CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De quibus factis per nos non sit consilium ?
Intactis autem humanis solum ab electione excipitur factum de praeterito : hoc enim solum necessitatis habet rationem. Unde nihil factum eligibile est. Verbi grati a, quamvis humanum factum sit Ilion captum, tamen modo nullus eligit captam fuisse Trajani. Et hujus ratio est, quia electio est consiliativus appetitus. Nullus autem consiliatur de facto, sed de futuro et contingenti aliter se habere : factum autem de praeterito non contingit non fieri sive factum esse : necessitatem enim habet suppositionis ad minus,scilicet quod si factum est, non factum esse non potest : quod recte dixit Agatho, qui tragicus fuit poeta. Dixit enim quod solo facto de praeterito privatus Deus, ne hoc per electionem facere possit : quae enim
facta sunt, fieri non possunt : et ideo sunt tamquam ingenerata et aeterna se habentia ad facere. Si enim detur quod Deus possit facere facta de praeterito, ponitur quod faciat. Si ergo Deus ea facit, sequitur necessario quod in ro fiant : et si fiunt, non sunt : et si facta non sunt, Deus non fuit causa eorum. Positum autem fuerat, quod et facta essent, et per
consequens quod Deus fuerit causa eorum. Facta igitur fieri non possunt : consilium autem tantum est de possibilibus fieri : consilium igitur non est de factis.
Et quod Agatho dicit de Dei potentia, de potentia quae est in effectu intelligitur: ad illam enim sequitur necessario secundum rem fieri : et ex parte illa sequitur contradictio si ponantur facta fieri posse. De potentia autem separata ab actu factionis Deus multa potest et infinita,quia potentia infinita est : et ea quae potest de illa potentia, frequenter in re fieri non possunt : quia nulla potentia passiva invenitur in rebus, quae potentiae activae quae in Deo est, proportionetur.
Exilis omnibus accipere est, quod utraque est intellectivarum particularum, speculativae scilicet et practicae, et proprium opus est veritas, sed modo differenti, ut dictum est. Secundum quos igitur habitus utraque particula verum dicit, et perficitur ad verum dicendum operatione non impedita, illi habitus virtutes sunt ambabus particulis dictis.
Cum igitur jam dixerimus de principiis habituum illorum, rursus a nobis incipiendum est, ut per determinationem etiam de ipsis habitibus dicamus quae dicenda sunt.