CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ad quartam quaestionem , etc. ibi: Confirmatur ratio. Actus notionales sunt proprie proprietates personarum, sicut generatio activa Patris, et generatio passiva Filii, et spiratio passiva Spiritus sancti. Et tenendo quod persona constituatur per relationes, tunc generatio activa Patris est proprietas ipsius constituens ipsum Patrem, et in re nullo modo differt a paternitate. Hoc idem dico de generatione passiva Filii et filiatione, ut clare patebit infra 28. dist. et in quolib. quaest. 4. Potest etiam dici, quod spiratio activa sit actus notionalis, ut distinguitur contra actum essentialem ; essentiale enim in divinis dicitur, quod est commune tribus. Et per oppositum, quod non est commune tribus, potest dici notionale, et de hoc vide Scotum 1. quaest, quodlib. et in hoc Doctor non contradicit Henrico. Sed quando dicit, quod actus notionales fundantur super essentiales, hoc non est ad mentem Doctoris ut patebit, nisi sic intelligat quod actus notionales, puta generatio et spiratio praeexigunt actus essentiales, scilicet intelligere et velle. Si enim sic intelligeret, non discordaret a Scoto, ut patebit infra, sed haec non est mens Henrici. Et cum dicit quod actus notionales adaequantur actibus essentialibus, si sic intelligat, quod sicut intellectus divinus habet tantum unum intelligere respectu essentiae, ergo tantum unam generationem: et similiter voluntas tantum habet unum velle, ergo tantum unum spirare. Hoc verum est, sed ipse Henricus non sic intelligit hujusmodi adaequationem, sed sic intelligit quod generalio adaequatur intelligere in ratione principii. Vult enim quod intelligere Dei sit ratio formalis et adaequata respectu generationis Filii, ut infra patebit, et sic cum tantum sit una intellectio, tantum erit una generatio, licet dicat quod velle non sit ratio producendi Spiritum sanctum, sed ipsa voluntas. Et Doctor hoc improbat inferius, scilicet quod intelligere sit ratio formalis generandi Filium, ut patebit in praesenti quaestione. Hoc idem improbat d. 5. q. 2. et d. 6. et specialiter in 27. d. q. 1. et in 2. d. 1. q. 1. et similiter in quolib.
(b) Tam intellectus quam voluntas in quocumque habet esse propter separationem illorum a materia, id est, quod sunt potentiae immateriales , et in operando non indigent aliquo organo sicut aliae potentiae; et quia immateriales, ideo sunt reflexivae super se et super actus suos.
Sequitur : Postquam habuerit esse in actu suo primo simplicis intelligentiae aut volilionis, id est, quod intellectus dicitur esse in actu suo primo per simplicem intellectionem. Et dicitur simplex intellectio, ut distinguitur contra intellectionem conversivam, et quia terminatur ad objectum simplex a quo totaliter causatur, ut vult ipse Henricus, ut infra patebit dist. 3. quaest. 7. hoc idem dico de volitione simplicis voluntatis. Et quod dicit, quod per intellectionem simplicem habet esse in actu primo, hoc ideo est, quia secundum ipsum, ut infra patebit, ipsa notitia simplex est actus primus sive ratio formalis producendi Verbum , quidquid dicat de volitione, saltem hoc tenet de notitia simplici. Et quantum ad hoc quod dicit, quod notitia simplex totaliter est ab objecto vel a phantasmate, improbatur a Doctore infra dist. 3. quaest. 7. Et quod dicit quod intellectio simplex est ratio formalis producendi Verbum etiam in nobis, improbat Doctor infra, dist. 27.
Sequitur : Sunt supra se conversivae, etc. id est, quod intellectus habita cognitione simplici objecti, postea convertitur supra se, seipsum cognoscendo, et super cognitionem simplicem illam cognoscendo, et super objectum cognitum relucens in cognitione simplici, et in hoc Doctor sibi non contradicit.
(c) Intellectus enim non solum intelligit verum simplici intelligentia, etc. In ista littera, Henricus vult quod verbum dicatur esse a notitia simplici, et hoc postquam conversus est ad ea, ad quae convertitur; tunc verbum causatur ab intellectu informato notitia simplici, ita quod verbum est declarativum objecti et intellectus, ut informati notitia simplici, et verbum nihil aliud est nisi quia scio me hoc scire, et hoc est quod dicit quod non solum intelligit rem notitia simplici, sed etiam mediante notitia conversiva, quia notitia secunda sive conversiva accipiendo in ablativo, quae notitia est in verbo, id est, ad quam immediate sequitur verbum de re cognita: mediante ergo tali notitia secunda, scilicet conversiva, non tantum scit et intelligit rem, sed etiam scit se scire et intelligere eam, totum hoc est bene dictum, excepto hoc, quod verbum necessario requirat notitiam conversivam, ut patet infra a Doctore 27. d.
(d) Similiter voluntas non solum vult bonum, etc. Haec littera clara est usque ibi: Sed ista conversio partim uno et eodem modo convenit intellectui, etc. Sententia hujus litterae est quod intellectus, habita notitia simplici objecti, vi sua convertit se supra se, et super intellectionem simplicem, et super rem cognitam. Similiter voluntas, habita volitione simplici objecti,virlute sua convertit se supra se, etc.
Sequitur : Sed alio et alio modo quantum est ex parte objectorum ad quae se convertit. Dicit, quod voluntas et intellectus, ut comparantur ad objecta ad quae se convertunt, differunt, quia intellectus ut nudus recipit notitiam genitam ab objecto ad quod se convertit, et a seipso ut informato notitia simplici, ita quod intellectus ut formatus notitia simplici, et objectum ad quod intellectus virtute sua se convertit, sunt activa notitiae genitae, ita quod ipsam imprimunt in intellectu nudo, id est, quod ipse intellectus ut recipit notitiam genitam a seipso, ut informato notitia simplici et ab objecto modo praeexposilo, consideratur ut nudus et ut quoddam purum potentiale.
(e) Voluntas autem postquam conversa est, etc. Sententia hujus litterae est, quod voluntas postquam virtute sua conversa est super seipsam volentem, et super volitionem simplicem et super rem volitam, ipsa voluntas ut nuda se habet pure active in productione Spiritus sancti ; sed ipsa volitio simplex, et res volita, et ipsa ut volens se habet quasi materia, id est, quod voluntas ut nuda de seipsa volente, et de volitione simplici et re volita, producit amorem incentivum, id est, Spiritum sanctum. In productione vero Filii fit modo contrario, quia intellectus intelligens notitia simplici, et ipsa notitia simplex et essentia cognita non se habent ut quasi materia, sed sunt vere productiva notitiae genitae, et intellectus ut nudus se habet mere passive. Sequitur:
(f) Qui habet esse a producentibus ipsum, non per informationem ejus de quo est quasi subjective, nec per aliquam impressionem factam eidem, id est, quod Spiritus sanctus qui habet esse a producentibus ipsum, scilicet a voluntate nuda, quae est ratio producendi ipsum, habet dico esse non per informationem ejus, de qua est quasi subjective, quia Spiritus sanctus est de voluntate ut informata volitione simplici, ut de quasi materia prima, ut dicit supra. Non tamen ille Spiritus sanctus subjectatur ibi, nec imprimitur in ipsa voluntate ut informata amore simplici, sed per quamdam quasi excussionem, etc. id est, quod quamvis voluntas ut nuda producat Spiritum sanctum de se ipsa, ut informata amore simplici ut de quasi subjecto, non tamen producit illum ita quod subjectelur in tali voluntate, sed magis exprimit illum ut per se stantem, et nullo modo receptum in tali voluntate.
E contrario est de notitia genita, quae producitur ab intellectu informato notitia simplici de ipso intellectu ut nudo, ut de quasi materia, et imprimit ibi per quamdam informationem, ita quod talis notitia genita non dicitur proprie per se stare, sed esse in intellectu nudo tanquam in subjecto. Et tota littera sequens patet usque ibi : Et hinc apparet differentia intellectus ut intellectus , et intellectus ut natura.
Ista littera stat in duobus dictis, quando accipitur intellectus ut intellectus, accipitur ut mere passive se habet tam respectu notitiae simplicis quam respectu notitiae genitae; respectu enim utriusque tantum passive se habet, sed intellectus ut natura accipitur, ut est principium activum vel productivum Verbi. Et quia, ut dixi supra, notitia simplex est ratio formalis producendi, etc. tunc intellectus ut informatus tali notitia simplici, quia ut sic est vere productivus ratione notitiae simplicis, ideo sic dicitur intellectus ut natura, cum natura sit quaedam vis insita rebus ex similibus similia procreans. Dicit etiam in ista littera, quod notitia simplex et notitia genita sive verbum sunt una res secundum rem, sed tantum differt verbum a notitia simplici, quia verbum procedit ab ea ut declarativa ejus, verbum enim tantum valet, sicut scio me hoc scire.
(g) Expono tamen aliqualiter hanc litteram de verbo ad verbum. Cum dicit: Et
hinc apparet differentia intellectus ut intellectus, et intellectus ut natura, vocat intellectum ut intellectum, ipsum intellectum ut nudum et mere passivum ; et intellectum ut natura, vocat intellectum informatum notitia simplici objecti. Sequitur declaratio quid sit intellectus ut nudus et ut natura ; dicit enim quia intellectus ut in Patre existens in actu intelligendi suam essentiam, id est, simplici notitia essentiae, quem actum sive quam notitiam operatur ipsa essentia in ipso intellectu suo, ut talis intellectus est quasi in potentia, scilicet receptiva ad notitiam essentialem, sive notitiam simplicem ipsius essentiae; et vocat notitiam essentialem , quia est communis omnibus personis, et ut distinguitur a notitia notionali, quae est Verbum divinum.
Secundum rationem intelligendi, id est, secundum illam notitiam essentialem, ipse intellectus Patris est fecundus, fecunditate naturali (nam est fecunditas per modum naturae, et fecunditas per modum voluntatis. Et dicitur aliquid fecundum, quando est principium productivum dispositum, et non impeditum) ad producendum de seipso , scilicet intellectu nudo, et per impressionem, ut dixi supra aliquid sibi simile, ad quod, scilicet principium formale productivum, (quod est ipse intellectus formatus notitia simplici) est quasi in potentia receptiva, id est, quod intellectus nudus est quasi receptivus notitiae genitae ab ipso intellectu formato; qui intellectus formatus dicitur principium productivum, per hoc quod est actu sub illa notitia essen -tiali, quia illa notitia, (ut dixi supra) est ratio formalis producendi notitiam genitam secundum ipsum Henricum.
Intellectus enim, ut est quaedam notitia essentialis, id est, ut est habens talem notitiam: secundum actum, id est, per illam est in actu principiandi, quia secundum illam dicitur natura et principium activum,
quo principio, scilicet activo, Pater de eodem intellectu, scilicet nudo et puro ; et ut est tantum intellectus (quod idem est quod esse nudum) ut de puro passivo, sive receptivo, ut dixi supra, format notitiam, id est, gignit notitiam quam recipit in ipso intellectu nudo, et talis notitia est verbum, quae secundum rem est eadem notitia cum illa de qua formatur, sive quae est principium formale producendi, quae est notitia essentialis sive simplex, et differt tantum secundum rationem, ut dixi supra.
(h) Et per omnem eumdem modum. Hic declarat, quomodo verbum nostrum producitur in nobis, et vult quod eodem modo producatur sicut et divinum. Cognitum enim, id est, objectum cognoscibile, primo simplicem sui notitiam imprimit, scilicet intellectui repraesentando se illi ut pure passivo, id est, quod objectum imprimit intellectui nostro ut pure passivo notitiam sui simplicem, per quam ipsum objectum est actu praesens intellectui, quia intellectio est similitudo objecti cujus est.
Sequitur : Intellectus autem sic perfectus notitia simplici objecti (et talis notitia secundum ipsum, ut infra patet praesenti quaest, et dist. 27. quaest. 1. est notitia confusa objecti) sive formatus tali notitia per ipsum objectum cognitum, sive cognoscibile, (quia objectum ut cognitum non causat notitiam, sed ut cognoscibile) quod objectum cognitum continet ipse intellectus formatus notitia simplici; continet dico, non per impressionem, quia objectum cognitum non recipitur formaliter in intellectu cognoscente, sed continet ex-pressive, id est, quod intellectus formatus . tali notitia est suo modo declarativus et expressivus sui objecti, et talis intellectus sic formatus factus est fecundus, etc. Applica sequentia sicut prius de formatione Verbi Dei.
Doctor tamen improbat primo, quod verbum nostrum sic producatur, ut ipse ponit, ut patebit infra dist. 27.
Secundo, improbat quod voluntas de seipsa ut informata amore simplici de quasi subjecto vel materia producat Spir ritum sanctum, ut patebit infra dist. 5. quaest. 2. admittit tamen quod ipsa est principium formale productivum Spiritus sancti, saltem partiale, ut patebit infra a Doctore dist. 10. quaest. 1.
Tertio, improbat quod intellectus ut in. formatus notitia simplici dicatur natura, accipiendo naturam, ut est ratio formalis producendi per modum naturae, ut patet in ista quaest, et dist. 6. et 7. et 13. et 17. et alibi.
Quarto, improbat quod intellectus Patris ut nudus informetur notitia genita, ut patet in praesenti quaest, et d. 5. quaest. 2. ex intentione, et dist. 27. hujus quaest. 1.
Quinto, improbat quod intellectus nudus sit, de quo producatur verbum, sive per impressionem sive non per impressionem, ut patet infra d. 5. quaest. 2.
Sexto, quando dicit quod intellectus virtute sua se convertit supra se, etc. Si hoc intelligat, quod cognitio conversiva sit totaliter causata ab intellectu objecto non concurrente, vel aliquo alio vice objecti, non tenetur apud Doctorem, ut patet ex intentione in quolib. quaest. 14. et aliqualiter quaest. 15. Hoc idem dicerem de voluntate, tenendo illam opinionem quod objectum vel cognitio objecti sit causa partialis volilionis, de quo in 2. dist. 25. et sic patet positio hujus Doctoris, quam bene nota.