CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Ad quaestionem septimam seu quartam secundae partis, quae est ultima, supposita veritate fidei, duas tantum esse productiones, adducit modum dicendi Henrici asserentis, ideo duos esse actus notionales, quia fundantur super essentiales, qui tantum sunt duo. Dicit Henricus quando intellectus est sub suo actu simplici, id est, recto (qui secundum ipsum totaliter causatur ab objecto, quod improbat Scotus infr. d. 3. q. 7.) quod reflectit super se, et media illa notitia simplici producit genitam, quod etiam tenet de verbo nostro, quod improbat Scotus, infr. d. 27. q. 1. eodem modo dicit de voluntate quoad ejus amorem productum, quem ipse vocat incentivum, quamvis ponat quamdam differentiam vix intelligibilem inter has duas potentias quoad productionem notitiae et amoris, de quo Scot. infr. d. 5. q. 2.
Ad quaestionem quartam de numero productionum patet veritas, quia sunt tantum duae productiones. Sed hoc declaratur ab aliquibus sic : Actus notionales fundantur super actus essentiales immanentes, sed tantum sunt duo actus essentiales manentes intra, qui sunt intelligere et vclle; ergo tantum sunt duo actus notionales, qui sunt productivi intra.
Confirmatur ratio (a), quia actus notionales fundati super actus essentiales aequantur eis, et ideo non possunt plurificari actus notionales fundati super eumdem actum essentialem. Et modus ponitur iste, et colligitur ex multis dictis opinantis sparsim in pluribus locis, quod tam intellectus (b) quam voluntas in quocumque habent esse propter separationem illorum a materia: postquam habuerint esse in actu suo primo simplicis intelligentiae aut volitionis, sunt supra se conversivi, et super actus eorum simplices et super objecta eorum per actus conversivos intelligendi et volendi. Intellectus enim (c) non solum intelligit verum simplici intelligentia, sed etiam intelligentia conversiva intelligendo se intelligere, et convertendo se super objectum intellectum, et super actum simplicem intelligendi, et super se intelligentem per actum suum conversivum, quia intellectus notitia secunda, quae est in Verbo, non solum scit et intelligit rem, sed sic scit et intelligit eam, ut sciat se scire et intelligere eam.
Similiter (d) voluntas non solum vult bonum simplici volitione, sed etiam volitione conversiva, volendo se velle, convertendo se super objectum volitum et super actum volendi simplicem, et super se volentem per actum suum conversivum: sed ista conversio partim uno et eodem modo convenit intellectui et voluntati, et partim alio et alio modo. Quod enim ambae se convertunt, ut sunt nudae, purae et solae potentiae, hoc uno et eodem modo convenit eis quantum est ex parte ipsarum se convertentium. Ambae enim se solas convertunt sua vi activa, quae aequaliter eis convenit, sed alio et alio modo, quantum est ex parte objectorum ad quae se convertunt.
Intellectus enim postquam est conversus ad illa ad quae conversus est, se habet ut potentiale quoddam et purum potentiale, et hoc quia intellectus nudus et purus natus est recipere ab illis, sicut proprium passivum a suo proprio activo naturali, quod quidem activum est idem intellectus informatus notitia simplici, et hoc respectu formationis notitiae genitae declarativae.
Voluntas (e) autem postquam est conversa ad illa ad quae conversa est, se habet ut activum quoddam, et hoc ut voluntas nuda et pura nata exprimere de illis (sicut proprium activum de proprio passivo, cujusmodi est eadem voluntas informata amore simplici) amorem quemdam incentivum, qui est Spiritus sanctus in divinis qui habet (f) esse a producentibus ipsum, non per informationem ejus, de quo est quasi subjective, nec per aliquam impressionem factam eidem secundum modum, quo Verbum sive Filius procedit a Patre, per quamdam quasi informationem sive impressionem factam intellectui paterno converso, ut sit sicut notitia declarativa de notitia simplici, sed per quamdam quasi excussionem vel expulsionem, aut progressum: aut, magis proprie loquendo, per quamdam expressionem producti de eo de quo subjective producitur.
Ex parte ergo intellectus causatur actus dicendi a notitia simplici in intellectu nudo converso supra se et supra notitiam suam simplicem, ita quod intellectus informatus notitia simplici, est principium activum et elicitivum actus notionalis intellectus. Ipse autem nudus intellectus conversus non est nisi quasi principium passivum, de quo, quasi de materiali, producitur Verbum, quasi per impressionem.
Ex parte autem voluntatis causatur actus notionalis ab ipsa voluntate nuda conversa supra se, et super amorem suum simplicem, et super ipsam voluntatem informatam amore simplici, ita quod voluntas nuda conversa est principium activum et elicitivum actus notionalis voluntatis: ipsa vero voluntas informata amore simplici, est principium quasi passivum, de quo, quasi de materiali, producitur Spiritus sanctus secundum quamdam expressionem.
Et binc (g) apparet differentia intellectus ut intellectus, et intellectus ut natura, quia intellectus ut in Patre existens in actu intelligendi suam essentiam , quem actum ipsa essentia operatur in ipso intellectu suo, ut est quasi in potentia ad notitiam essentialem secundum rationem intelligendi , fecundus est fecunditate naturali ad producendum de seipso sibi simile ad quod est quasi in potentia, per hoc quod est actu sub illa notitia essentiali. Intellectus enim, ut est quaedam notitia essentialis secundum actum est natura et principium activum, quo Pater de eodem intellectu ut est intellectus purus, et tantum intellectus ut de puro passivo format notitiam, quae est Verbum, quae secundum rem est eadem notitia cum illa de qua formatur, differens solum ab ea inquantum procedit ab ea ut manifestativa et declarativa ipsius.
Et per omnem (h) eumdem modum debemus intelligere verbum formari in nobis. Cognitum enim primo sui simplicem notitiam imprimit intellectui nostro repraesentando se illi ut pure passivo, et sub illa ratione qua est intellectus; intellectus autem sic perfectus simplici notitia per objectum cognitum quod in se continet expressive , factus est fecundus et principium activum ut natura imprimens in seipsum , ut intellectus tantum et principium passivum, ad formandum in se notitiam declarativam de notitia simplici, et secundum hoc quando dicitur Verbum formart per intellectum, et quod intellectus sit in formatione ejus activus, hoc intelligitur de intellectu actu informato simplici notitia. Per hanc enim ut per rationem formalem agendi, intellectus est principium activum, et necessario prior est ratio ejus ut intellectus est passivus respectu notitiae simplicis quam recipit ab objecto, quam ratio ejus secundum quam est natura et activus per notitiam simplicem inhaerentem, et ideo ordine rationis prius habet esse ut est intellectus quam ut est natura, et fundatur actus notionalis, quem agit ut natura, super actum essentialem quem patitur ut intellectus, scilicet super notitiam simplicem objecti quam recipit ut est nudus.