PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Et hoc est quod sequitur :
" Vos autem testes estis horum. "
Vos enim vidistis, et audistis, et manibus contrectastis ea quae sunt praedicanda. Act. IV, 20 : Non possumus quae vidimus et audivimus non loqui. Ad Hebr. II, 3 et 4 : Salus, cum initium accepisset enarrari per Dominum, ab eis qui audierunt, in nos confirmata est, contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus sancti distributionibus secundum suam voluntatem.
" Et ego mittam promissum Patris mei in vos. "
Hic post Resurrectionis argumenta, Spiritum sanctum promittit se missurum in eos, quos mittet ad docendum.
Dicit autem duo, promissionem, et promissi exspectationem.
De promissione dicit: " Et ego, " a quo procedit Spirilus sanctus, " mitto, " hoc est mittam " promissum, " neutrius generis, hoc est, donum quod promisi. Joan. xv, 26 et 27 : Cum venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me. Et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis.
Sic enim in spiritu verilatis illuminati, testes eritis vcritatis " Patris mei invos, " quia hoc donum a Patre procedit. Jacob. I, 17: Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum.
" Vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto. "
Hic tangit de exspectatione: non ideo, quia statim non potuerit eos confirmare per Spiritum sanctum, sed quia exspectatio desiderium elevat, ut devotius accipiatur ad quod ante suspiratum est. Ad Roman. VIII, 26 : Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Dat etiam exemplum : ut qui docere debet, ante sedeat et discat, quam loquatur. Eccli. II, 31 : Appropiate ad me, indocti, et congregate vos in domum disciplinae.
Dicit igitur : " Vos autem, " quos elegi in testes gratiae et Resurrectionis. Isa. XLII, 9 et 10 : Vere vos testes mei, dicit Dominus. Act. x, 39 : Et nos testes sumus omnium quae fecit in regione Judaeorum et Jerusalem.
" Sedete, " hoc est, corde et corpore quiescite. Quia, sicut dicit Philosophus: " In sedendo et quiescendo fit anima " sciens et prudens. "
" In civitate " Jerusalem: quia in illa Spiritus sanctus dandus est. Isa. lxvi, 13 et 14 : In Jerusalem consolabimini: videbitis, et gaudebit cor vestrum.
" Quoadusque induamini, " sicut vestimentis decoris in habitu mentis, et decore conversationis. Judicum, VI, 34 : Spiritus Domini induit Gedeon, qui clangens buccina convocavit domum Abiezer. Gedeon, circumiens in utero interpretatur, et significat Apostolos in utero Synagogae circumeuntes qui induti Spiritu sancto buccina praedicationis clangebant:
et ita domum, hoc est, familiam Abiezer qui patris mei auxilium interpretatur, convocaverunt, hoc est, fideles auxilio gratiae Dei Patris in unum cor et animam unam convenientes. Ad Roman. XIII , 14 : Induimini Dominum Jesum Christum. Isa. lxi, 10 : Induit me Dominus vestimentis salutis, et indumento justitiae circumdedit me.
" Virtute. " Virtus dicitur quasi vi tuens : quia tunc Spiritum sanctum ad robur Receperunt.
" Ex alto, " quia illa virtus non nisi de alto descendit. In infimis enim est infirmitas. Psal. xx, 14: Exaltare, Domine, in virtute tua : caniabimus et psallemus virtutes tuas.
Attende autem quod Lucas transit hic a quinta apparitione, quae prima die facta est, usque ad diem Ascensionis, in quo decima facta est apparitio : et transit (sicut breviloquus) quatuor apparitiones, quae inter primam diem et ullimam factae sunt. Prima autem apparatio inter has quatuor, est quia octava die Resurrectionis apparuit omnibus discipulis, quando Thomas fuit cum eis, et loca clavorum tetigit . Secunda fuit ad mare Tiberiadis septem discipulis . Tertio, apparuit undecim in Galilaea discipulis in monte ubi constituerat eis . Quarto, apparuit in caenaculo in Jerusalem discipulis caenantibus . Quinto autem, in die Ascensionis, de qua Lucas hic loquitur. Et ista apparitio facta est in monte Oliveti.