REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Peccatum eatenus est paena peccati, quatenus Deus propter peccata commissa deserit peccatorem, non dando ei abundantiorem gratiam ; dat tamen sufficientem, alioquin non peccaret in sequentibus peccatis, quia nemo peccat in eo quod vitare non potest. Ita Doct. in Oxon. hic dist. 37. quaest. 2. num. 24. hic tamen in Report. adducens locum Anselmi,
quo videtur velle negare sufficientem gratiam in paenam peccatorum, nihil respondet, forte quia remittit se ad aliud scriptum. Itaque peccatum, proprie loquendo de ejus formali, non est paena. D. Thomas citatus, et I. part. quaest. 48. art.5. 6. ponit quatuor conditiones paenae, scilicet quod sit restaurativa ordinis perversi a culpa, conducens ad justitiam, bono communi bona, et a Deo volita ; quarum nulla convenit peccato secundum se, seu pro formali.
Sed quomodo est unum peccatum paena alterius ? Dico quod Deus punit subtrahendo gratiam, et juste propter demeritum praecedens natura. Et sicut Deus non assistit conservando gratiam, sic dicitur punire, quia magna punitio est subtractio beneficiorum, et sic in secundo actu, cum iterum peccat, non assistit Deus ad dandum rectitudinem in illo actu, propter demeritum praecedens, et sic punit permittendo cadere in peccatum secundum.
Dices, quomodo peccat secundo, ex quo voluntas non habet in potestate sua rectitudinem secundam, quia ex quo caret gratia, non habet in potestate sua quod possit elicere actum secundum, secundum omnes conditiones, quas recta ratio dictat. Anselmus respondet quod impotentia non excusat, quando aliquis incidit in impotentiam per peccatum suum ; quia igitur ille a principio potuit vitasse istam impotentiam cum habuit gratiam, quamquam tunc non possit, cum peccat, ideo tenetur ad rectitudinem in actu secundo, tertio et quarto.
Ultimo, quomodo est a Deo, ut paena peccati prioris ? Dico quod illud peccatum secundum, quod est paena peccati prioris, non est a Deo efficiente, sed non causante juste, propter demeritum praecedens, sicut non dare visionem beatam peccanti non est a Deo efficiente, sed non causante juste, propter demeritum praecedens, et ista paena est paena derelicta, et non inflicta. Quod patet secundum Gregorium Moral. 25. cap. 12. Deserendo percussit, etc. et secundum Augustinum contra Julianum lib. 5. cap. 5. Deserendo, sive alio modo punit, etc. Sicut igitur nauta per praesentiam est causa salutis, sic Deus per praesentiam bonae operationis, et per absentiam paenae non agendo.
Ad primum principale, dico quod omnis paena est a Deo, non tamen a Deo infligente, nisi solum de paena positiva ; sed de paenis privativis verum est quod sunt a Deo subtrahente, vel non causante, et sic potest peccatum esse a Deo, et culpa posterior pro priore non inflicta, sed derelicta.
Ad aliud, dico quod peccatum est voluntarium, ut comparatur ad causam agentem, sed involuntarium et disconveniens voluntati, et paena, ut comparatur ad susceptivum, et universaliter contra inclinationem naturalem.
Ad aliud, dico quod Deus non infligit paenam ultra condignum, sed punit positive citra. Loquendo tamen de paena derelicta, deserendo permittit eum cadere in majus malum, in quod incidit propter demeritum praecedens, et in omni mala sequentia, et hoc juste, ut prius dixi.