PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Dicit igitur: " Et ipsi adorantes. " Matth.
XXVIII, 17 : Videnles Dominum adoraverunt. Psal. xliv, 12 : Ipse est Dominus Deus luus, et odorabunt eum. Adoratio autem est facta prostratione. Exod. IV, 31: Proni adoraverunt. Psal. lxv, 4: Omnis terra adoret te, Deus, et psallat tibi. Ad Philip. II, 10: In nomine Jesu omne genu flectatur, caelestium, terresirium, et infernorum.
" Regressi sunt in Jerusalem, " ubi dictum est eis quod promissum Spiritum sanclum exspectarent. Ezechiel. I, 14 : Animalia ibant et revertebantur in similitudinem fulguris coruscantis: quia et nilus ardebant devotione, et exterius honestatis luce. Processerunt enim cum Domino ad locum Ascensionis, ut vi- derent quando tolleretur ab eis : sicul Eliseus cum Elia . Et hoc repraesentat Ecclesia processione sua in Ascensione. Revertebantur autem in Jerusalem ad imperium Domini, suum promissum exspectantes. Genes. xlix, 18 : Salutare tuum exspectabo, Domine.
" Cum gaudio magno, " quia in omnibus Christi veritatem et Judaeorum confusionem percipiebant. Joan. XVI, 22 : Iterum videbo vos, et gaudebit cor ve- . strum,el gaudium vestrum nemo tollet a vobis. Ad Philip. IV, 4 et o : Gaudete in Domino semper : iterum dico, gaudete. Modestia vcstra nota sit omnibus hominibus.
" Et erant semper in templo,"
Hoc est, in atrio templi, in porticu quae dicitur Salomonis . Psal. XXVI, 4 : Unam petii. a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini. Psal. lxxxiii, 11: Elegi abjectus esse in domo Dei mei, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.
" Laudantes, " in hymnis et canticis. Psal. XXXIII , 2 : Semper laus ejus in ore meo.
" Et benedicentcs Deum, " in gratiarum actione. I ad Thessal. v, 18: In omnibus gratias agite. Laudabant enim Deum de Domini demonstrata ab ipso virtute : quia virtus est laudabilium honorum, ut dicit Philosophus. Benedicebant autem de collato, et conterendo sibi in proximo munere. Luc. XI, 13 : Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se. Ipsi laus, honor, et gloria. Amen.