Reportata parisiensia liber secundus.
Quaestio ii. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio unica. utrum angeli meruerint beatitudinem
Quaestio ii. virum omnes angeli mittantur ?
Quaestio i. utrum caelum, sit substantia simplex ?
Quaestio unica. utrumpeccatum a dae fuit gravissimum 1
Quaestio unica. utrum gratia sit virtus ?
Quaestio unica. utrum bonum sit causa mali
Quaestio ii. utrum actus ille sita deo, ut peccatum ?
Quaestio i. utrum synderesis sit in voluntate ?
Utrum materiale peccati sit immediate a Deo ?
Alens. 2. part. quaest. 100. membro 3. art. i. et 2. D. Thomas i. part. quaest. 105. art. 5. et t. 2. quaest. 70. art. l. D. Bonavent. hic art. i. quaest. I. Richardus art. 3. quaest, i. et 2. Durand. Capreol. Rubion. Gabr. hic. Bellarm. i. de amiss. grat. 18. et 4. de liber, arbitr, cap. 4. Vasq. i. 2. disp. 129. Vega 2. in Trid. cap. 15. Scotus in Oxon. quaest. 2.
Circa istam distinctionem trigesimam septimam quaeritur primo : Utrum actus substratus privationi in peccato sit a Deo ? Quod non, quia voluntas recte agit, quando agit conformiter regulae suae ; igitur si actus ille sit a voluntate divina, voluntas creata in coagendo ageret conformiter regulae suae ; igitur tunc non peccaret, quia quando peccat agit difformiter.
Item, quidquid Deus causat extra, causat ordinatissime, et ex maxima charitate ; omnis talis actus rectus est ; non igitur demeritorius.
Item, aliquis est actus malus, qui non est malus, nisi quia prohibitus, ut comestio pomi; igitur si Deus facit talem actum, facit eum sub ratione mali.
Oppositum, Isaiae 10. Patet quod creaturae sunt instrumenta in actu peccandi, sicut Sennacherib peccati, ut instrumentum, et tamen fuit
sibi damnabile ; igitur Deus causat actum substratum culpae. Item Augustinus super Psalmum 68. Et non est substantia, dicit quod non est substantia aliqua, nihil est, et omnis substantia a Deo est; igitur actus substratus, sicut est, sic a Deo est.
RESOLUTIO.
Actus substratus privationis in peccato aliquando est a Deo.