Quod deus, a quo orando sperata petimus, debet vocari ab orante pater noster, et non meus.
Inter alia vero praecipue qui se dei filium recognoscit, debet in caritate dominum imitari, secundum illud ephes.
V, 1: estote imitatores dei, sicut filii carissimi et ambulate in dilectione. Dei autem dilectio non privata est, sed communis ad omnes: diligit enim omnia quae sunt, ut dicitur Sap. XI, 25; et specialiter homines, secundum illud Deut. XXXIII, 3: dilexit populos. Et ideo, ut Cyprianus dicit, publica est nobis et communis oratio; et quando oramus, non pro uno tantum, sed pro populo toto oramus, quia totus populus unum sumus. Pro se igitur orare, ut chrysostomus dicit, necessitas cogit, pro altero autem caritas fraternitatis hortatur.
Et ideo non dicimus, pater meus, sed pater noster.
Simul etiam considerandum est, quod si spes nostra principaliter divino auxilio innitatur, ad invicem tamen iuvamur ut facilius obtineamus quod petimus, unde dicitur II Cor. I, 10-11: eripiet nos adiuvantibus et vobis in oratione pro nobis; unde et Iac. V, 16, dicitur: orate pro invicem ut salvemini. Ut enim dicit Ambrosius, multi minimi, dum congregantur et unanimes fiunt, fiunt magni, et multorum preces impossibile est ut non impetrent, secundum illud Matth. XVIII, 19: si duo ex vobis consenserint super terram de omni re quamcumque petierint, fiet illis a patre meo qui in caelis est. Et ideo non singulariter orationem porrigimus, sed quasi ex unanimi consensu dicimus, pater noster.
Considerandum est etiam, quod spes nostra est ad deum per christum, secundum illud Rom. V, 1: iustificati ex fide pacem habeamus ad deum per dominum nostrum iesum christum, per quem habemus accessum per fidem in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriae filiorum dei. Per ipsum enim qui est unigenitus dei filius naturalis, efficimur filii adoptivi, quia, ut dicitur Gal. IV, 4, misit deus filium suum..., ut adoptionem filiorum reciperemus. Tali igitur tenore deum patrem profiteri debemus, ut privilegio unigeniti non derogetur, unde Augustinus dicit: noli tibi aliquid specialiter vindicare. Solius christi specialiter est pater, nobis omnibus in communi pater est, quia illum solum genuit, nos creavit. Et ideo dicitur, pater noster.