First reprinting, 1968, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
LITTERAE 9 Figlio Nòstro, a tutto il vostro Clero e popolo 1' Apostolica^ No- stra benedizione.
EX S. CONG. I DTJLGENTIARUM 91
EX S. GONG. INDULGENTIARUM 9a oltraggi ehe loro si fanno spe- cialmente colle bestemmie.
310 EX A C T I S CONSISTORIALIBUS
E X ACTIS CONSISTORIALIBUS o l i
312 EX A C T I S CONSISTORIALIBUS
314 EX A C T I S CONSISTORIALIBUS
E X S . C . INDULGENTIARUM 34i
ient la plus iuste impartialité de Son verdict.
452 A VENIONEN. ET VALENTINEN.
EX- ACTIS CONSISTORIALIBUS 571
Altera personarum classis quae in
est, scilicet matrimonii libertatem tueri, tum quia genus masculinum foemineum complectatur.
ductionem de loco in locum esse conditionem necessariam, ad hoc ut raptus crimen constituatur.
257 » tunc enim tamquam fautor poenis » raptus obnoxius fieret ».
favorem dederint, seu cogentibus in vetitis actionibus cooperantes.
quominus vetitus actus - perficia- tur, aut de violentia habita testi- monium ferant.
modo suspicata, monasterium' de- serit.
qui sub ìege non cadit, cum le- gislatores illum non expresserant.
actiones quae in Tridentino Capite excommunicatione plectuntur, sunt auctoritativae et potentiales?
constituto, vel ex Pontificis Romani dispensatione et facultate.
cuius Dioecesi pater traxit origi- nem.
380 discordare reperitur ab Constitu- tione Apostolicae Sedis.
257
LITTERAE ENCYCLICAE SSmi D. N. LEONIS Papae XIII, quibus extraordinarium Iubilaeum indicitur.
LEO PP. XIII. VENERABILES FRATRES
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Quod auctoritate Apostolica semel iam atque iterum decrevi- mus, ut annus sacer toto orbe christiano extra ordinem ageretur, oblatis bono publico caelestium munerum thesauris, quorum est in Nostra potestate dispensatio, idem placet in annum proximum , Deo favente, decernere. - Cuius utilitas rei fugere vos, Venera- biles Fratres, nequaquam potest gnaros temporum ac morum : sed quaedam singularis ratio facit, ut in hoc consilio Nostro maior , quam fortasse alias, inesse opportunitas videatur. - Nimirum cum de civitatibus superiore epistola Encyclica docuerimus, quanti inter- sit , eas ad veritatem formamque christianam proprius accedere, intelligi iam licet quam sit huic ipsi proposito Nostro consenta- neum dare operam , quibuscumque rebus possumus, ut vel excitentur homines ad christianas virtutes, vel revocentur. Talis est enim ci- vitas , qualis populorum fingitur moribus : et quemadmodum aut navigii aut aedium bonitas ex singularum pendet bonitate aptaque suis locis collocatione partium, eodem fere modo rerum cursus publicarum rectus et sine offensione esse non potest, nisi rectam vitae cives consequantur viam. Ipsa disciplina civilis, et ea omnia quibus vitae publicae constat actio, nonnisi auctoribus hominibus nascuntur, intereunt : homines autem suarum solent opinionum morumque expressam imaginem iis rebus attingere. Quo igitur eis praeceptis Nostris et imbuantur penitus animi, et, quod caput est, quotidiana vita singulorum regatur, enitendum est ut singuli in- ducant animum christiane sapere, christiane agere non minus pu- blice quam privatim.
Atque in ea re tanto maior est adhibenda contentio , quanto plura im pendent undique pericula. Non enim exiguam partem ma- gnae illae patrum nostrorum virtutes cessere : cupiditates, quae per se vim habent maximam, maiorem licentia quaesiverunt : opi- nionum insania, nullis aut parum aptis compressa fraenis, manat quotidie longius : ex iis ipsis, qui recte sentiant, plures praepostero
Acta, Tom. XVIII. fase. C C X. 17