In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Confirmationem non esse necessariam ad salutem, sed necessariam esse, ne contemnatur. Censetur autem contemnere non suscipiens, qui commodissime potest suscipere. Videtur ergo secundum Doctorem non esse . in praecepto, et ita tenere videtur D. Thom. d. art. 8. ad 4. D. Bonavent. putat esse in praecepto Ecclesiae. Richard. in praecepto divino, quem sequitur Bellarm. lib 1. de Sacram. cap. 22. sed non esse in praecepto tenet expresse Doctor infra d. 17. q. 1. n. 11. et D. Thom. 3. part. quaest. 65. art. 4. ad 3. et quaest. 72. art. 1. ad 3.
(a) Respondeo, non est simpliciter necessarium ad salutem, juxta illud Marc. ultim. Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit; et de consecr. dist. 5. Spiritus sanctus, ubi habetur, quod baptizatus per solum Baptismum salvatur: est tamen necessarium adulto sic quod non contemnat, sicut dicitur Extra de sacra unctione, ubi dicitur in Glossa, quod non est plenus Christianus qui contemnit. Ad argumentum dico, quod loquitur de adulto, qui debet suscipere, id est, non contemnere, et pro tempore congruo suscipere in effectu; judicaretur enim contemptus, si omnimoda opportunitate oblata, non susciperetur.