Quod conveniens fuit ad consummationem spei, ut nobis forma orandi traderetur a christo.
Quia igitur ad salutem nostram post fidem etiam spes requiritur, opportunum fuit ut salvator noster sicut auctor et consummator nobis factus est fidei reservando caelestia sacramenta; ita etiam nos in spem vivam induceret, nobis formam orandi tradens, per quam maxime spes nostra in deum erigitur, dum ab ipso deo edocemur quid ab ipso petendum sit. Non enim ad petendum induceret nisi proponeret exaudire, nullusque ab alio petit nisi de quo sperat, et ea ipse petit quae sperat. Sic igitur dum nos docet a deo aliqua petere, in deo nos sperare admonet, et quid ab ipso sperare debeamus ostendit per ea quae petenda esse demonstrat.
Sic igitur prosequentes ea quae in oratione dominica continentur, demonstrabimus quidquid ad spem christianorum pertinere potest: scilicet in quo spem ponere debeamus, et propter quam causam, et quae ab eo sperare debeamus. Spes quidem nostra debet esse in deo, quem etiam orare debemus, secundum illud Psal. Lxi, V. 9: sperate in eo, scilicet deo, omnis congregatio populi; effundite coram illo, scilicet orando, corda vestra.