MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum Maria sit virgo virginum ?
Nunc restat videre de isto privilegio quod est esse Virgo virginum.
Contra quod sic objicitur :
i. In hujusmodi locutionibus notatur excellentia, ut flos florum. Quasi dicat : excellens omnes alios flores. Similiter et Rex regum, et Dominus dominantium . Cum ergo nihil excellat seipsum, nihil est Virgo virginum. Si dicatur, quod beatissima Virgo dicitur Virgo virginum : quia excellit omnes virgines alias a se. Contra : Ergo excellit Christum in virginitate, quod est falsum. Item secundo, si dicitur virgo virginum, non quia excellit seipsam, vel Christum, sed inferiores se : ergo et beala virgo Gatharina posset dici virgo virginum : quia excellit omnes inferiores : et quaelibet virgo sic est virgo virginum. Quare igitur ibi assignatur hujusmodi habitudo? Si dicatur, quod habitudo originis, ut sit sensus. Virgo virginum, id est, mater vel origo om- nium virginum, secundum hoc Heva debet dici virgo virginum : quia est origo et mater virginum et omnium viventium.
2. Item, Quod non excellat, videtur : quia dicit Philosophus, quod incontinens est qui patitur et deducitur, insensibilis est qui nec patitur nec deducitur, continens autem qui patitur et non deducitur : sed Virgo beatissima ab opposito virginitatis nec patiebatur, nec deducebatur : ergo fuit insensibilis : sed insensibilitas non est virtus : aliae autem continentes patiebantur et non abducebatur, quod est virtus castitatis : ergo beatissima Virgo non excellit alias virgines in castitate et continentia.
Contra :
1. Genitus a generari dicitur quasi a prima sui nominis ratione, a qua etiam nomen accepit, et nominat habitudinem gignentis ad genitum, vel e converso : sed
beatissima Virgo est mater omnium virginitate, quia sine praecepto, consilio, exemplo, et sola prima omnium gloriosum munus virginitatis Deo obtulit, per quod et omnes virgines per imitationem in virginitate genuit : ergo ei soli convenit quod sit Virgo virginum, id est, mater omnium virginum.
2. Item, Si notetur ibi excellentia, excellit omnes virgines in fomitis exstinctioni et in summa puritate : ergo similiter convenit ipsi soli omnes citra Deum excellere virginitate.
3. Item, Victoria est delectatio potentiae super adversarium : sed magis declaratur potentia, quando tanta est potestas in adversarium, quod non potest movere bellum, nec inire conflictum, quam tunc cum post ictus et vulnera vincit inimicum. Ex hoc patet, quod major fuit virtus castitatis in beatissima Virgine quam in aliqua virgine pura homine. 4. Item, Quod in virginitate excellit Angelos, sic videtur : quia Angelorum castitas est a natura : haec autem a gratia: unde haec nobilior quam illa. Item, Angelorum castitas necessaria : haec autem voluntaria : unde haec gratior illa. Item, Angelorum castitas non meritoria : haec autem meritoria: unde haec. utilior illa. Item, Angelorum castitas est in natura impassibili: haec autem fuit in carne fragili : unde haec est mirabilior quam illa. Item, Angelorum castitas est cum arbitrio libero inflexibili: haec cum libero arbitrio flexibili : ergo laudabilior haec quam illa. Et sic est nobilior, laudabilior et integralior : quia haec est in anima et corpore: ista autem in spiritu: ergo patet qualiter beatissima Virgo excellit omnes virgines in virginitate citra illum qui est Deus .