Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
2. Contra istam simplicem veracemque doctrinam, qua insinuatur hominibus bonis, ut ipsam justitiam diligant, et ex ea placere Deo velint; ab illo intelligant luce quadam intelligibili perfundi animam suam, ut faciant justa opera, et illam lucem sapientiae omnibus quae in saeculo diliguntur praeponant: contra istam doctrinam talia murmura sunt hominum; et si non procedunt in voce, roduntur in corde. Quid ergo dicunt? Vere placiturus sum Deo per justitiam? aut justi illi placent, sub cujus imperio mali florent? Tanta mala committunt, et nihil illis evenit mali. Aut si forte evenit aliquid mali; quid tibi dicunt illi, cum eis coeperis dicere: Ecce quanta fecit mala, quomodo illi redditum est? qualem exitum habui? Incipiunt illi cogitare justos quibus mala evenerunt, et opponunt nobis, et dicunt: Si illi propterea mali aliquid accidit, quia iniquus fuit; illi quare accidit, qui tam juste vixit? Qui eleemosynas tantas fecit, qui tam multa bona operatus est in Ecclesia, quare talem sortem invenit? quare talem exitum habuit, qualem ille homo qui multa iniqua commisit? Ad hoc autem ista dicunt, ut ostendant se propterea non facere male, quia non possunt, aut quia non audent. Nam quid velit cor, lingua testatur: et quidem, etiamsi lingua obmutesceret et ipsa timore compressa, Deus videret intus quid cogitaret homo, etiamsi alium hominem lateret. Tacitas ergo cogitationes hominum tales, aut etiam erumpentes in verba vel facta, curat iste psalmus, si curari velint. Intendant ergo, et curentur. Atque utinam in hac multitudine tota quae nunc est inter istos parietes, et audit per nos verbum Domini, nulla sint talia vulnera quae curentur; utinam nulla sint. Non tamen rem superfluam facimus dicere, si nulla ibi sunt vulnera. Instruantur corda ad sanandos alios, cum audire talia coeperint. Credo enim quia unusquisque christianus, cum audierit aliquem talia dicentem, si bonus fidelis est, et bene credit Deo, et spes ejus est in futuro saeculo, non in hac terra, non in hac vita est, et non frustra audit ut sursum cor habeat; irridet et dolet talia murmurantes, et dicit sibi: Deus novit quid agat, nos non possumus nosse consilium ipsius, quare parcit malis ad tempus, vel quare laborant boni ad tempus; sufficit mihi tamen hoc scire, quia et ad tempus laborat bonus, et ad tempus floret malus. Qui ergo talis est, securus est; et patienter fert omnes felicitates malorum, et labores bonorum patienter fert, tolerat, donec finiatur hoc saeculum, donec transeat iniquitas. Jam talis beatus 1192 est, et erudivit eum Deus de lege sua, et mitigavit eum a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea. Qui vero nondum est talis, audiat per nos quod Domino placet. Plura autem ipse dicat in corde, qui melius videt vulnus quod curet.