REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Utrum peccatum sit paena peccati ?
Aleas. 2. part. quaest. 127. membro 7. et I. part, dist. 40. m. 2. 2. D. Thomas. I. 2. quaest. 87. art. 2. et hic quaest. I. art. 3. D- Bonavent. art. I. quaest, I. Richard. art. I. quaest, I. Duranti. quaest, I. Salas. tract. 13. disp. 15. num. 10. Vasq. I. 2. disp. 140. Can. 2. de fac. 4. Scotus in Oxon. hic et dist. 37. quaest. 2. num. 21.
Circa istam distinctionem trigesimam sextam quaeritur: Utrum peccatum sit paena peccati ? Quod non. Augustinus primo Retractationum cap. 26. Omne justum est a Deo ; omnis paena est justa ; igitur omnis paena est a Deo ; sed nullum peccatum est a Deo ; igitur nullum peccatum est paena peccati.
Item, Augustinus de vera religione : Peccatum est ita voluntarium, quod sinon est voluntarium, non est peccatum ; sed omnis paena est involuntaria, quia omnis paena tristis ; igitur nulla est peccatum.
Item, Deus semper punit citra condignum, quia paena nunquam excedit culpam ; sed sequens peccatum potest esse gravius quam peccatum praecedens ; igitur non est paena peccati peccare.
Ad oppositum. Ad Roman. primo, et 1. ad Thessalonicenses 2. dicitur de Philosophis, propter quod, id est, propter peccata sua, Deus tradidit illos in reprobum sensum. Et Genes.
15. Nondum sunt completa peccata Amorrhaeorum, etc. Et Apocalyp. ultimo : Qui in sordibus est, adhuc sordescat. Et Augustinus contra Julianum lib. 5. cap. 5. et in Psal. 57. ad illa verba : Supercecidit ignis, et non viderunt solem. Et Gregorius Moral. 25. cap. 12. Peccatum, quod non purgatur, mox ad aliud suo pondere trahit. Propter istas auctoritates tenetur quod peccatum potest esse paena peccati.