil absolutum contineat ab ipsis partibus unitis distinctum, et solvit optime argumentum Philosophi 7. Met. fine. de a, et 6, quomodo non sunt ab, quia scilicet neutrum est forma, et si esset non distinguerentur ab ab; circa distinctionem totius a partibus optime pro et contra disputat, sed in partem negantem inclinat, eamque asserit hic, et 1. Phys. q. 9. licet oppositum teneat 3. d. 2. q. 2. nisi glossetur aliter, de quo vide Scholium ibi positum.
Difficilia sunt haec et locum habent in quocumque uno, cujus partes sine contradictione possunt manere separatae, puta in toto integrali quocumque homogeneo vel heterogeneo. In quanto quocumque continuo vel discreto. In uno per accidens ex subjecto et accidente. Et de hoc tactum fuit in7. in quaestione de inhaerentia accidentis et ejus subjecto hucusque dilata. Potest dici pro nunc, quod omnino conceditur verum esse, quo non concesso, sequitur aliquod inconveniens manifestum. Aut ergo dicamus omne per se ens esse omnino simplex, ita quod falsum sit illud, materia est ex qua est res primo c um insit, scilicet rei materiato, et ita sit composita albedo ex materia et forma, sicut homo, quia quandoque in potentia est ut ante generationem, et quandoque in actu. Aut secundo dicamus, omnem substantiam materialem componi ex duabus partibus essentialibus ad minus, quarum altera non sit aliqua essentia absoluta, et ita respectus sit de essentia cujuslibet. Aut si sit absoluta, tamen essentialiter dependens a reliqua parte, ita quod contradictio sit ipsam separari, cum sint tamen duae essentiae absolutae, et neutrum causa alterius. Aut tertio dicamus, compositum non esse unum, nisi ipsis unitis, et tamen non esse contradictionem, intelligendo ipsa non unita. Et quia duo prima videntur inconvenientia, quoad praesens suppono. Ad intellectum tertii, sciendum est quod quando alicujus causati sunt multae causae essentialiter, illae nunquam causant causatum, nisi in causando concurrant. Concurrere autem et non concurrere nihil variant circa absolutam naturam alicujus causae, nec est ille concursus quinta causa. Itaque sola relatione alia et alia causarum ad invicem, quae tamen non est eis, neca licui earum, ratio causandi, causae quandoque causant, quandoque non. Ita hic de duabus causis specialiter scilicet materia et forma, quia unita, hoc est concurrentia ad causandum, causant, qui concursus fit eorum per actionem agentis, non concurrentia non causant. Ex hoc autem quod causant causatum, faciunt unum, quia idem est causa unitatis et entitatis: non igitur aliquo alio absoluto ex materia et forma fit unum ex eis.
Quando ergo arguitur: igitur in composito est aliquid praeter ipsa. Si intelligatur aliquid, id est, aliquis respectus, arguitur quod praeter absolutam naturam utriusque, est in composito, non ut causa intrinseca, nec ratio causae, ac per hoc, nec ut pars essentialis compositi, sed ut concomitans partem et causam, sine quo causa non causaret, non potest negari consequentia, nec consequens est inconveniens. Si autem intelligatur aliquid, id est, aliqua essentia absoluta, vel in composito ut pars essentialis ejus, neutrum sequeretur, sic responsum est ad rem. Sed quomodo salvatur argumentum Aristotelis in fine 7. de a, et b, et ab ? Respondeo, ibi arguit quod aliquid est in composito praeter elementa, id est, partes materiales, quarum lina non est actus alterius, sed ambae simul sunt una materia receptiva formae, sicut apparet in a, et b. Et ista conclusio probatur sic : quia tales partes sunt sic separabiles, et ab agente naturali,quia separatae manent, et tunc totum non manet: igitur, etc. Et est ratio necessaria, agens enim naturale non separat formam materialem communiter loquendo in aliis ab homine, a materia, ita quod utrumque separatum maneat, sed si transmutet materiam a forma ad privationem, forma corrumpitur per accidens: ergo communiter in aliis ab homine, illa quae manent separata, sunt tales partes compositi, quod nullum fuit forma, praeter autem quotcumque partes materiales, oportet in composito ponere formam ; ergo, etc. Sed si arguitur, juxta hoc de separatim manentibus, non per actionem naturae, sed absolute sine contradictione ; consequentia non tenet,quia alterum illorum separatorum, sic bene potuit esse forma compositi, cum sit separabilis quaecumque essentia ab aliqua,aqua non dependet essentialiter.
Ad secundum, de novitate relationis, potest dici quod nulla pars sola totum constituit; ergo sicut est relatio partis in communi ad totum in communi, et talis partis ad tale totum, ita etiam est talis partis ad talem compartem, ut ita loquar, et e converso, sicut habetur in 9. quaest. 3. art. 3. Et potest tunc pars materialis habere pro primo correlativo partem formalem, et e converso: aut habet corpus materiatum et formatum pro per se relativo, de hac relatione unius ad duo, ad unum per se tantum, et ad aliud primo, quaere in 5. cap. de Ad aliquid. Universaliter aut facta mutatione in per se correlativo, mutatio fit ex consequenti, et in utroque illorum: vel etiam si illud esset unius illorum, tantum fieret in illo, et ex consequenti et quasi accidentaliter per accidens. In tertio exemplum optimum, in appretiante, pretio, et appretiato. Nec enim in pretio, nec in appretiato, quae primo referuntur mutuo, aliquid absolutum mutatur, quando de non pretio fit pretium: fit tamen mutatio absoluti in voluntate appretiante volentis habere dominium, vel dimittere pro dominio illius, ad quod appretians dicuntur ambo illa per se. Et ideo permutationem absoluti in appretiante, fit ex consequenti mutatio in pretio et in appretiato ; sic haec entitas compositi est aliqua entitas tertia ab entitate materiae et formae, et causata ab eis; in illa fit mutatio corruptionis, quia non est postquam fuit, et ad illam dicebantur ambo causantia per se , licet non primo: ideo sequitur mutatio relationis in eis, ad corruptionem relationis et fundamenti in illo composito. Contra, relationes mutuae materiae et formae dicuntur priores relationibus ipsarum ad compositum, quia sicut causae priores sunt causato, ita et prius concurrunt ad causandum, prius autem non corrumpitur propter corruptionem posterioris. Item separatio materiae et formae videtur prior naturaliter corruptione compositi: ergo in illo instanti naturae est relatio corrupta, sine mutatione alicujus absoluti. Antecedens probatur, quia sicut concursus materiae et formae est causa compositi, ita in negationibus. Item, sicut materia dicitur primo ad materiatum, et e converso, ut pars talis ad tale totum, ita materia ut informabilis, videtur primo dici ad formam ut informantem, et e converso. Et ita in duabus essentiis absolute materiae et formae fundantur quatuor relationes, habentes propria correlativa prima, duae scilicet mutuae, et duae ad compositum; ergo quaelibet habet proprium correlativum, et non tantum per se.
Respondeo, conclusio istius ultimae rationis posset concedi. Et tunc esset aliter dicendum ad illud de novitate relationis, scilicet quod quando aliqua mutuo referuntur, et incompossibile est illa sic referri, nisi alterum illorum sic referatur ad aliquod tertium, vel ambo ; bene potest corrumpi relatio eorum mutua, sine corruptione alicujus absoluti in altero illorum, sola corruptione absoluti posita in illo tertio, ad quod alterum illorum dicitur. Sic hoc incompossibile est, materiam et formam esse unita, nisi utrumque sit pars compositi: ergo in composito, corrupto aliquo absoluto, quod erat fundamentum relationis totalitatis in ipso, corrumpitur relatio totalitatis, et ex consequenti relatio partis in istis, et tertio relatio mutua in utroque istorum, quae non potest stare sine ista. Ad tertium, et tunc illa est falsa: Relatio non corrumpitur, nisi corrupto aliquo absoluto in altero relativorum, nisi addatur vel in aliquo tertio, ad quod necessario dicitur alterum relativorum, ita quod sine hoc tali relatione non refertur. Tenendo istam responsionem, quae videtur rationalis, tertia objectio jam facta non est contra eam. Sed ad alias duas oportet respondere, quarum utraque procedit ex ratione prioritatis secundum naturam. In prima objectione prima propositio videtur falsa, quia essentialius videtur materia dependere ad compositum, et e converso, quam ad formam: vele converso essentialius videtur prius natura, nisi distinguatur prius natura, in prius generatione et perfectione. Concessa tamen illa prima propositione, secunda est falsa in relationibus, nam si est antiqua prioritas in correlativis, illa relatio, quae est causae, prior est illa, quae est in effectu, de quo habetur alibi, sed tamen e converso est in corruptione. Nam primo corrumpitur fundamentum in effectu, et ideo relatio ejus, et quasi tertio in causa. Ad secundam objectionem, si prima propositio esset vera, non esset forte inconveniens in illo signo naturae, non intelligi aliquam mutationem absoluti, dum tamen in eodem instanti temporis sitrealis mutatio in aliquo absoluto: prioritas enim naturae non est aliqua prioritas secundum esse, sed tantum in intelligi, sive in per se ratione quidditativa rei.
Aliter, quia nec videtur intelligibile relationem non esse, quae praefuit, non intelligendo aliquam mutationem in aliquo absoluto. Forte negaret aliquis antecedens, et ad probationem diceret quod in affirmationibus et negationibus est ordo contrarius. Sed licet ita sit in consequentiis, non tamen in per se causis, ut patet 1. Posteriorum, ideo teneatur prima responsio. Et quod hic dicitur,non videtur intelligibile, etc. falsum est, sicut accipitur non intelligendo aliquam mutationem, etc. bene enim potest intelligi, materiam et formam nunc non esse unita, non intelligendo entitatem compositi non esse. Non tamen potest intelligi ipsa non esse unita, intelligendo entitatem ompositi esse, propter incompossibilitatem ; sed quantumcumque affirmatio sit incompossibilis alicui, aliud bene potest intelligi non intelligendo negationem illius affirmationis, ita quod per ly non, negatur actus intelligendi, et non objectum.
Ad secundam autem difficultatem supra tactam deente per accidens, responsio ; sicut in generali non est causa, quare ens est unum, nec in speciali, quare hoc ens est sic unum, ita etiam nec quare ex istis partibus fit sic unum, nisi quia tales partes, quia enim ex quatuor elementis secundum aliquos natum est fieri unum mixtum, et ex lapide et carne non est natum fieri: sic igitur apud Aristotelem actus et potentia intelliguntur hic proportionaliter unitati scilicet si per se, per se ; si per accidens, per accidens. Et quod dicitur, quod exemplificat quaestione in manifestiori, verum est quoad aliquam unitatem, sed non quoad essentialem, nihil enim prohibet minorem unitatem esse manifestiorem majore. Sed quare ille actus est per se actus, et ille per accidens ? Respondeo, non est causa quare illa est forma substantialis, et illa est accidens, quia propositiones per se primo modo non habent propter quid, et sicut haec est per se primo modo : Albedo est.qualitas, similiter, homo est substantia, ita et haec : Humanitas qua homo est homo, est forma substantialis.
Ad argumenta principalia. Ad primum, patet ex dictis immediate. Ad secundum dico, quod quae magis sunt unius rationis, minus sunt unibilia, ut ex eis fiat unum, patet inducendo; et licet quandoque contingat, sicut exemplificatur in partibus homogeneis, tamen primae partes in quas est divisio totius, quae proprie dicuntur essentiales, sicut potentiale proprium et actuale, nunquam possunt esse unius rationis, sedsunt primo diversae necessario. Quaecumque autem sunt unius rationis, sunt tantum integrales, et continentur omnes sub una parte essentiali, scilicet sub potentiali praeter illud quod est aliquod actuale, a quo est completive unitas compositi.
ANNOTATIONES.
Sequitur quaestio quarta et ultima quaestio de unitate per se compositi ex materia et forma, t. c. 15. In principio declarat veritatem quaesiti, investigando causam unitatis compositi, et instat et addit, ubi facit mentionem de expositione textus. Quaere Thom. contra Gentiles, c. 38. et seqq. infra ibi : Item non videtur necessitas, etc. usque ibi : praeterea relatio, ponitur vacat vel Extra ab aliquibus. Illa etiam ratio sequens ibi : Praeterea relatio non destruitur, etc. usque illuc : Praeterea vel secundo sic, juxta objectionem in prima ratione, etc. tota tamen littera videtur satis bona.
Investigat notabiliter de tertia entitate hic, et relatione ejus ad partes et partium inter se. Quaere opiniones antiquorum et modernorum. Vide Commentatorem 1. Phys. commento 17. et applica alia loca ejus plerumque contra se, et maxime 1. Metaph. comm. ultimo, et 3. de Anima commento 5. circa medium, et 1. Phys. commento 69. et 3. Caeli et Mundi, commento 1. et alibi saepe. Vide Var. q. 11. s. Sententiarum, qui sustinet viam Commentatoris. Vide Occham in 3. d. 2. q. 1. egregie et alios sequaces hujus, et pondera multiplicem gradum unitatis, ex 2. d. primi part. 2. et compositionem multiplicem. Quaere Occham dist. 1. 3. quaest. 8. et totum multiplex, et in quo ponenda tertia entitas. In quo non, vide Boetium lib. Divisionum, et hunc etiam in 2. dist. 16. et alibi pluries inquire.
Solvendo objectiones infra ibi: De quo habetur alibi. Vide supra cap. de Relatione q. 1. oppositum tamen videtur. 1. d. 2. q. 2. et 30. d. primi atque 35. et 43. ejusdem, sed tu concordabis dicta, ut sup. in illa q. de Relatione tetigi, et adde hic multa pro et contra. Pondera illud Damasceni, quod semel assumpsit, arguendo ad hominem ex sua propria expositione de partibus principalibus d. 16. 3. per locum a minori. Tange etiam de distinctione talis totius a partibus, an proprie realis, an formalis, an mutua, etc. ut nosti. Quaere ubique Seraphicum Bonav. et defende, et non errabis, Francisci quoque acumen clarissimum, et Occliam licet adversantis, atque Aureoli, decorant enim et declarant sententias Scoticas. Hugo semper fidelis, quia vicinus de Castro Novo, manu teneatur.