REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Ait peccatum esse paenam peccati, quia privatio justi major paena est, quam privatio commodi ; neque est de ratione paenae quod sit nolita, sed quod contra inclinationem naturae, et sic est omne peccatum. Pro hoc faciunt loca Scripturae ad oppositum ducta. Ita Magist. D. Bonavent. Richard. Can. citati, Bassol. Major, Gabr. hic D. Thom. de malo, quaest. I. art. 4. Valent. I. 2. disp. 6. quaest. 27. part. 3. variant tamen in modo explicandi. Doctor dat duas explicationes ad Magistrum, quomodo peccatum sit simul paena et culpa, voluntarium et involuntarium. Sed ipse hunc modum non sequitur.
Ad quaestionem dico quod sic. Peccatum est paena, quia omne peccatum est carentia boni justi convenientis, et major paena est carentia boni justi convenientis, quam boni commodi, quia bonum justum est nobilius bono commodo, et propinquius perfectiori, et sicut proprium perfectiori est perfectius quam commune perfecto et imperfecto, sic propinquius perfectiori caeteris paribus. Nunc autem justitia est propria appetitui rationali, commodum vero convenit omni appetitui ; sed peccatum carentia boni justi convenientis, quia praemium est oppositio boni convenientis ; igitur demeritum privat bonum conveniens.
Dices, culpa non est paena, quia . non est involuntaria ; nullum enim malum est paena, nisi sit involuntarium.
Dico quod omnis paena est contra inclinationem naturalem, quamquam actus elicitus de illa paena sit voluntarius, ut patet de morte, licet Sancti cupiant dissolvi et esse cum Christo, adhuc illa mors est paena, quia contra inclinationem naturalem, quamquam non sit contra actum elicitum voluntatis. Non igitur , est verum quod omnis paena est involuntaria, ita quod contra actum elicitum voluntatis, quia tunc Martyres non sustinuissent paenam in morte ; sed dicitur involuntaria, quia contra inclinationem naturalem voluntatis, non autem contra actum voluntatis elicitum.
Ideo dico quod peccatum est formaliter maxima paena. Et quomodo stant simul, quod culpa sit voluntaria, et quod sit paena? Magister respondet quod potest accipi ut activa, vel ut passiva. Ut active sumitur est culpa, ut passive, paena. Et quamquam ista distinctio appareat grossa, potest habere bonum intellectum, quia voluntas potest dupliciter considerari vel ut subjectum actus peccati, vel ut causa actus. Ut subjectum, non dicitur actus voluntarius, nec culpa voluntaria, sed dicitur ipsius voluntatis, quia non est in potestate voluntatis, ut est subjectum culpae recipere talem actum, vel non recipere. Secundo modo tantum, est in potestate voluntatis, ut est causa actus demeritorii, et quia voluntas tenetur agere conformiter regulae suae, si non facit, peccat, et sic peccatum est corruptio boni active, vel voluntas per peccatum, et sic peccatum est culpa formaliter. Et sic corruptio, actio est a voluntate active in primo instanti naturae, et in secundo instanti naturae, est corruptio passio, privans subjectum a bono sibi opposito nato inesse. Sic igitur stant simul, quod in primo instanti naturae sit culpa voluntaria inquantum est a voluntate effective, et in secundo instanti naturae, simul tamen tempore, est subjective in voluntate, et est paena, quia in illo instanti naturae privat voluntatem a bono nato inesse.
Aliter exponitur, et subtilius, dictum Magistri, quod in voluntate est duplex actio ad oppositum, scilicet actio de genere Actionis, et actio de genere Qualitatis, quae dicitur operatio, ut volitio, quia volitio est quid absolutum et intellectio similiter. Non enim erimus beati in relationibus, sed volitione et intellectione erimus beati ; igitur illa sunt absoluta. Ad volitionem igitur est actio de genere Actionis, cujus terminus est volitio ; sed agens inquantum hujusmodi, non perficitur operatione perfectione prima ; igitur illa volitio non est perfectio voluntatis in actu primo. Nunc autem illa operatio debet esse circa objectum, et debet esse recta inquantum voluntas est causa activa illius operationis. Igitur voluntas tenetur habere actionem rectam de genere Actionis, quae est elicere volitionem, sicut si voluntas sit potentia factiva, ut possit per imperium suum perfectionem producere in lapide, si tenetur ibi producere actum rectum, peccaret in non recte agere actione de genere Actionis: ut si producat ibi tibiam curvam, cum tenetur producere rectam, tamen lapis non peccaret, sed magis posset dici sibi paena, cum natus esset recipere effectum rectum, et nunc caret perfectione, quam est natus recipere. Sic voluntas, cum producit in se volitionem non rectam, peccat in hoc, quod non recte agit actione de genere Actionis, et posterius natura inquantum recipitur in ipsa actus non rectus, est sibi paena, et non peccat in recipiendo ; et sic peccatum de genere Actionis est causa paenae in operatione de genere Qualitatis.
Similiter, esto quod Deus possit causare immediate malum actum in voluntate, sicut ipsamet potest, ipsa in recipiendo non peccaret. Ideo culpa formaliter est carentia rectitudinis in actione propria, de genere Actionis, et sic ex volitione est illud peccatum paena, ita quod inquantum elicit, peccat, et sic est voluntarium, inquantum suscipit actum privative bonum conveniens, non peccat, sed illud suscipere est sibi paena.